INSTITVTIONVM
COMMENTARII QVATTVOR
COMMENTARIVS PRIMVS
[I. De iure ciuili et nat<urali>.]
<Omnes populi, qui 1.1.1
legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim
communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quis>-
que populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium
est uocaturque ius ciuile, quasi ius proprium ciuitatis; 5
quod uero naturalis ratio inter omnes homines con-
stituit, id apud omnes populos peraeque custoditur
uocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes
utuntur. populus itaque Romanus partim suo proprio,
partim communi omnium hominum iure utitur. quae 10
singula qualia sint, suis locis proponemus.
  Constant autem iura populi Romani ex legibus, 2.1
plebiscitis, senatus consultis, constitutionibus princi-
pum, edictis eorum, qui ius edicendi habent, responsis
prudentium.
Lex est, quod populus iubet atque 3.1
constituit. plebiscitum est, quod plebs iubet atque
constituit. plebs autem a populo eo distat, quod po-
puli appellatione uniuersi ciues significantur, connume-
ratis et patriciis; plebis autem appellatione sine pa- 5
triciis ceteri ciues significantur; unde olim patricii
dicebant plebiscitis se non teneri, quae sine auctoritate
eorum facta essent; sed postea lex Hortensia lata
est, qua cautum est, ut plebiscita uniuersum populum
tenerent: itaque eo modo legibus exaequata sunt. 10
Senatus consultum est, quod senatus iubet atque 4.1
constituit; idque legis uicem optinet, quamuis <de ea re>
fuerit quaesitum.
Constitutio principis est, quod 5.1
imperator decreto uel edicto uel epistula constituit.
nec umquam dubitatum est, quin id legis uicem opti-
neat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat.
Ius autem edicendi habent magistratus populi Ro- 6.1
mani. sed amplissimum ius est in edictis duorum
praetorum, urbani et peregrini, quorum in prouinciis
iurisdictionem praesides earum habent; item in edictis
aedilium curulium, quorum iurisdictionem in prouinciis 5
populi Romani quaestores habent; nam in prouincias
Caesaris omnino quaestores non mittuntur, et ob id
hoc edictum in his prouinciis non proponitur.
Re- 7.1
sponsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum,
quibus permissum est iura condere. quorum omnium
si in unum sententiae concurrunt, id, quod ita sentiunt,
legis uicem optinet; si uero dissentiunt, iudici licet 5
quam uelit sententiam sequi; idque rescripto diui
Hadriani significatur.
[II. De iuris diuisione.]
Omne autem ius, quo 8.1
utimur, uel ad personas pertinet uel ad res uel ad
actiones. sed prius uideamus de personis.
[III. De condicione hominum.]
Et quidem summa 9.1
diuisio de iure personarum haec est, quod omnes ho-
mines aut liberi sunt aut serui.
Rursus liberorum 10.1
hominum alii ingenui sunt, alii libertini.
Ingenui 11.1
sunt, qui liberi nati sunt; libertini, qui ex iusta ser-
uitute manumissi sunt.
Rursus libertinorum <tria 12.1
sunt genera: nam aut ciues Romani aut Latini aut
dediticiorum> numero sunt. de quibus singulis dispi-
ciamus; ac prius <de> dediticiis.
[IIII. De dediticiis uel lege Aelia Sentia.]
Lege 13.1
itaque Aelia Sentia cauetur, ut, qui serui a dominis
poenae nomine uincti sunt, quibusue stigmata inscripta
sunt, deue quibus ob noxam quaestio tormentis habita
sit et in ea noxa fuisse conuicti sunt, quiue ut ferro 5
aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inue ludum
custodiamue coniecti fuerint, et postea uel ab eodem
domino uel ab alio manumissi, eiusdem condicionis
liberi fiant, cuius condicionis sunt peregrini dediticii.
[V. De peregrinis dediticiis.]
Vocantur autem pere- 14.1
grini dediticii hi, qui quondam aduersus populum
Romanum armis susceptis pugnauerunt, deinde uicti
se dediderunt.
Huius ergo turpitudinis seruos quo- 15.1
cumque modo et cuiuscumque aetatis manumissos, etsi
pleno iure dominorum fuerint, numquam aut ciues
Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni modo
dediticiorum numero constitui intellegemus. 5
  Si uero in nulla tali turpitudine sit seruus, 16.1
manumissum modo ciuem Romanum modo Latinum
fieri dicemus.
Nam in cuius personam tria haec 17.1
concurrunt, ut maior sit annorum triginta et ex iure
Quiritium domini et iusta ac legitima manumissione
liberetur, id est uindicta aut censu aut testamento, is
ciuis Romanus fit; sin uero aliquid eorum deerit, La- 5
tinus erit.
[VI. De manumissione uel causae probatione.]
Quod 18.1
autem de aetate serui requiritur, lege Aelia Sentia in-
troductum est. nam ea lex minores xxx annorum
seruos non aliter uoluit manumissos ciues Romanos
fieri, quam si uindicta, apud consilium iusta causa 5
manumissionis adprobata, liberati fuerint.
Iusta 19.1
autem causa manumissionis est, ueluti si quis filium
filiamue aut fratrem sororemue naturalem aut alum-
num aut paedagogum aut seruum procuratoris habendi
gratia aut ancillam matrimonii causa apud consilium 5
manumittat.
[VII. De consilio adhibendo.]
Consilium autem 20.1
adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum
et quinque equitum Romanorum puberum, in pro-
uinciis autem uiginti recuperatorum ciuium Romano-
rum. idque fit ultimo die conuentus; sed Romae certis 5
diebus apud consilium manumittuntur. maiores uero
triginta annorum serui semper manumitti solent, adeo
ut uel in transitu manumittantur, ueluti cum praetor
aut pro consule in balneum uel in theatrum eat.
Praeterea minor triginta annorum seruus manu- 21.1
missus potest ciuis Romanus fieri, si ab eo domino,
qui soluendo non erat, testamento eum liberum et
heredem relictum . . . .
* * * 5
* * *
homines Latini Iuniani appellan- 22.1
tur; Latini ideo, quia adsimulati sunt Latinis colonia-
riis; Iuniani ideo, quia per legem Iuniam libertatem
acceperunt, cum olim serui uiderentur esse.
Non 23.1
tamen illis permittit lex Iunia uel ipsis testamentum
facere uel ex testamento alieno capere uel tutores testa-
mento dari.
Quod autem diximus ex testamento 24.1
eos capere non posse, ita intellegemus, ne quid inde
directo hereditatis legatorumue nomine eos posse capere
dicamus; alioquin per fideicommissum capere possunt.
  Hi uero, qui dediticiorum numero sunt, nullo 25.1
modo ex testamento capere possunt, non magis quam
quilibet peregrinus; qui<n> nec ipsi testamentum facere
possunt secundum id quod magis placuit.
Pessima 26.1
itaque libertas eorum est, qui dediticiorum numero
sunt; nec ulla lege aut senatus consulto aut constitu-
tione principali aditus illis ad ciuitatem Romanam
datur. 5
Quin etiam in urbe Roma uel intra cen- 27.1
tesimum urbis Romae miliarium morari prohibentur;
et si qui contra ea fecerint, ipsi bonaque eorum publice
uenire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma
uel intra centesimum urbis Romae miliarium seruiant 5
neue umquam manumittantur; et si manumissi fuerint,
serui populi Romani esse iubentur. et haec ita lege
Aelia Sentia conprehensa sunt.
[<Quibus modis> Latini ad ciuitatem Romanam perueniant.]
Latini uero multis modis ad ciuitatem Romanam 28.1
perueniunt.
