| M. Frontoni Antoninus Caesar | |
| Quanta * * * me tuo * * * Hercule * * * optimo in tam trita et | 2.1.1 |
| assidua tibi materia invenire et posse. Sed videlicet valde potens | |
| est, quod summe efficere possis, etiam velle. Nihil istis sensibus | |
| validius, nihil elocutione, salva sanitate ta<men>, civilius. Neque | |
| enim hoc <c>ommittam, ut te iustissima laude fraudem, dum | 5 |
| metuo ne insolenter laudes meas laudem. Bene igitur accepisti et | |
| rectissimo opere, cui plane seposita materia omnis honor debetur. | |
| Ceterum ad ostentandum mihi animum tuum non multum egit; | |
| nam esse te benignissimum omnium factorum et dictorum meorum | |
| conciliatorem bene noveram. Vale mi Fronto carissime mihi. | 10 |
| Illa pars orationis tuae circa Faustinae meae honorem gratis- | 2.1 |
| sime a te adsumpta verior mihi quam disertior visa est. Nam ita | |
| se res habet: mallem meHercule Gyaris cum illa quam sine illa | |
| in Palatio vivere. |