| Antonino Pio Aug. Fronto | |
| Si evenire posset, imp., ut amici ac familiares nostri nostris | 3.1.1 |
| moribus cuncta agerent, maxime vellem; tum si non moribus, at | |
| saltem ut consiliis ubique nostris uterentur. Sed quoniam suum | |
| cuiusque ingenium vitam gubernat, fateor aegre ferre me, quod | |
| amicus meus Niger Censorius testamento suo, quo me heredem | 5 |
| instituit, parum verbis temperarit. Id ego factum eius improbus | |
| sim, si defendendo purgare postulem; immemor amicitiae, nisi saltem | |
| deprecando sublevem. | |
| Fuit sine dubio Niger Censorius verborum suorum inpos et | 2.1 |
| minus consideratus, sed idem multarum rerum frugi vir et fortis | |
| et innocens. Tuae clementiae est, imp., unicam hominis ver- | |
| borum culpam cum ceteris eius recte factis ponderare. | |
| Ego quidem cum ad amicitiam eius accessi, a.... crem | 3.1 |
| c....m strenua opera domi bellique promeruerant. Ut ceteros | |
| eius amicos omittam, Turboni Marcio et Erucio Claro erat famili- | |
| arissimus, qui duo egregi viri alter equestris alter senatori ordinis | |
| primari fuerunt. Postea vero ex tuis etiam iudiciis ei plurimum et | 5 |
| honoris et auctoritatis accesserat. Talis ego viri amicitiam adpetivi. | |
| Haud sciam an qui dicat debuisse me amicitiam cum eo de- | 4.1 |
| sinere postquam cognoveram gratiam eius apud animum tuum | |
| imminutam. Numquam ita animatus fui, imp., ut coeptas in rebus | |
| prosperis amicitias, si quid adversi increpuisset, desererem. Et | |
| omnino (cur enim non sententiam animi mei expromam?) ego | 5 |
| eum qui te non amabit, hostis numero habebo; quem vero tu minus | |
| amabis, miserum potius quam hostem iudicabo. | |
| De................................................... | 5.1 |
| .......................................................... | |
| .......................................................... | |
| .......................................................... | |
| ...................................................... | 5 |
| .......................................................... | |
| ....ciis et consiliis indigebat. Atque utinam Niger, sicut in pleris- | |
| que mihi post paruit, ita consilium <meum in> testamen<to | |
| conficiendo ro>gasset! Haud umquam tantam maculam memoriae | |
| suae inussisset verbis inmoderatis ipsum se potius quam alios | 10 |
| laedentibus. Nec ................. intervallum intercessisset | |
| quo ...................................................... | |
| .......................................................... | |
| .......................................................... | |
| ............ virum illo ipso tempore quo offendit; sed amando | 15 |
| ita offendit ut pleraque animalia, quibus abest ars et sedulitas | |
| educandi, ova atque catulos suos unguibus aut dentibus male | |
| contrectant, nec odio sed imperitia nutricandi obterunt. | |
| Ego certe deos superos inferosque et fidem arcanam humanae | 6.1 |
| amicitiae testor me semper auctorem fuisse cuius * * * me * * * | |
| animo * * * utraque causas * * * et sane * * * hominem * * * eum | |
| incidisse magis doleas sed fideliter quem * * * in eodem <agere> | |
| velle in quo * * * et sane * * * expectari poterat in eo quem | 5 |
| .....xerat. Nec ....... tanta benignitas et tot beneficia * * * | |
| tri tibi autem non * * * equidem * * * cumque habeat suum finem. | |
| Res autem istas, quas nec <tacere> voluimus nec <negare> | |
| credimus et, si dii aequi sunt, veras et congruentes simplicitati | |
| nostrae amicitiae semper adsequamur. | 10 |