| CORPUS EPISTULARUM ACEPHALUM AD M. | |
| ANTONINUM IMP. SCRIPTARUM | |
| <Antonino Augusto Fronto> | |
| * * * hoc * * * | 1.1.1 |
| * * * <in>genio discrepanti | |
| iuberesne me niti contra naturam adverso, quod aiunt, flumine? | |
| Quid, si quis postularet, ut Phidias ludicra a<u>t Canachus | |
| deum <sim>ulacra fi<ng>eret, aut Calamis lepturga aut | 5 |
| Polycletus chirurga? Quid, si Parrhasium versicolora pingere iube- | |
| ret aut Apellen unicolora aut Nealcen magnifica aut Protogenen | |
| minuta aut Nician obscura aut Dionysium inlustria aut lascivia | |
| Euphranorem aut Pausiam t<ristiti>a sa<tura>? | |
| In poetis <aut>em quis ignorat ut gracilis sit Lucilius, | 2.1 |
| Albucius aridus, sublimis Lucretius, mediocris Pacuvius, inae- | |
| qualis Accius, Ennius multiformis? Historiam quoque scripsere | |
| Sallustius structe, Pictor incondite, Claudius lepide, Antias in- | |
| venuste, Seisenna longinque, verbis Cato multiiugis, Coelius sin- | 5 |
| gulis. Contionatur autem Cato infeste, Gracchus turbulente, | |
| Tullius copiose. Iam in iudiciis saevit idem Cato, triumphat | |
| Cicero, tumultuatur Gracchus, Calvus rixatur. | |
| Sed haec exempla fortas<se> contemnas. Quid? Philoso- | 3.1 |
| phi ipsi nonne diverso genere orationis usi sunt? Zeno ad do- | |
| cendum planissimus, Socrates ad coarguendum captiosissimus, | |
| Diogenes ad exprobrandum promptissimus, Heraclitus obscurus | |
| involvere omnia, Pythagora mirificus clandestinis signis sancire | 5 |
| omnia, Clitomachus anceps in dubium vocare omnia. Quidnam | |
| igitur agerent isti ipsi sapientissimi viri, si de suo quisque more | |
| atque instituto deducerentur? Socrates ne coargueret, Zeno ne | |
| disceptaret, Diogenes ne increparet, ne quid Pythagora sanciret, | |
| ne quid Heraclitus absconderet, ne quid Clitomachus ambigeret? | 10 |
| Sed ne in prima ista parte diutius quam epistulae modus postulat | 4.1 |
| commoremur, tempus est de verbis primum quid censeas conside- | |
| rare. Dic sodes hoc mihi, utrumne, tametsi sine ullo labore ac | |
| studio meo verba mihi elegantiora ultro o<c>cur<re>rent, | |
| spernenda censes ac repudianda? An cum labore quidem et studio | 5 |
| investigare verba elegantia prohibes, eadem vero, si ultro, si ini- | |
| ussu atque invocatu meo venerint, ut Menelaum ad epulas quidem, | |
| recipi iubes? Nam istud quidem vetare durum prosus atque in- | |
| humanum est: consimile ut si ab hospite, qui te Falerno accipiat, | |
| quod rure eius natum domi superfiat, Cretense postules vel Sa- | 10 |
| guntinum, quod, malum!, foris quaerendum sibi atque mercandum | |
| sit. Quid .................................................. | |
| .......................................................... | |
| .......................................................... | |
| .......................................... Haud igitur in- | 15 |
| dicarent ea si ............................................ | |
| ........................................................ | |
| ........................................................ | |
| ............... Quid nostra memoria Euphrates, Dio, Timo- | |
| crates, Athenodotus? Quid horum magister Musonius? Nonne | 20 |
| summa facundia praediti neque minus sapientiae quam eloquentiae | |
| gloria incluti exstiterunt? An tu ........... consulto verbis | |
| usum ..................................................... | |
| ........................................... ne pallium quidem | |
| sordibus obsitum candido et pure lauto praetulisset. Nisi forte | 25 |
| eum tu arbitrare claudum quoque consulto factum et servum | |
| consulto natum. Quid igitur est? Tam facile ille * * * | |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | 30 |