| <Antonino Augusto Fronto> | |
| * * * <verborum loca>, gradus, | 2.1.1 |
| pondera, aetates dignitatesque dinoscere ne in oratione praepostere | |
| ut in temulento ac perturbato convivio conlocentur; quae ratio | |
| sit verba geminandi et interdum trigeminandi, non numquam | |
| quadriplicia, saepe quinquies aut eo amplius superlata ponendi; | 5 |
| ne frustra neve temere verborum strues acerventur, sed ut certo | |
| ac sollerti termino uniantur. | |
| Post ista omnia investigata examinata distincta finita cog- | 2.1 |
| nita, verborum omnium, ut ita dixerim, <de> populo, sicut in | |
| bello ubi opus sit legionem conscribere, non tantum voluntarios | |
| legimus, sed etiam latentis militari aetate conquirimus, ita ubi | |
| verborum praesidiis opus sit, non voluntariis tantum quae ultro | 5 |
| obvenerint utemur, sed latentia eliciemus atque ad imperandum | |
| indagabimus. | |
| Hic illud etiam, ut ego arbitror, scite a nobis conventum, | 3.1 |
| quibus rationibus verba quaerantur, ut non hiantes oscitantesque | |
| expectemus, quando verbum ultro in linguam quasi palladium de | |
| caelo defluat; sed ut regiones verborum et saltus noverimus ut, | |
| ubi quaesitis opus sit, ut per viam potius ad vestigandum quam | 5 |
| invio progrediamur. | |
| Certa igitur loca sunt a vobis * * * | 4.1 |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * <dis>- | 5.1 |
| cendae exercendaeque sapientiae; tertiam autem hanc speciem | |
| rei dico ac negotiis solam terminatam, se <q>uasi contentam. | |
| Hac officiorum partitione, si tamen aut ille verum aiebat aut | |
| ego olim audita memoria retineo, ut prima homini ad sapientiam | 5 |
| tendenti sint <moli>menta quae ad vitam salutemque pertinent | |
| <conservandam>. Igitur et prandere et lavari et ungui et cetera | |
| eius modi munera sunt sapientis officia, quamquam neque in bal- | |
| neis quisquam sapientia * * * neque ut circa * * * ad mensam | |
| cenarit, prandio comeso sapientiam ructarit * * * si ederis * * * | 10 |
| nisi vixeris. | |
| Quid igitur istic admonendus es? Ne tin * * * hoc * * * pran- | 6.1 |
| dio et mensa situm existimes. Non est sapientiae negotium vesci; | |
| sed sine vita, quae cibo constat, nulla sapientia, studia nulla esse | |
| possunt. Nunc * * * vides igitur * * * officia .................. | |
| .......................................................... | 5 |
| .......................................................... | |
| At non aeque sequentia officia, quae sunt qualitati cuiusque ac- | |
| commodata, possunt omnium esse communia. Aliud prandium | |
| gubernatori commune et aliud pugili de integris tegoribus; aliud | |
| prandendi tempus, alia lavatio, alius somnus, alia pervigilatio. | 10 |
| Considera igitur an in hac secunda ratione officiorum conti- | 7.1 |
| neatur eloquentiae studium. Nam Caesarum est in senatu quae | |
| e re sunt suadere, populum de plerisque negotiis in concione appel- | |
| lare, ius iniustum corrigere, per orbem terrae litteras missitare, | |
| reges exterarum gentium compellare, sociorum culpas edictis coer- | 5 |
| cere, bene facta laudare, seditiosos compescere, feroces territare. | |
| Omnia ista profecto verbis sunt ac litteris agenda. Non excoles | |
| igitur id quod tibi totiens tantisque in rebus videas magno usui | |
| futurum? An nihil referre arbitraris qualibus verbis agas, quae non | |
| nisi verbis agi possunt? Erras, si putas pari auctoritate in senatu | 10 |
| fore Thersitae verbis expromptam sententiam et Menelai aut Ulixi | |
| orationem, quorum Homerus et vultus in agendo et habitus et | |
| status et voces <ca>noras ac modulationum eloquentiae genera | |
| diversa nondum * * * | |
| * * * | 8.1 |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | |
| fuisse Croesum et Solonem, Periandrum et Polycraten, Alcibiaden | 5 |
| denique et Socraten. | |
| Quis dubitat sapientem ab insipiente vel praecipue consilio | 9.1 |
| et delectu rerum et opinione discerni, ut, si sit optio atque electio | |
| divitiarum atque egestatis, quamquam utraque et malitia et vir- | |
| tute careant, tamen electionem laude et culpa non carere? Pro- | |
| prium namque sapientis officium est recte eligere neque perperam | 5 |
| vel postponere vel anteferre. | |
| Si me interroges concupiscamne bonam valetudinem, ab- | 10.1 |
| nuam equidem, si sim philosophus: nihil est enim fas concupiscere | |
| sapienti aut adpetere, quod fors fuat an frustra concupiscat; nec | |
| quicquam, quod in manu fortunae situm videat, concupiscet. | |
| Tamen si necessario sit altera res eligenda, Achillei potius pernici- | 5 |
| tatem eligam quam debilitatem Philoctetae. Simile igitur in | |
| eloquentia servandum: non opere nimio concupiscas igitur nec | |
| opere nimio aversere; tum si eligendum sit, longe longeque elo- | |
| quentiam infantiae praeferas. | |
| Audivi te non numquam ita dicentem: 'at enim cum aliquid | 11.1 |
| pulchrius elocutus sum, placeo mihi ideoque eloquentiam fugio.' | |
| Quin tu potius illud corrigis ac mederis, ne placeas tibi, non ut | |
| id, propter quod places, repudies? Nam ut nunc facis, alibi tu | |
