| Egrilio Plariano salutem | |
| Iulium Aquilinum virum, si quid mihi credis, doctissimum, | 1.4.1.1 |
| facundissimum, philosophiae disciplinis ad optimas artis, elo- | |
| quentiae studiis ad egregiam facundiam ex iure eruditum, com- | |
| mendo tibi quam possum studiosissime. Decet a te gravissimo et | |
| sapientissimo viro tam doctum tamque elegantem virum non modo | 5 |
| protegi, sed etiam provehi et inlustrari. Est etiam, si quid mihi | |
| credes, Aquilinus eius modi vir ut in tui ornamentis ae<que ac> | |
| nostri merito numerandus sit. Non dubitabis ita esse ut dico, si | |
| eum audire <dispu>tantem de Platonicis disciplinis dignatus | |
| fueris. Perspicies pro tua prudentia intelligentiaque summa <non> | 10 |
| minorem fama, luculentissimum verborum apparatu, maxima | |
| frequentia sententiarum. | |
| Quom haec ita esse deprehenderis, scito amplius esse in ho- | 2.1 |
| minis moribus, tanta probitate est et verecundia. Maximi concursus | |
| ad audiendum eum Romae saepe facti sunt. Plurimi nostri or- | |
| dinis viri facundiam eius non modo probant, sed etiam admirantur. | |
| Officio necessario inductus est ut <hinc> proficisceretur ad con- | 5 |
| solandam consobrinam suam casu gravi adflictam. Quantumcum- | |
| que Aquilino meo honoris tribueris, id te mihi tribuere existimato. |