| Antonino Augusto Fronto | |
| Pleraque in oratione recenti tua, quod ad sententias attinet, | 5.1.1 |
| animadverto egregia esse; pauca admodum uno tenus verbo corri- | |
| genda; non nihil interdum elocutione novella parum signatum. | |
| Quae melius visum est particulatim scribere, ita enim facilius | |
| perpendes singula et satis temporis ad inspiciendum habebis, ut | 5 |
| qui plurimis negotiis aut agendis occupatus sis aut actis defessus. | |
| Igitur in prohoemio quae egregie a te dicta putem quaeque | 2.1 |
| arbitrer corrigenda, scripsi tibi. Scripturum deinceps pro amore | |
| in te meo confide cetera. Prima ergo pars tota mirifica est, multis | |
| et gravibus sententiis referta, in quibus eximiae sunt * * * si | |
| recte * * * quo genere Cato * * * sertes * * * primis * * * et hoc genere | 5 |
| * * * moderatae et * * * non nullo * * * esse. Si parce et cum dignitate | |
| * * * multo deinde gravior et severior subiuncta * * * si nihil * * * | |
| nobis opinionis * * * | |
| * * * tralatum tum * * * res ita impule<rint> * * * vincas. Inesse | 3.1 |
| * * * muni * * * te * * * versum e * * * ent, alterum proprium, 'comes', | |
| alterum translatum, 'opifex'. Neque ulla verbis istis inter se com- | |
| munio inest neque propinquitas. Offendit igitur aures ingruens | |
| diversitas nat<urae> * * * sapere * * * tissim * * * Sallustius * * * | 5 |
| * * * quique "manu ventre pene bona patria laceraverat". Vides quan- | |
| tum similitudine formae verborum adsecutus sit, ut verbum pos- | |
| tremum, quamquam parum pudicum, non indecorum esse videa- | |
| tur; ideo scilicet, quod <duo> verba similia praecedant. Quod | |
| si ita haec verba contra dixisset: quique pene bona patria lace- | 10 |
| raverat, inedita obscenitas verbis appareret * * * trat eis * * * duobus | |
| his verbis 'manu, ventre' adpositis * * * aures tertioque * * * | |
| * * * | |
| * * * διασκευῇ et παρεκβάσει carendum. | |
| Enim vero ad philosophos librum legas; magistro interpre- | 4.1 |
| tanti tacitus adtendas; intellexisse adnuas; aliis legentibus ipse | |
| plerumque dormites; audias τί τὸ πρῶτον; τί τὸ δεύτερον; diu | |
| multumque numerari; εἰ ἡμέρα ἐστὶν, φῶς ἐστίν fenestris patenti- | |
| bus laborari. Securus inde abeas, cui nihil per noctem meditandum | 5 |
| aut conscribendum, nihil magistro recitandum, nihil de memoria | |
| pronuntiandum, null<a verborum> indagatio, nullius synonymi | |
| ornatus, nihil de Graeco in nostram linguam <pariter> verten- | |
| dum. In eos quoque meus magister Dionysius Tenuior et <illam> | |
| compositam fabulam protulit de disceptatione vitis et arboris | 10 |
| ilicis: | |
| Vitis se ante ilicem ferebat, quod suavissimum fructum ho- | 5.1 |
| minum conviveis et Osiris altaribus crearet, idem dulce esu, idem | |
| haustu iucundum. Tum se maiore cura quam Cleopatram reginam | |
| ornari, comptius quam Laidem formosam. Pampinos suos ita pul- | |
| chros esse, ut necterentur ex eis Libero thyrsi, corona Sileno, | 5 |
| Nymphis Bacchisque redimicula; ilicem esse horridam, infructuo- | |
| sam, inamabilem; creare boni aut amoeni numquam quicquam | |
| praeter glandem * * * | |
| et in lacerata. Item vos * * * | |
| * * * | 10 |