| Fronto Aufidio Victorino salutem | |
| Antoninus Aquila vir doctus est et facundus. Quod tu dicas, | 1.7.1.1 |
| 'Audistine eum declamitantem?' non me dius fidius ipse audivi, | |
| sed credidi adfirmantibus id doctissimis et honestissimis et mihi | |
| carissimis viris, quos et iudicare recte posse et ex animi sententia | |
| testimonium perhibere certo scio. | 5 |
| Velim, domine, ut adiuves eum, quo facilius in civitate ali- | 2.1 |
| qua istius provinciae publice instituendis adulescentibus adscis- | |
| catur. Impense istud a te peto: factum enim Aquilae volo honoris | |
| eorum causa, qui pro eo studiose laborant; nec ita ei studerent | |
| profecto, nisi dignum tanto studio arbitrarentur; nec nisi facun- | 5 |
| diam eius magnopere probarent, tibi eum commendare tantopere | |
| postularent, quom te gravissimum et prudentissimum iudicem | |
| cum aliarum rerum tum vel praecipue eloquentiae sciant. Ego | |
| vero etiam nomine hominis faveo, ut sit ῥητόρων ἄριστος, quo- | |
| niam quidem Aquila appellatur. | 10 |