| medicamenta obligas. Quid tandem? Si tibi placebis quod iuste | 5 |
| iudicaris, iustitiam repudiabis? Si placebis tibi pio aliquo cultu | |
| parentis, pietatem spernabere? Places tibi cum facundus: igitur | |
| verbera te; quid facundiam verberas? | |
| Tametsi Plato ita diceret itaque te compellaret: 'O iuvenis, | 12.1 |
| periculosa est tibi praepropera placendi fuga: novissimum nam- | |
| que homini sapientiam colenti amiculum est gloriae cupido; id | |
| novissime exuitur.' Ipsi ipsi, inquam, Platoni in novissimum usque | |
| vitae finem gloria amiculum erit. | 5 |
| Illud etiam audisse me memini, pleraque sapientes viros | 13.1 |
| (id inest scitis mentis atque consultis) habere debere, quorum | |
| interdum usu abstineant; itemque interdum non nulla in usu | |
| habere debere, quae dogmatis improbent; neque ubique rationem | |
| sapientiae rectam et usum vitae necessarium congruere. | 5 |
| Fac te, Caesar, ad sapientiam Cleanthis aut Zenonis posse | 14.1 |
| pertingere, ingratiis tamen tibi purpureum pallium erit sumendum, | |
| non pallium soloci lana. Purpureo * * * | |
| * * * | |
| * * * | 5 |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * immortales seirint comitium et rostra et tribunalia | 15.1 |
| Catonis et Gracchi et Ciceronis orationibus celebrata hoc potissi- | |
| mum saeculo conticiscere? Orbem terrae, quem vocalem acceperis, | |
| mutum a te fieri? Si linguam quis uni homini exsecet, immanis | |
| habeatur; eloquentia<m> humano generi exsecari mediocre | 5 |
| facinus putas? Non hunc adnumeras Tereo aut Lycurgo? Qui | |
| Lycurgus quid tandem mali facinoris admisit quam vites amputavit? | |
| Multis profecto gentibus ac nationibus profuisset vinum undique | |
| gentium exterminatum. Tamen Lycurgus poenas caesarum vitium | |
| luit. Quare metuendam censeo divinitus poenam eloquentiae exter- | 10 |
| minatae. Nam vinea in unius tutela dei sita; eloquentiam vero | |
| multi in caelo diligunt: Minerva orationis magistra, Mercurius | |
| nuntiis praeditus, Apollo paeanum auctor, Liber dithyramborum | |
| cognitor, Fauni vaticinantium incitatores, magistra Homeri Calli- | |
| opa, magister Enni Homerus et Somnus. | 15 |
| Tum si studium philosophiae in rebus esset solis occupatum, | 16.1 |
| minus mirarer, quod tanto opere verba contemneres. Discere te | |
| autem ceratinas et soritas et pseudomenus, verba contorta et | |
| fidicularia, neglegere vero cultum orationis et gravitatem et maie- | |
| statem et gratiam et nitorem, hoc indicat loqui te quam eloqui | 5 |
| malle, murmurare potius et friguttire quam clangere. Diodori | |
| tu et Alexini verba verbis Platonis et Xenophontis et Antisthenis | |
| anteponis, ut si quis histrioni studiosus Tasurci gestu potius quam | |
| Roscii uteretur; ut si in natando, si aeque liceret, ranam potius | |
| quam delphinos aemulari mallet, coturnicum potius pinnis | 10 |
| breviculis quam aquilarum maiestate volitare? | |
| Ubi illud acumen tuum? Ubi suptilitas? Evigila et adtende, | 17.1 |
| quid cupiat ipse Chrysippus. Num contentus est docere, rem osten- | |
| dere, definire, explanare? Non est contentus: verum auget in | |
| quantum potest, exaggerat, praemunit, iterat, differt, recurrit, | |
| interrogat, describit, dividit, personas fingit, orationem suam alii | 5 |
| accommodat: ταῦτα δ’ ἐστὶν αὔξειν, διασκευάζειν, ἐξεργάζεσθαι, πάλιν | |
| λέγειν, ἐπαναφέρειν, παράπτειν, προσω<πο>ποιεῖν. | |
| Videsne ab eo paene omnia oratorum arma tractari? Igitur | 18.1 |
| si ipse Chrysippus his utendum esse ostendit, quid ego amplius | |
| postulo, nisi ut ne verbis dialectorum, sed potius Platonis * * * | |
| * * * gladio dimicandum esse contra .....re * * * | |
| * * * | 5 |
| * * * <Pericles> * * * | |
| * * * | |
| * * * q.ao......lio caea. de fulmine dis- | |
| putas * * * bere quam * * * quando ............................. | |
| ........................ | 10 |
| ..................................................... | 19.1 |
| ........ dialectorum verbis scribat, suspirantem, tussientem im- | |
| mo Iovem scripserit, non tonantem. Para potius orationem dignam | |
| sensibus, quos e philosophia hauries, et quanto honestius sentias, | |
| tanto augustius dicas. Quin erige te et extolle et tortores istos, | 5 |
| qui te ut abietem aut alnum proceram incurvant et ad chamae- | |
| torta detrahunt, valido cacumine tuo excute et tenta an usquam | |
| ab <honesto> discesseris. Sed comitem philosophiae * * * ser- | |
| mones gibberosos retortos ................................ | |
| .......................................................... | 10 |
| .......................................................... | |
| .......................................................... | |
| ......................................... si tenueris, con- | |
| temnas; quom contempseris, nescias. | |
| Dic, obsecro, mihi de dialecticis istis ecquid tenes? Ecquid | 20.1 |
| tenere te gaudes? Nolo mihi dicas; apud te ipse reputa. Ego illud | |
| praedico, quom plurimos amicos in hac disciplina tenueris * * * | |
| * * * | |
| * * * | 5 |
| * * * |