| Domino meo Caesari | |
| Niger Censorius diem suum obiit. Quincuncem bonorum suo- | 4.1.1 |
| rum nobis reliquit testamento cetera honesto, quod ad verba vero | |
| adtinet inconsiderato, in quo irae magis quam decori suo consuluit. | |
| Inclementius enim progressus est in Gavium Maximum clarissi- | |
| mum et nobis observandum virum. | 5 |
| Ob eam rem necessarium visum scribere me domino nostro | 2.1 |
| patri tuo et ipsi Gavio Maximo difficillimae quidem rationis epi- | |
| stulas; in quibus et factum Nigri mei, quod inprobabam, non | |
| reprehendere nequibam, et tamen amici atque heredis officium, | |
| ut par erat, retinere cupiebam. Haec ego te, ut mea omnia cetera, | 5 |
| scire volui, conatus meHercules ad te quoque de eadem re proli- | |
| xiores litteras scribere: sed recordanti cuncta mihi melius visum | |
| non obtundere te neque a potioribus avocare. |