Statim enim ex lege Aelia Sentia 29.1
minores triginta annorum manumissi et Latini facti si
uxores duxerint uel ciues Romanas uel Latinas colo-
niarias uel eiusdem condicionis, cuius et ipsi essent,
idque testati fuerint adhibitis non minus quam septem 5
testibus ciuibus Romanis puberibus et filium procrea-
uerint, cum is filius anniculus esse coeperit, datur eis
potestas per eam legem adire praetorem uel in pro-
uinciis praesidem prouinciae et adprobare se ex lege
Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium annicu- 10
lum habere: et si is, apud quem causa probata est, id
ita esse pronuntiauerit, tunc et ipse Latinus et uxor
eius, si et ipsa eiusdem <condicionis sit, et filius eius,
si et ipse eiusdem> condicionis sit, ciues Romani esse
iubentur. 15
Ideo autem in <persona filii> adiecimus 30.1
'si et ipse eiusdem condicionis sit', quia si uxor La-
tini ciuis Romana est, qui ex ea nascitur, ex nouo
senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano factum
est, ciuis Romanus nascitur. 5
Hoc tamen ius adi- 31.1
piscendae ciuitatis Romanae etiamsi soli minores tri-
ginta annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia
Sentia habuerunt, tamen postea senatus consulto, quod
Pegaso et Pusione consulibus factum est, etiam maio- 5
ribus triginta annorum manumissis Latinis factis con-
cessum est.
Ceterum etiamsi ante decesserit La- 32.1
tinus, quam anniculi filii causam probarit, potest mater
eius causam probare, et sic et ipsa fiet ciuis Romana,
si Latina fuerit * * *
* * * 5
* * * <etiamsi> ipse filius ciuis Ro-
manus sit, quia ex ciue Romana matre natus est,
tamen debet causam probare, ut suus heres patri fiat.
<Quae> uero diximus de filio anniculo, <eadem et de 32a.1
filia annicula> dicta intellegemus.
<Praeterea ex 32b.1
lege Visellia tam maiores quam minores xxx annorum
manumissi et Latini facti ius Quiritium adipiscuntur>,
id est fiunt ciues Romani, si Romae inter uigiles sex
annis militauerint. postea dicitur factum esse senatus 5
consultum, quo data est illis ciuitas Romana, si tri-
ennium militiae expleuerint.
Item edicto Claudii 32c.1
Latini ius Quiritium consecuntur, si nauem marinam
aedificauerint, quae non minus quam decem milia mo-
dior<um frumen>ti capi<a>t, eaque nauis uel quae in eius
locum substituta <sit, sex> annis frumentum Romam 5
portauerit.
Praeterea <a Nero>ne <constitutum est>, ut 33.1
si Latinus, qui patrimonium sestertium cc milium
plurisue habebit, in urbe Roma domum aedificauerit,
in quam non minus quam partem dimidiam patrimonii
sui impenderit, ius Quiritium consequatur. 5
Deni- 34.1
que Traianus constituit, ut si <Latinus> in urbe tr<ien>nio
pistrinum exercuerit, <quod in> dies singulos non minus
quam centenos m<odios> frumenti pinseret, ad ius Qui-
ritium peruen<iat> * * * 5
* * *
* * *
<Praeterea 35.1
possunt> maiores triginta annorum manumissi et Latini
facti <iteratione> ius Quiritium consequi. quo * * * <tri>ginta
annorum manumittant * * *
* * * 5
* * * manumissus
uindicta aut censu aut testamento <et ci>uis Romanus
<et eius> libertus fit, qui <e>um it<er>auerit. ergo si seruus
in bonis tuis, ex iure Quiritium meus erit, Latinus
quidem a te solo fieri potest, iterari autem a me, non 10
etiam a te potest et eo modo meus libertus fit. sed
et ceteris modis ius Quiritium consecutus meus liber-
tus fit. bonorum autem, quae * * * , cum is morietur,
reliquerit, tibi possessio datur, quocumque modo ius
Quiritium fuerit consecutus. quod si cuius et in bonis 15
et ex iure Quiritium sit, manumissus ab eodem scilicet
et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.
  <Non tamen cuicumque uolenti manumittere licet>. 36.1
<Nam is, qui> in fraudem creditorum uel in fraudem 37.1
patroni manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia
inpedit libertatem.
Item eadem lege minori xx 38.1
annorum domino non aliter manumittere permittitur,
quam si [uindicta] apud consilium iusta causa manu-
missionis adprobata fuerit.
Iustae autem causae 39.1
manumissionis sunt, ueluti si quis patrem aut matrem
aut paedagogum aut conlactaneum manumittat. sed
et illae causae, quas superius in seruo minore xxx
annorum exposuimus, ad hunc quoque casum, de quo 5
loquimur, adferri possunt. item ex diuerso hae causae,
quas in minore xx annorum domino rettulimus, por-
rigi possunt et ad seruum minorem xxx annorum.
Cum ergo certus modus manumittendi minoribus 40.1
xx annorum dominis per legem Aeliam Sentiam con-
stitutus sit, euenit, ut qui xiiii annos aetatis exple-
uerit, licet testamentum facere possit et in eo heredem
sibi instituere legataque relinquere possit, tamen si 5
adhuc minor sit annorum xx, libertatem seruo dare
non possit.
Et quamuis Latinum facere uelit mi- 41.1
nor xx annorum dominus, tamen nihilo minus debet
apud consilium causam probare et ita postea inter
amicos manumittere.
  Praeterea lege Fufia Caninia certus modus con- 42.1
stitutus est in seruis testamento manumittendis.
Nam 43.1
ei, qui plures quam duos neque plures quam decem
seruos habebit, usque ad partem dimidiam eius numeri
manumittere permittitur; ei uero, qui plures quam
x neque plures quam xxx seruos habebit, usque ad 5
tertiam partem eius numeri manumittere permittitur.
at ei, qui plures quam xxx neque plures quam cen-
tum habebit, usque ad partem quartam potestas manu-
mittendi datur. nouissime ei, qui plures quam c ha-
bebit nec plures quam d, non plures manumittere 10
permittitur quam quintam partem; neque plures <quam
d habentis ratio habetur, ut ex eo numero pars defi-
ni>atur, sed praescribit lex, ne cui plures manumittere
liceat quam c. quod si quis unum seruum omnino
aut duos habet, ad hanc legem non pertinet et ideo 15
liberam habet potestatem manumittendi.
Ac ne 44.1
ad eos quidem omnino haec lex pertinet, qui sine
testam<ento> manumittunt. itaque licet iis, qui uindicta
aut censu aut inter amicos manumittunt, totam fami-
liam suam liberare, scilicet si alia causa non inpediat 5
libertatem.
Sed quod de numero seruorum testa- 45.1
mento manumittendorum diximus, ita intellegemus, ne
umquam ex eo numero, ex quo dimidia aut tertia aut
quarta aut quinta pars liberari potest, <pauciores> manu-
<mittere> liceat quam ex antecedenti numero licuit. et 5
hoc ipsa <ratione pro>uisum est: erat enim sane absur-
dum, ut x seruorum domino quinque liberare liceret,
quia usque ad dimidiam partem eius numeri manu-
mittere ei concedit<ur,> xii seruos habenti non plures
liceret manumittere quam iiii; at eis, qui plures quam 10
x neque * * *
* * *
* * *
nam et si testamento scriptis in orbem seruis 46.1
libertas data sit, quia nullus ordo manumissionis in-
uenitur, nulli liberi erunt, quia lex Fufia Caninia, quae
in fraudem eius facta sint, rescindit. sunt etiam spe-
cialia senatus consulta, quibus rescissa sunt ea, quae 5
in fraudem eius legis excogitata sunt.
  In summa sciendum est, <quod> lege Aelia Sentia 47.1
cautum sit, ut creditorum fraudandorum causa manu-
missi liberi non fiant, hoc etiam ad peregrinos per-
tinere, [senatus ita censuit ex auctoritate Hadriani]
cetera uero iura eius legis ad peregrinos non per- 5
tinere.
  Sequitur de iure personarum alia diuisio. nam 48.1
quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri
sunt subiectae.
Sed rursus earum personarum, 49.1
quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate, aliae
in manu, aliae in mancipio sunt.
Videamus nunc 50.1
de iis, quae alieno iuri subiectae sint: <nam> si cogno-
uerimus, quae istae personae sint, simul intellegemus,
quae sui iuris sint.
