| Antonino Augusto Fronto | |
| Quid * * * scrutetur qua * * * propera * * * minus * * * | 4.1.1 |
| Balbuttientium vo<x> his ferme verbis significatur: vox impe- | |
| dita, vox vincta, vox difficilis, vox tr<unc>a, vox imperfecta, | |
| vox absona. His contraria quaerenti tibi subvenisse certum habeo: | |
| vox ex<im>ia, vox absoluta, vox facilis, vox integra, vox lenis. | 5 |
| Tua vox * * * vere * * * non * * * his omnibus * * * quibus vocabulis ap- | |
| pellentur sirbeni percensio sit. * * * | |
| * * * | |
| * * * | |
| At vocis modulatae amatores primas audisse feruntur vernas | 2.1 |
| aves luco opaco concinentes. Visi sunt perdulcia audire, avium mur- | |
| mura prosus sine discrimine prodere, etiam alibi plerique crapula | |
| affecti. Vel pastores suis modulati recens repertis fistulis se atque | |
| pecus oblectabant. Visae fistulae longe avibus modulatiores et | 5 |
| se<datiores>. | |
| Videbaris mihi ridenter declarare ....................... | 3.1 |
| .......................................................... | |
| .......................................................... | |
| ....................... "signum inceptui canere" .......... | |
| .......................................................... | 5 |
| .......................................................... | |
| .......................................................... | |
| .......................................................... | |
| .......................................................... | |
| .... <Plautus> .......................................... | 10 |
| Item pleraque sic explicasse oratione Sallustium ais et hoc exemplo | |
| usus: "Multi murmurantium voculis in luco eloquentiae oblec- | |
| tantur." Ennium deinde et Accium et Lucretium ampliore iam | |
| mugitu personantis tamen tolerant. At ubi Catonis et Sallustii | |
| et Tulli tuba exaudita est, trepidant et pavent et fugam frustra | 15 |
| meditantur. Nam illic quoque in philosophiae disciplinis, ubi tutum | |
| sibi perfugium putant, Platonis fone<mat>a erunt audienda. | |
| Haec in eos fabula competit, qui nulla indole praediti elo- | 4.1 |
| quentiam desperantes fugitant. Tibi, Caesar, ut cui maxime, su- | |
| blime et excelsum et amplificum ingenium ab dis datum est. Nam | |
| primi tui sensus et incunabula studiorum tuorum mihi cognita | |
| sunt. Elucebat iam tunc nobilitas mentis et dignitas sententiarum, | 5 |
| quibus sola tum deerant verborum lumina; ea quoque variis | |
| exercitationibus instruebamus. | |
| Ibi tu mihi videre mor<e iuven>ali et laboris taedio defessus | 5.1 |
| eloquentiae studium reliquisse, ad philosophiam devertisse, ubi | |
| nullum prohoemium cum cura excolendum, nulla narratio breviter | |
| et dilucide et callide collocanda, nullae quaestiones partiendae, | |
| nulla argumenta quaerenda, nihil exaggerandum. * * * | 5 |
| * * * mutilum perficere, hiul- | |
| cum explere, asperum levigare * * * | |
| * * * Nonne omnis oratorum co- | 6.1 |
| pias sectabare, refutandi sollertiam, augendi facultatem, eludendi | |
| venustatem, permovendi delectandique, deterrendi incitandique, | |
| ornandi, conciliandi, infamandi, laxandi audientium animos aut | |
| alliciendi, rectam quandam in dicendo potentiam ac potestatem? | 5 |
| Tum si quando tibi negotiis districto perpetuis orationis con- | 7.1 |
| scribundae tempus deesset, nonne te tumultuaris quibusdam et | |
| lucrativis studiorum solaciis fulciebas, synonymis colligendis, | |
| verbis interdum singularibus requirendis, ut veterum commata, | |
| ut cola synonymorum ratione converteres, ut de volgaribus ele- | 5 |
| gantia, de contaminateis nova redderes, imaginem aliquam ac- | |
| commodares, figuram iniceres, prisco verbo adornares, colorem | |
| vetusculum adpingeres? Haec si propterea contemnis, quia didi- | |
| cisti, philosophiam quoque discendo contemnes. | |
| Sed non ea sunt ista quae possis contemnere; possis sane non | 8.1 |
| amare. Ut olim Crassus tristis risum oderat, ut nostra hic me- | |
| moria Crassus lucem fugitabat, ut nostra itidem memoria vir | |
| consularis campos formidabat, Pomptinum cam<pum> * * * | |
| an tibi saepe * * * supersit * * * tamen si dixisses non numquam | 5 |
| * * * satis consuluisses * * * is * * * supra * * * adhuc * * * modum. | |
| Verum etiam saepe vir sapientissimus * * * nescit novo plane modo. | |
| Sed si ita res tulerunt * * * de puteo quoque. Puteus istic | 9.1 |
| minus sorderet * * * si ita est * * * ver * * * tum mihi * * * | |
| <senten>tias inopinatas, aliis * * * tactas. Tanto maius pericu- | |
| lum sententiis inest, nisi figurationibus moderatis temperantur. | |
| Graecis verbis fortasse apertius significabo: τὰ καινὰ καὶ παράδοξα | 5 |
| τῶν ἐνθυμημάτων * * * εἰ * * * πε αυτα πλα * * * πε η πιθαν * * * δε το οι | |
| * * * τι και * * * πειπ * * * hoc ego anim * * * nullis rationibus * * * liber * * * | |
| misti * * * rarus. Scias igitur in hoc uno eximiam eloquentiam tuam | |
| claudere. | |
| Moneo igitur Marcum meum etiam atque etiam et ut me- | 10.1 |
| minerit obsecro, quotienscumque ἀδοξότερον ἐνθύμημα animo con- | |
| ceperis, volvas illud tumet, diversis et variis figurationibus verses | |
| temptesque et verbis splendidis excolas. Nam quae nova et inopi- | |
| nata audientibus sunt, periculum est, nisi ornentur et figurentur, | 5 |
| ne videantur absurda. | |
| Cetera omnia tibi in eloquentia expolita et explanata sunt. | 11.1 |
| Scis verba quaerere, scis reperta recte collocare, scis colorem since- | |
| rem vetustatis appingere, sententiis autem gravissimis et honestis- | |
| simis abun<das> * * * <pri>ma conditio est; ubi semel pate- | |
| factae sunt, facile cognitae negleguntur. Contemni denique et | 5 |
| nullo honore esse rhetora videas; observari autem et omnibus offi- | |
| ciis coli dialecticos, quod in eorum rationibus semper obscuri ali- | |
| quid et tortuosi <sit> eoque fit ut magistro discipulus haereat | |
| semper et inserviat, vinctus perpetuis quibusdam vinculis attinea- | |
| tur. | 10 |
| Dicet aliquis: tu igitur praeter ceteros nimirum verbis pul- | 12.1 |
| chris et insignibus uteris? Ego immo volgaribus et obsoletis. Quid | |
| igitur est? Nisi istud saltem scirem, deterioribus uterer. |