Fronto Cl. Iuliano salutem
|
|
Cuperemus profecto, mi Naucelli carissime, eo nos fato prae-
|
1.5.1.1
|
ditos ut, si mihi liberi etiam virilis sexus nati fuissent eorumque
|
|
aetas hoc potissimum tempore ad munia militiae fungenda adoles-
|
|
ceret, quo tempore tu provinciam cum exercitu administrares,
|
|
uti sub te mei liberi stipendia mererent.
|
5
|
Non longe aberit quin hoc, quod uterque cuperemus, evenerit.
|
2.1
|
Nam Faustinianum Stati<a>ni mei filium non minus diligo neque
|
|
minus eum diligi cupio quam si ex me genitus esset. Is nunc sub
|
|
te merebit. Tu <st>udium meliore bono an...... Quantum ex
|
|
tua benivolentia Faustinianus ornamenti adsequetur, tantum tu
|
5
|
voluptatis ex Faustiniani elegantia capies. Quam doctus sit, mihi
|
|
crede; quam rei militaris peritus, praedicant omnes sub quibus
|
|
meruit. Sed tum demum doctrinae industriaeque suae fructum
|
|
sese percepisse putabit, ubi se tibi probarit. Fac periculum in
|
|
militiae muneribus, fac periculum in consiliis iudiciaris, fac peri-
|
10
|
culum in litteris, omni denique prudentiae et facilitatis usu vel
|
|
serio vel remisso, semper et ubique eum parem sui invenies.
|
|
Patrem vero eius egregium virum, nisi tute nosses, satis
|
3.1
|
ego laudare non possem. Quin aliquanto minus dixerim, tametsi
|
|
plurimum dixero. Prosus ego Statiani mei filium qualemcumque
|
|
diligerem, tam Hercule quam Faustiniani mei patrem qualemcumque
|
|
carum haberem. Nunc vero uter utri plus apud me gratiae conciliet
|
5
|
ignoro; nisi quod utrumque impensius alterum alterius gratia
|
|
diligo.
|
|