Ac prius dispiciamus de iis, 51.1
qui in aliena potestate sunt.
  In potestate itaque sunt serui dominorum. quae 52.1
quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes
peraeque gentes animaduertere possumus dominis in
seruos uitae necisque potestatem esse, et quodcumque
per seruum adquiritur, id domino adquiritur. 5
Sed 53.1
hoc tempore neque ciuibus Romanis nec ullis aliis
hominibus, qui sub imperio populi Romani sunt, licet
supra modum et sine causa in seruos suos saeuire:
nam ex constitutione sacratissimi imperatoris Anto- 5
nini, qui sine causa seruum suum occiderit, non mi-
nus teneri iubetur, quam qui alienum seruum occiderit.
sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdem
principis constitutionem coercetur: nam consultus a
quibusdam praesidibus prouinciarum de his seruis, qui 10
ad fana deorum uel ad statuas principum confugiunt,
praecepit, ut si intolerabilis uideatur dominorum sae-
uitia, cogantur seruos suos uendere. et utrumque recte
fit: male enim nostro iure uti non debemus; qua ra-
tione et prodigis interdicitur bonorum suorum admi- 15
nistratio.
Ceterum cum apud ciues Romanos du- 54.1
plex sit dominium (nam uel in bonis uel ex iure
Quiritium uel ex utroque iure cuiusque seruus esse
intellegitur), ita demum seruum in potestate domini
esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure 5
Quiritium eiusdem non sit: nam qui nudum ius Quiri-
tium in seruo habet, is potestatem habere non intellegitur.
  Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos 55.1
iustis nuptiis procreauimus. quod ius proprium ciuium
Romanorum est (fere enim nulli alii sunt homines,
qui talem in filios suos habent potestatem, qualem nos
habemus) idque diui Hadriani edicto, quod proposuit 5
de his, qui sibi liberisque suis ab eo ciuitatem Roma-
nam petebant, significatur. nec me praeterit Galata-
rum gentem credere in potestate parentum liberos esse.
<Iustas autem nuptias contraxisse liberosque iis pro- 56.1
creatos in potestate habere ciues Romani ita intellegun-
tur,> si ciues Romanas uxores duxerint uel etiam La-
tinas peregrinasue, cum quibus conubium habeant:
cum enim conubium id efficiat, ut liberi patris con- 5
dicionem sequantur, euenit, ut non <solum> ciues Ro-
mani fiant, sed et in potestate patris sint.
Unde 57.1
<et> ueteranis quibusdam concedi solet principalibus con-
stitutionibus conubium cum his Latinis peregrinisue,
quas primas post missionem uxores duxerint; et qui
ex eo matrimonio nascuntur, et ciues Romani et in 5
potestatem parentum fiunt.
<Nec tamen omnes no- 58.1
bis uxores ducere licet:> nam a quarundam nuptiis abs-
tinere debemus.
Inter eas enim personas, quae 59.1
parentum liberorumue locum inter se optinent, nuptiae
contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, uelut
inter patrem et filiam uel inter matrem et filium uel inter
auum et neptem <uel inter auiam et nepotem>; et si tales 5
personae inter se coierint, nefarias et incestas nuptias
contraxisse dicuntur. et haec adeo ita sunt, ut quamuis
per adoptionem parentum liberorumue loco sibi esse
coeperint, non possint inter se matrimonio coniungi, in
tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem iuris ma- 10
neat; itaque eam, quae mihi per adoptionem filiae seu
neptis loco esse coeperit, non potero uxorem ducere,
quamuis eam emancipauerim.
Inter eas quoque 60.1
personas, quae ex transuerso gradu cognatione iungun-
tur, est quaedam similis obseruatio, sed non tanta.
Sane inter fratrem et sororem prohibitae sunt 61.1
nuptiae, siue eodem patre eademque matre nati fuerint
siue alterutro eorum: sed si qua per adoptionem soror
mihi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio,
sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; 5
cum uero per emancipationem adoptio dissoluta sit,
potero eam uxorem ducere; sed et si ego emancipatus
fuero, nihil inpedimento erit nuptiis.
Fratris 62.1
filiam uxorem ducere licet: idque primum in usum
uenit, cum diuus Claudius Agrippinam, fratris sui
filiam, uxorem duxisset: sororis uero filiam uxorem
ducere non licet. et haec ita principalibus constitu- 5
tionibus significantur.
Item amitam et mater- 63.1
teram uxorem ducere non licet. item eam, quae
mihi quondam socrus aut nurus aut priuigna aut no-
uerca fuit. ideo autem diximus 'quondam', quia, si
adhuc constant eae nuptiae, per quas talis adfinitas 5
quaesita est, alia ratione mihi nupta esse non potest,
quia neque eadem duobus nupta esse potest neque
idem duas uxores habere.
Ergo si quis nefarias 64.1
atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem ha-
bere uidetur neque liberos: itaque hi, qui ex eo coitu
nascuntur, matrem quidem habere uidentur, patrem
uero non utique, nec ob id in potestate eius sunt, 5
quales sunt ii, quos mater uulgo concepit: nam et hi
patrem habere non intelleguntur, cum is etiam in-
certus sit; unde solent spurii filii appellari uel a
Graeca uoce quasi σποράδην concepti uel quasi sine
patre filii. 10
  <Aliquando autem euenit, ut liberi, qui statim ut 65.1
na>ti sunt, parentum in potestatem non fiant, ii postea
tamen redigantur in potestatem.
<Velut si Lati>nus 66.1
ex lege Aelia Sentia uxore ducta filium procreauerit
aut Latinum ex Latina aut ciuem Romanum ex ciue
Romana, non habebit eum in potestate; <sed si postea
causa probata ciuitatem Romanam> conse<cutus fuerit,> 5
simul eum in potestate sua habere incipit.
Item 67.1
si ciuis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem
duxerit per ignorantiam, cum eam ciuem Romanam
esse crederet, et filium procreauerit, hic non est in
potestate eius, quia ne quidem ciuis Romanus est, sed 5
aut Latinus aut peregrinus, id est eius condicionis,
cuius et mater fuerit, quia non aliter quisque ad
patris condicionem accedit, quam si inter patrem et
matrem eius conubium sit: sed ex senatus consulto
permittitur causam erroris probare, et ita uxor quo- 10
que et filius ad ciuitatem Romanam perueniunt, et ex
eo tempore incipit filius in potestate patris esse. idem
iuris est, si eam per ignorantiam uxorem duxerit, quae
dediticiorum numero est, nisi quod uxor non fit ciuis
Romana. 15
Item si ciuis Romana per errorem nupta 68.1
sit peregrino tamquam ciui Romano, permittitur ei
causam erroris probare, et ita filius quoque eius et
maritus ad ciuitatem Romanam perueniunt, et aeque
simul incipit filius in potestate patris esse. idem iuris 5
est, si peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentia
nupta sit; nam et de hoc specialiter senatus consulto
cauetur. idem iuris est aliquatenus, si ei, qui dediti-
ciorum numero est, tamquam ciui Romano aut Latino
e lege Aelia Sentia nupta sit; nisi quod scilicet qui 10
dediticiorum numero est, in sua condicione permanet,
et ideo filius, quamuis fiat ciuis Romanus, in potesta-
tem patris non redigitur.
Item si Latina peregrino, 69.1
cum eum Latinum esse crederet, <e lege Aelia Sentia>
nupserit, potest ex senatus consulto filio nato causam
erroris probare: <et ita> omnes fiunt ciues Romani, et
filius in potestate patris esse incipit. 5
Idem con- 70.1
stitutum est et si Latinus per errorem peregrinam
quasi Latinam aut ciuem Romanam e lege Aelia Sentia
uxorem duxerit.
Praeterea si ciuis Romanus, qui 71.1
se credidisset Latinum esse, ob id Latinam <uxorem
duxerit>, permittitur ei filio nato erroris causam pro-
bare, tamquam si e lege Aelia Sentia uxorem duxisset:
item his, qui cum ciues Romani essent, peregrinos 5
se esse credidissent et peregrinas uxores duxissent,
permittitur ex senatus consulto filio nato causam er-
roris probare. quo facto fiet uxor ciuis Romana, et
filius . . . . . . . non solum ad ciuitatem Romanam
peruenit, sed etiam in potestatem patris redigitur. 10
Quaecumque de filio esse diximus, eadem et de 72.1
filia dicta intellegemus.
Et quantum ad erroris 73.1
causam probandam attinet, nihil interest, cuius aetatis
filius sit * * *
* * *
* * * si minor anniculo sit 5
filius filiaue, causa probari non potest. nec me prae-
terit in aliquo rescripto diui Hadriani ita esse consti-
tutum, tamquam quod ad erroris q . * * *
* * *
* * * dedit. 10
Si peregrinus ciuem Romanam 74.1
uxorem duxerit, an ex senatus consulto <causam> pro-
bare possit, quaesitum est. * * *
* * *
* * * hoc 5
ei specialiter concessum est. sed cum peregrinus ciuem
Romanam uxorem duxisset et filio nato alias ciuitatem
Romanam consecutus esset, deinde cum quaereretur,
an causam probare posset, rescripsit imperator Anto-
ninus proinde posse eum causam probare, atque si 10
peregrinus mansisset. ex quo colligimus etiam pere-
grinum causam probare posse.
Ex iis, quae dixi- 75.1
mus, apparet, siue ciuis Romanus peregrinam siue
peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, eum qui
nascitur peregrinum <esse, sed> si quidem per errorem
tale matrimonium contractum fuerit, emendari uitium 5
eius ex senatus consulto <secundum> ea, quae superius
diximus. si uero nullus error interuenerit, <sed> scientes
suam condicionem ita coierint, nullo casu emendatur
uitium eius matrimonii.
  Loquimur autem de his scilicet, <inter> quos co- 76.1
nubium non sit; nam alioquin si ciuis Romanus pere-
grinam, cum qua ei conubium est, uxorem duxerit,
sicut supra quoque diximus, iustum matrimonium con-
trahitur, et tunc ex iis qui nascitur, ciuis Romanus 5
est et in potestate patris erit.
It<em> si ciuis Ro- 77.1
mana peregrino, cum quo ei conubium est, nupserit,
peregrinus sane procreatur et is iustus patris filius
est, tamquam si ex peregrina eum procreasset. hoc
tamen tempore <e> senatus consulto, quod auctore diuo 5
Hadriano sacratissimo factum est, etiamsi non fuerit
conubium inter ciuem Romanam et peregrinum, qui
nascitur, iustus patris filius est.
Quod autem dixi- 78.1
mus inter ciuem Romanum peregrinamque <nisi> co<nu-
bium sit, qui> nascitur, peregrinum esse, <lege Minicia
cauetur, ut is quidem deterioris> parentis condicionem
<sequatur>. eadem lege <autem> ex diuerso cauetur, <ut> 5
si peregrinus, <cum> qua ei conubium non sit, uxorem
<duxerit ciuem Romanam,> peregrinus ex eo coitu nasca-
tur. sed hoc maxime casu necessaria lex Minicia <fuit;>
nam remota ea lege diuersam condicionem sequi de-
b<ebat, quia> ex eis, inter quos non est conubium, qui 10
nascitur, iure gentium matris condicioni accedit. qua
parte autem iubet lex ex ciue Romano et peregrina
peregrinum nasci, superuacua uidetur; nam et remota
ea lege hoc utique iure gentium futurum erat.
Adeo 79.1
autem hoc ita est, ut ex <ciue Romano et Latina qui
nascitur, matris condicioni accedat; nam in lege Minicia
quidem peregrinorum nomine comprehenduntur non> so-
lum exterae nationes et gentes, sed etiam qui Latini 5
nominantur; sed ad alios Latinos pertinet, qui proprios
populos propriasque ciuitates habebant et erant pere-
grinorum numero.
Eadem ratione ex contrario ex 80.1
Latino et ciue Romana, siue ex lege Aelia Sentia siue
aliter <contractum> fuerit matrimonium, ciuis Romanus
nascitur. fuerunt tamen, qui putauerunt ex lege Aelia
Sentia contracto matrimonio Latinum nasci, quia uide- 5
tur eo casu per legem Aeliam Sentiam et Iuniam
conubium inter eos dari, et semper conubium efficit,
ut qui nascitur, patris condicioni accedat; aliter uero
contracto matrimonio eum, qui nascitur, iure gentium
matris condicionem sequi et ob id esse ciuem Roma- 10
num. sed hoc iure utimur ex senatus consulto, quod
auctore diuo Hadriano significat, ut quo<quo>modo ex
Latino et ciue Romana natus ciuis Romanus nascatur.
His conuenienter et illud senatus consultum diuo 81.1
Hadriano auctore significauit, ut ex Latino et pere-
grina, item contra ex peregrino et Latina <qui> nascitur,
is matris condicionem sequatur.
Illud quoque his 82.1
consequens est, quod ex ancilla et libero iure gentium
seruus nascitur, et contra ex libera et seruo liber
nascitur.
Animaduertere tamen debemus, ne iuris 83.1
gentium regulam uel lex aliqua uel quod legis uicem
optinet, aliquo casu commutauerit.
Ecce enim ex 84.1
senatus consulto Claudiano poterat ciuis Romana, quae
alieno seruo uolente domino eius coiit, ipsa ex pactione
libera permanere, sed seruum procreare; nam quod inter
eam et dominum istius serui conuenerit, ex senatus 5
consulto ratum esse iubetur. sed postea diuus Hadria-
nus iniquitate rei et inelegantia iuris motus restituit
iuris gentium regulam, ut cum ipsa mulier libera per-
maneat, liberum pariat.
<Item e lege> * * * ex ancilla 85.1
et libero poterant liberi nasci; nam ea lege cauetur,
ut si quis cum aliena ancilla, quam credebat liberam
esse, coierit, siquidem masculi nascantur, liberi sint,
si uero feminae, ad eum pertineant, cuius mater an- 5
cilla fuerit. sed et in hac specie diuus Vespasianus
inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam,
ut omni modo, etiamsi masculi nascantur, serui sint
eius, cuius et mater fuerit.
Sed illa pars eiusdem 86.1
legis salua est, ut ex libera et seruo alieno, quem
sciebat seruum esse, serui nascantur. itaque apud
quos talis lex non est, qui nascitur, iure gentium
matris condicionem sequitu<r> et ob id liber est. 5
  Quibus autem casibus matris et non patris con- 87.1
dicionem sequitur qui nascitur, iisdem casibus in po-
testate eum patris, etiamsi is ciuis Romanus sit, non
esse plus quam manifestum est. et ideo superius ret-
tulimus quibusdam casibus per errorem non iusto con- 5
tracto matrimonio senatum interuenire et emendare
uitium matrimonii eoque modo plerumque efficere, ut
in potestatem patris filius redigatur.
Sed si an- 88.1
cilla ex ciue Romano conceperit, deinde manumissa
ciuis Romana facta sit et tunc pariat, licet ciuis Ro-
manus sit qui nascitur, sicut pater eius, non tamen
in potestate patris est, quia neque ex iusto coitu con- 5
ceptus est, neque ex ullo senatus consulto talis coitus
quasi iustus constituitur.
  Quod autem placuit, si ancilla ex ciue Romano 89.1
conceperit, deinde manumissa pepererit, qui nascitur,
liberum nasci, <na>turali ratione fit; nam hi, qui illegi-
time concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore, quo
nascuntur; itaque si ex libera nascuntur, liberi fiunt, 5
nec interest, ex quo mater eos conceperit, cum ancilla
fuerit: at hi, qui legitime concipiuntur, ex conceptionis
tempore statum sumunt.
Itaque si cui mulieri 90.1
ciui Romanae praegnati aqua et igni interdictum fuerit,
eoque modo peregrina f<act>a tunc pariat, conplures
distinguunt et putant, si quidem ex iustis nuptiis con-
ceperit, ciuem Romanum ex ea nasci, si uero uolgo 5
conceperit, peregrinu<m> ex ea nasci.
Item si qua 91.1
mulier ciuis Romana praegnas ex senatus consulto
Claudiano ancilla facta sit ob id, quod alieno seruo
inuito et denuntiante domino eius <coierit>, conplures
distinguunt et existimant, si quidem ex iustis nuptiis 5
conceptus sit, ciuem Romanum ex ea nasci, si uero
uolgo conceptus sit, <seruum> nasci eius, cuius mater
facta esset ancilla.
Peregrina quoque si uolgo con- 92.1
ceperit, deinde ciuis Romana <facta> tunc pariat, ciuem
Romanum parit; si uero ex peregrino secundum leges
moresque peregrinorum conceperit, ita uidetur ex se-
natus consulto, quod auctore diuo Hadriano factum 5
est, ciuem Romanum parere, si et patri eius ciuitas
Romana donet<ur>.
  Si peregrinus sibi liberisque suis ciuitatem Ro- 93.1
manam petierit, non aliter filii in potestate eius fiunt,
quam si imperator eos in potestatem redegerit: quod
ita demum is facit, si causa cognita aestimauerit hoc
filiis expedire: diligentius autem exactiusque causam 5
cognoscit de impuberibus absentibusque: et haec ita
edicto diui Hadriani significantur.
Item si quis 94.1
cum uxore praegnante ciuitate Romana donatus sit,
quamuis is, qui nascitur, ut supra dixi, ciuis Roma-
nus sit, tamen in potestate patris non fit: idque sub-
scriptione diui sacratissimi Hadriani significatur. qua 5
de causa, qui intellegit uxorem suam esse praegnatem,
dum ciuitatem sibi et uxori ab imperatore petit, simul
ab eodem petere debet, ut eum, qui natus erit, in
potestate sua habeat.
Alia causa est eorum, qui 95.1
Latii iure cum liberis suis ad ciuitatem Romanam
perueniunt; nam horum in potestate fiunt liberi.
Quod ius quibusdam peregrinis ciuitatibus datum 96.1
est uel a populo Romano uel a senatu uel a Caesare
* * * aut maius est Latium aut minus; maius
est Latium, cum et hi, qui decuriones leguntur, et ei,
qui honorem aliquem aut magistratum gerunt, ciui- 5
tatem Romanam consecuntur; minus Latium est, cum
hi tantum, qui uel magistratum uel honorem gerunt,
ad ciuitatem Romanam perueniunt. idque conpluribus
epistulis principum significatur.
  <Non solum tamen naturales liberi secundum ea, 97.1
quae> diximus, in potestate nostra sunt, uerum et hi,
quos adoptamus.
Adoptio autem duobus modis 98.1
fit, aut populi auctoritate aut inperio magistratus uel<ut>
praetoris.
Populi auctoritate adoptamus eos, qui 99.1
sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio,
quia et is, qui adoptat, rogatur, id est interrogatur,
an uelit eum, quem adoptaturus sit, iustum sibi filium
esse; et is, qui adoptatur, rogatur, an id fieri patia- 5
tur; et populus rogatur, an id fieri iubeat. imperio
magistratus adoptamus eos, qui in potestate parentium
sunt, siue primum gradum liberorum optineant, qualis
est filius et filia, siue inferiorem, qualis est nepos
neptis, pronepos proneptis. 10
Et quidem illa adoptio, 100.1
quae per populum fit, nusquam nisi Romae fit; at
haec etiam in prouinciis apud praesides earum fieri
solet.
Item per populum feminae non adoptantur, 101.1
nam id magis placuit; apud praetorem uero uel in
prouinciis apud proconsulem legatumue etiam feminae
solent adoptari.
Item inpuberem apud populum 102.1
adoptari aliquando prohibitum est, aliquando permissum
est: nunc ex epistula optimi imperatoris Antonini,
quam scripsit pontificibus, si iusta causa adoptionis
esse uidebitur, cum quibusdam condicionibus permissum 5
est. apud praetorem uero et in prouinciis apud pro-
consulem legatumue cuiuscumque aetatis adoptare pos-
sumus.
Illud uero utriusque adoptionis commune 103.1
est, quod et hi, qui generare non possunt, quales sunt
spadones, adoptare possunt.
Feminae uero nullo 104.1
modo adoptare possunt, quia ne quidem naturales libe-
ros in potestate habent.
Item si quis per popu- 105.1
lum siue apud praetorem uel apud praesidem prouin-
ciae adoptauerit, potest eundem alii in adoptionem
dare.
Sed <et> ill<ud, de quo> quaestio est, an minor 106.1
natu maiorem natu adoptare possit, utriusque adoptio-
nis commune est.
Illud proprium est eius adoptio- 107.1
nis, quae per populum fit, quod is, qui liberos in
potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum
ipse potestati adrogatoris subicitur, sed etiam liberi
eius in eiusdem fiunt potestate tanquam nepotes. 5
  <Nunc de his personis uideamus, quae in manu 108.1
nostra sunt. quod> et ipsum ius proprium ciuium Ro-
manorum est.
Sed in potestate quidem et masculi 109.1
et feminae esse solent; in manum autem feminae tan-
tum conueniunt.
Olim itaque tribus modis in ma- 110.1
num conueniebant: usu, farreo, coemptione.
Usu 111.1
in manum conueniebat, quae anno continuo nupta
perseuerabat; <quia> enim uelut annua possessione usu
capiebatur, in familiam uiri transibat filiaeque locum
optinebat. itaque lege duodecim tabularum cautum 5
est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti con-
uenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo
cuiusque anni <usum> interrumperet. sed hoc totum
ius partim legibus sublatum est, partim ipsa desuetu-
dine obliteratum est. 10
Farreo in manum conueni- 112.1
unt per quoddam genus sacrificii, quod Ioui Farreo fit;
in quo farreus panis adhibetur, unde etiam confar-
reatio dicitur; complura praeterea huius iuris ordinandi
gratia cum certis et sollemnibus uerbis praesentibus 5
decem testibus aguntur et fiunt. quod ius etiam
nostris temporibus in usu est: nam flamines maiores,
id est Diales, Martiales, Quirinales, item reges sacro-
rum, nisi ex farreatis nati non leguntur: ac ne ipsi
quidem sine confarreatione sacerdotium habere possunt. 10
Coemptione uero in manum conueniunt per man- 113.1
cipationem, <id est> per quandam imaginariam uendi-
tionem: nam adhibitis non minus quam v testibus
ciuibus Romanis puberibus, item libripende, emit <uir>
mulierem, cuius in manum conuenit. 5
Potest autem 114.1
coemptionem facere mulier non solum cum marito suo,
sed etiam cum extraneo; scilicet aut matrimonii causa
facta coemptio dicitur aut fiduciae; quae enim cum
marito suo facit coemptionem, <ut> apud eum filiae loco 5
sit, dicitur matrimonii causa fecisse coemptionem;
quae uero alterius rei causa facit coemptionem aut
cum uiro suo aut cum extraneo, uelut tutelae euitan-
dae causa, dicitur fiduciae causa fecisse coemptionem.
Quod est tale: si qua uelit quos habet tutores depo- 115.1
nere et alium nancisci, illis auctoribus coemptionem
facit; deinde a coemptionatore remancipata ei, cui ipsa
uelit, et ab eo uindicta manumissa incipit eum ha-
bere tutorem, <a> quo manumissa est; qui tutor fidu- 5
ciarius dicitur, sicut inferius apparebit.
Olim 115a.1
etiam testamenti faciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio:
tunc enim non aliter feminae testamenti faciendi ius
habebant, exceptis quibusdam personis, quam si coemp-
tionem fecissent remancipataeque et manumissae fuis- 5
sent; sed hanc nec<ess>itatem coemptionis faciendae ex
auctoritate diui Hadriani senatus remisit. * * *
* * *
* * *
fiduciae causa <c>um <ui>r<o> s<uo f>ecer<it> 115b.1
c<oemptionem>, nihilo minus filiae loco incipit esse: nam
si omnino qualibet ex causa u<x>or in manu uiri sit,
placuit eam filiae iura nancisci.
  Superest, ut exponamus, quae personae in man- 116.1
cipio sint.
Omnes igitur liberorum personae, siue 117.1
masculini siue feminini sexus, quae in potestate pa-
rentis sunt, mancipari ab hoc eodem modo possunt,
quo etiam serui mancipari possunt.
Idem iuris 118.1
est in earum personis, quae in manu sunt: <nam femi-
nae a> coemptionatoribus eodem modo possunt <manci-
pari, quo liberi a parente possunt>, adeo qu<i>dem, <ut
quamuis ea sola> apud coemptionatorem filiae loco sit. 5
<quae ei> nupta sit, <tamen> nihilo minus etiam quae ei
nup<t>a non sit nec ob id filiae loco sit, ab eo manci-
pari possit.
<Sed> plerumque solum et a parenti- 118a.1
bus et a coemptionatoribus mancipantur, cum uelint
parentes coemptionatoresque <ex> suo iure eas personas
dimittere, sicut inferius euidentius apparebit.
Est 119.1
autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imagi-
naria quaedam uenditio: quod et ipsum ius proprium
ciuium Romanorum est; eaque res ita agitur: adhibitis
non minus quam quinque testibus ciuibus Romanis 5
puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui
libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is, qui
mancipio accipit, rem tenens ita dicit: hunc ego ho-
minem ex iure quiritium meum esse aio isque mihi
emptus esto hoc aere aeneaque libra; deinde 10
aere percutit libram idque aes dat ei, a quo mancipio
accipit, quasi pretii loco.
Eo modo et seruiles 120.1
et liberae personae mancipantur; animalia quoque, quae
mancipi sunt, quo in numero habentur boues, equi,
muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica,
quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem 5
modo solent mancipari.
In eo solo praediorum 121.1
mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod per-
sonae serui<l>es et liberae, item animalia, quae mancipi
sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt;
adeo quidem, ut eum, <qui> mancipio accipit, adpre- 5
hendere id ipsum, quod ei mancipio datur, necesse sit;
unde etiam mancipatio dicitur, quia manu res capitur:
praedia uero absentia solent mancipari.
Ideo 122.1
autem aes et libra adhibetur, quia olim aereis tantum
nummis utebantur; et erant asses, dipundii, semisses,
quadrantes, nec ullus aureus uel argenteus nummus in
usu erat, sicut ex lege xii tabularum intellegere pos- 5
sumus; eorumque nummorum uis et potestas non in
numero erat, sed in pondere; . . . . . . . . . . . .
asses librales erant, et dipondii . . . . . . . . . . . .
unde etiam dupondius dictus <est, qua>si duo pondo:
quod nomen adhuc in usu retinetur. semiss<es quo>que 10
et quadrantes pro rata scilicet portione ad pondus exa-
minati erant. <tunc igitur et qu>i daba<t alicui> pecu-
niam, non numerabat eam, sed appendebat; unde serui,
quibus permittitur admini<st>ratio pecuniae, disp<e>n<s>atores
appellati sunt. 15
* * * 123.1
* * *
* * * <illa> quidem
quae coemptionem fac<it, non> de<ducitur in> seruilem
condicionem, <at a parentibus et a coemptionatoribus> 5
mancipati mancipataeue seruorum loco constituuntur,
adeo quidem, ut ab eo, cuius in mancipio sunt, neque
hereditates neque legata aliter capere possint, quam
si <si>mul eodem testamento liberi esse iubeantur, sicuti
iuris est in persona seruorum. sed differentiae ratio 10
manifesta est, cum a parentibus et a coemptionatori-
bus isdem uerbis mancipio accipi<a>ntur, quibus serui;
quod non similiter <fit i>n coemptione.
  Videamus nunc, quo modo <ii>, qui alieno iuri 124.1
<subi>ecti sunt, eo iure liberentur.
  Ac prius de his dispiciamus, qui in potestate 125.1
sunt.
Et quidem seru<i que>madmodum potestate 126.1
liberentur, ex his intell<ege>re possumus, quae de seruis
manumittend<is su>perius exposuimus.
Hi uero, 127.1
qui <in potestate pa>rentis sun<t, mortuo eo sui iuris fiunt.
sed hoc di>stinctionem recipit; nam <mortuo pat>re san<e>
omni modo filii filiaeue sui iuris efficiunt<ur;> mortuo
uero auo <non omni> modo nepotes <nepte>sue <sui i>uris 5
<fiunt, sed ita si post mortem aui> in patris sui potesta-
tem recasuri non s<unt. ita>que si moriente auo <pater
eorum et uiuat et in potesta>te patris fuerit, tunc post
ob<itum aui in patris> sui potestate fiunt; si uero is,
quo tempore au<us> moritur, aut iam mor<tuus est aut> 10
exiit de potestate <patris, tunc hi, quia in potestatem>
eius cadere non possunt, sui iuris fiunt.
Cum 128.1
autem is, cui [ob aliquod maleficium ex lege Cornelia]
aqua et igni interdicitur, ciuitatem Romanam amitt<a>t,
sequitur, ut quia eo modo ex numero ciuium Roma-
norum tollitur, proinde ac mortuo eo desinant liberi 5
in potestate eius esse: nec enim ratio patitur, ut pere-
grinae condicionis homo ciuem Romanum in potestate
habeat. pari ratione et si ei, qui in potestate parentis
sit, aqua et igni interdictum fuerit, desinit in potestate
parentis esse, quia aeque ratio non patitur, ut pere- 10
grinae condicionis homo in potestate sit ciuis Romani
parentis.
Quod si ab hostibus captus fuerit parens, 129.1
quamuis seruus hostium fiat, tamen pendet ius libero-
rum propter ius postliminii, quo hi, qui ab hostibus
capti sunt, si reuersi fuerint, omnia pristina iura reci-
piunt; itaque reuersus habebit liberos in potestate: si 5
uero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui iuris;
sed utrum ex hoc tempore, quo mortuus est apud
hostes parens, an ex illo, quo ab ho<st>ibus captus est,
dubitari potest. ipse quoque filius neposue si ab ho-
stibus captus fuerit, similiter dicemus propter ius post- 10
liminii potestatem quoque parentis in suspenso esse.
Praeterea exeunt liberi uirilis sexus de parentis 130.1
potestate, si flamines Diales inaugurentur, et feminini
sexus, si uirgines Vestales capiantur.
Olim quo- 131.1
que, quo tempore populus Romanus in Latinas regiones
colonias deducebat, qui iussu parentis in coloniam
Latinam nomen dedissent, desinebant in potestate pa-
rentis esse, quia efficerentur alterius ciuitatis ciues. 5
<Praeterea> emancipatione desinunt liberi in po- 132.1
testate parent<u>m esse. sed filius quidem tribus man-
cipationibus, ceteri uero liberi siue masculini sexus
siue feminini una mancipatione exeunt de parentium
potestate: lex enim xii tabularum tantum in persona 5
filii de tribus mancipationibus loquitur his uerbis: 'si
pater <ter> filium uenum du<it>, a patre filius liber esto'.
<eaque> res ita agitur: mancipat pater filium alicui; is
eum uindicta manumittit: eo facto reuertitur in pote-
statem patris; is eum iterum mancipat uel eidem uel 10
alii (sed in usu est eidem mancipari) isque eum postea
similiter uindicta manumittit; eo facto rursus in pote-
statem patris reuertitur; tertio pater eum mancipat
uel eidem uel alii (sed hoc in usu est, ut eidem man-
cip<etur>) <eaque> mancipatione <de>sini<t i>n potestate patris 15
esse, etiamsi nondum manumissus sit, sed adhuc in
causa mancipii. * * *
* * *
  <Admonendi autem sumus liberum esse arbitrium 133.1
ei, qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium
quidem de potestate dimittere, nepotem uero in potestate
retinere: uel ex diuerso filium quidem in potestate reti-
nere, nepotem uero manumittere, uel omnes sui iuris effi- 5
cere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.>
  <Praeterea parentes etiam liberos in adoptionem 134.1
datos in potestate habere desinunt. et in filio quidem,
si in adoptionem datur, tres mancipationes> et dua<e>
intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri
solent, cum ita eum pater de potestate dimittit, ut 5
sui iuris efficiatur. deinde aut patri remancipatur, et
ab eo is, qui adoptat, uindicat apud praetorem filium
suum esse, et illo contra non uin<di>cante <a> praetore
uindicanti filius addicitur, aut non remancipatur patri,
<sed> ab <e>o uindicat is, qui adop<tat, apud> que<m in tertia> 10
mancipatione est: sed sane commodius est patri re-
mancipari. in ceteris uero liberorum personis, seu
masculini seu feminini sexus, una scilicet mancipatio
sufficit, et aut remancipantur parenti aut non reman-
cipantur. eadem et in prouinciis apud praesidem pro- 15
uinciae solent fieri.
Qui ex filio semel iterumue 135.1
mancipato conceptus est, licet post tertiam mancipa-
tionem patris sui nascatur, tamen in aui potestate est,
et ideo ab eo et <e>mancipari et in adoptionem dari
potest. at is, qui ex eo filio conceptus est, qui in 5
tertia mancipatione est, non nascitur in aui potestate:
sed eum Labeo quidem existimat in eiusdem mancipio
esse, cuius et pater sit: utimur autem hoc iure, ut
quamdiu pater eius in mancipio sit, pendeat ius eius,
et si quidem pater eius ex mancipatione manumissus 10
erit, cad<a>t in eius potestatem, si uero is, dum in man-
cipio sit, decesserit, sui iuris fiat.
Eadem sci- 135a.1
licet * * *
* * *
* * * ut supra diximus, quod in
filio faciunt tres mancipationes, hoc facit una manci- 5
patio in nepote.
* * * 136.1
* * *
* * * Maximi et
Tuberonis cautum est, u<t> haec quod ad sacra tantum
uideatur in manu esse, quod uero ad ceteras causas 5
proinde habeatur, atque si in manum non conuenisset.
<eae uero mulieres, quae in manum conueniunt per
coemptione>m, potestate parentis liberantur; nec interest,
an in uiri sui manu sint an extranei, quamuis hae
solae loco filiarum habeantur, quae in uiri manu <su>nt. 10
  * * * 137.1
* * *
* * * desinunt in manu esse, et
si ex ea mancipatione manumissae fuerint, sui iuris
effici<untur.> 5
* * * 137a.1
* * *
* * * nihil<o> magis
potest <c>ogere, quam et filia patrem. sed filia quidem
nullo modo patrem potest cogere, etiam si adoptiua 5
sit: haec autem <uirum> repudio misso proinde compel-
lere potest, atque si ei numquam nupta fuisset.
  Ii, qui in causa mancipii sunt, quia seruorum 138.1
loco habentur, uindicta, censu, testamento manumissi
sui iuris fiunt.
Nec tamen in hoc casu lex Aelia 139.1
Sentia locum habet: itaque nihil requirimus, cuius
aetatis sit is, qui manumittit et qui manumittitur; ac
ne illud quidem, an patronum creditoremue manumis-
sor habeat; ac ne numerus quidem lege Fufia Caninia 5
finitus in his personis locum habet.
Quin etiam 140.1
inuito quoque eo, cuius in mancipio sunt, censu liber-
tatem consequi possunt, excepto eo, quem pater ea
lege mancipio dedit, ut sibi remancipetur; nam quo-
dam modo tunc pater potestatem propriam reseruare 5
sibi uidetur eo ipso, quod mancipio recipit. ac ne is
quidem dicitur inuito eo, cuius in mancipio est, censu
libertatem consequi, quem pater ex noxali causa man-
cipio dedit, ueluti quod furti eius nomine damnatus
est et eum mancipio actori dedit: nam hunc actor 10
pro pecunia habet.
In summa admonendi sumus 141.1
aduersus eos, quos in mancipio habemus, nihil nobis
contumeliose facere licere; alioquin iniuriarum tene-
bimur. ac ne diu quidem in eo iure detinentur homi-
nes, sed plerumque hoc fit dicis gratia uno momento; 5
nisi scilicet ex noxali causa mancipantur.
  Transeamus nunc ad aliam diuisionem. nam 142.1
ex his personis, quae neque in potestate neque in
manu neque in mancipio sunt, quaedam uel in tutela
sunt uel in curatione, quaedam neutro iure tenentur.
uideamus igitur, quae in tutela, quae in curatione sint: 5
ita enim intellegemus ceteras personas, quae neutro
iure tenentur.
Ac prius dispiciamus de his, quae 143.1
in tutela sunt.
  Permissum est itaque parentibus liberis, quos 144.1
in potestate sua habent, testamen<to tu>tores dare: mascu-
lini quidem sexus inpuberibus, <feminini uero inpuberi-
bus puberibus>que, <uel> cum nuptae sint. ueteres enim
uoluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter 5
animi leuitatem in tutela esse.
Itaque si quis 145.1
filio filiaeque testamento tutorem dederit et ambo ad
pubertatem peruenerint, filius quidem desinit habere
tutorem, filia uero nihilo minus in tutela permanet:
tantum enim ex lege Iulia et Papia Poppaea iure libe- 5
rorum a tutela liberantur feminae. loquimur autem
exceptis uirginibus Vestalibus, quas etiam ueteres in
honorem sacerdotii liberas esse uoluerunt: itaque etiam
lege xii tabularum cautum est.
Nepotibus autem 146.1
neptibusque ita demum possumus testamento tutores
dare, si post mortem nostram in patris sui potestatem
iure recasuri non sint. itaque si filius meus mortis
meae tempore in potestate mea sit, nepotes ex eo non 5
poterunt ex testamento meo habere tutorem, quamuis
in potestate mea fuerint; scilicet quia mortuo me in
patris sui potestate futuri sunt.
Cum tamen in 147.1
compluribus aliis causis postumi pro iam natis habe-
antur, et in hac causa placuit non minus postumis
quam iam natis testamento tutores dari posse, si
modo in ea causa sint, ut si uiuis nobis nascantur, 5
in potestate nostra fiant. hos <enim> etiam heredes in-
stituere possumus, cum extraneos postumos heredes in-
stituere permissum non sit.
<Vxori>, quae in manu 148.1
est, proinde ac filiae, item nurui, quae in filii manu
est, proinde ac nepti tutor dari potest.
Rectissime 149.1
autem tutor sic dari potest: lucium titium liberis
meis tutorem do <uel uxori meae> tutorem do. sed
et si ita scriptum sit: liberis meis uel uxori m<e>ae
titius tutor esto, recte datus intellegitur. 5
In 150.1
persona tamen uxoris, quae in manu est, recepta est
etiam tutoris optio, id est ut liceat ei permittere,
quem uelit ipsa, tutorem sibi optare, hoc modo:
titiae uxori meae tutoris optionem do. quo 5
casu licet uxori <tutorem optare> uel in omnes res uel
in unam forte aut duas.
Ceterum aut plena optio 151.1
datur aut angusta.
Plena ita dari solet, ut pro- 152.1
xime supra diximus. angusta ita dari solet: titiae
uxori meae tutoris optionem dumtaxat semel do,
aut dumtaxat bis do.
Quae optiones plurimum 153.1
inter se differunt: nam quae plenam optionem habet,
potest semel et bis et ter et saepius tutorem optare;
quae uero angus<tam> habet optionem, si dumtaxat semel
data est optio, amplius quam semel optare non potest, 5
si tantum bis, amplius quam bis optandi facultatem
non habet.
Vocantur autem hi, qui nominatim 154.1
testamento tutores dantur, datiui, qui ex optione su-
muntur, optiui.
  Quibus testamento quidem tutor datus non 155.1
sit, iis ex lege xii <tabularum> agnati sunt tutores, qui
uocantur legitimi.
Sunt autem agnati per uirilis 156.1
sexus personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati,
ueluti frater eodem patre natus, fratris filius neposue
ex eo, item patruus et patrui filius et nepos ex eo.
at hi, qui per feminini sexus personas cognatione con- 5
iunguntur, non sunt agnati, sed alias naturali iure
cognati. itaque inter auunculum et sororis filium non
agnatio est, sed cognatio. item amitae, materterae
filius non est mihi agnatus, sed cognatus, et inuicem
scilicet ego illi eodem iure coniungor, quia qui nascun- 10
tur, patris, non matris familiam secuntur.
Sed 157.1
olim quidem, quantum ad legem xii tabularum attinet,
etiam feminae agnatos habebant tutores. sed postea
lex Claudia lata est, quae, quod ad feminas attinet,
<agnatorum> tutelas sustulit: itaque masculus quidem 5
inpubes fratrem puberem aut patruum habet tutorem;
femina uero talem habere tutorem non potest.
Sed 158.1
adgnationis quidem ius kapitis diminutione perimitur,
cognationis uero ius eo modo non commutatur, quia
ciuilis ratio ciuilia qu<i>dem iura corrumpere potest,
naturalia uero non potest. 5
Est autem kapitis di- 159.1
minutio prioris <status> permutatio: eaque tribus modis
accidit: nam aut maxima est kapitis diminutio aut
minor, quam quidam mediam uocant, aut minima.
Maxima est kapitis diminutio, cum aliquis simul 160.1
et ciuitatem et libertatem amittit; quae accidit in-
censis, qui ex forma censuali uenire iubentur: quod
ius * * *
* * * 5
* * * , qui contra eam legem in
urbe Roma domicilium habuerint; item feminae, quae
ex senatus consulto Claudiano ancillae fiunt eorum do-
minorum, quibus inuitis et denuntiantibus cum seruis
eorum coierint. 10
Minor siue media est kapitis di- 161.1
minutio, cum ciuitas amittitur, libertas retinetur;
quod accidit ei, cui aqua et igni interdictum fuerit.
Minima est capitis diminutio, cum et ciuitas et 162.1
libertas retinetur, sed status hominis conmutatur;
quod accidit in his, qui adoptantur, item in his, quae
coemptionem faciunt, et in his, qui mancipio dantur
quique ex mancipatione manumittuntur; adeo quidem, 5
ut quotiens quisque mancipetur aut manumittatur,
totiens capite diminuatur.
Nec solum maior<ibus 163.1
capitis> diminutionibus ius adgnationis corrumpitur, sed
etiam minima; et ideo si ex duobus liberis alterum
pater emancipauerit, post obitum eius neuter alteri
agnationis iure tutor esse poterit. 5
Cum autem 164.1
ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes per-
tinet, sed ad eos tantum, qui proximo gradu sunt. * * *
* * *
  Ex eadem lege xii tabularum libertarum et 165.1
inpuberum libertorum tutela ad patronos liberosque
eorum pertinet; quae et ipsa tutela legitima uocatur,
no<n quia nominatim> ea lege de hac tutela ca<uetur, sed>
quia proinde accepta est per interpretationem, atque 5
si uerbis legis <introducta> esset: eo enim ipso, <quod>
h<eredita>tes libertorum libertarumque, si intestati de-
cessissent, iusserat lex ad patronos liberosue eorum
pertinere, crediderunt ueteres uoluisse legem etiam tu-
telas ad eos pertinere, quia et agnatos, quos ad here- 10
ditatem uocauit, eosdem et tutores esse iusserat.
[De fiduciaria <tutela>.]
Exemplo patronorum re- 166.1
cepta est <et alia tutela, quae et ipsa legitima uocatur.
nam si quis filium nepotemue aut pronepotem inpuberes,
uel filiam neptemue aut proneptem tam puberes quam
inpuberes alteri ea lege mancipio dederit, ut sibi reman- 5
ciparentur, remancipatosque manumiserit, legitimus eorum
tutor erit.>
Sunt et aliae tutelae, quae fiduciariae 166a.1
uocantur, id est quae ideo nobis competunt, quia libe-
rum caput mancipatum nobis uel a parente uel a
coemptionatore manumiserimus.
Sed Latinarum et 167.1
Latinorum impuberum <tute>la non omni modo ad manu-
missores libertinorum pertinet, sed ad eos, quorum
ante manumissionem ex iure Quiritium <fuerunt: unde
si ancilla ex iure Quiritium> tua sit, in bonis mea, a 5
me quidem solo, non etiam a te manumissa Latin<a>
fieri potest, et bona eius ad me pertinen<t>, sed eius
tutela tibi competit; nam ita lege Iunia cauetur. ita-
que si ab eo, cuius et in bonis et ex iure Quiritium
ancilla fuerit, facta sit Latina, ad eundem et bona et 10
tutela pertinent.
  Agnatis et patronis et liberorum capitum ma- 168.1
numissoribus permissum est feminarum tutelam alii in
iure cedere; pupillorum autem tutelam non est per-
missum cedere, quia non uidetur onerosa, cum tem-
pore pubertatis finiatur. 5
Is autem, cui ceditur 169.1
tutela, cessicius tutor uocatur.
Quo mortuo aut 170.1
kapite diminuto reuertitur ad eum tutorem tutela, qui
cessit; ipse quoque, qui cessit, si mortuus aut kapite
diminutus sit, a cessicio tutela discedit et reuertitur
ad eum, qui post eum, qui cesserat, secundum gradum 5
in ea tutela habuerit.
Sed quantum ad agnatos 171.1
pertinet, nihil hoc tempore de cessicia tutela quaeritur,
cum agnatorum tutelae in feminis lege Claudia sub-
latae sint.
Sed fiduciarios quoque quidam puta- 172.1
uerunt cedendae tutelae ius non habere, cum ipsi se
oneri subiecerint. quod etsi placeat, in parente tamen,
qui filiam neptemue aut proneptem alteri ea lege man-
cipio dedit, ut sibi remanciparetur, remancipatamque 5
manumisit, idem dici non debet, cum is et legitimus
tutor habeatur et non minus huic quam patronis honor
praestandus sit.
  Praeterea senatus consulto mulieribus permis- 173.1
sum est in absentis tutoris locum alium petere, quo
petito prior desinit; nec interest, quam longe absit
is tutor.
Sed excipitur, ne in absentis patroni 174.1
locum liceat libertae tutorem petere.
Patroni 175.1
autem loco habemus etiam parentem, qui ex eo, quod
ipse sibi remancipatam filiam neptemue aut proneptem
manumisit, legitimam tutelam nanctus est. <sed> huius
quidem liberi fiduciarii tutoris loco numerantur; pa- 5
troni autem liberi eandem tutelam adipiscuntur, quam
et pater eorum habuit.
Sed aliquando etiam in 176.1
patroni absentis locum permittitur tutorem petere,
ueluti ad hereditatem adeundam.
Idem senatus 177.1
censuit et in persona pupilli patroni filii.
Nam 178.1
et lege Iulia de maritandis ordinibus ei, quae in legi-
tima tutela pupilli sit, permittitur dotis constituendae
gratia a praetore urbano tutorem petere.
Sane 179.1
patroni filius, etiamsi inpubes si<t>, t<amen> libertae effi-
cietur tutor, quamquam in nulla re auctor fieri potest,
cum ipsi nihil permissum sit sine tutoris auctoritate
agere. 5
Item si qua in tutela legitima furiosi aut 180.1
muti sit, permittitur ei senatus consulto dotis consti-
tuendae gratia tutorem petere.
Quibus casibus 181.1
saluam manere tutelam patrono patronique filio mani-
festum est.
Praeterea senatus censuit, ut si tutor 182.1
pupilli pupillaeue suspectus a tutela remotus sit siue
ex iusta causa fuerit excusatus, in locum eius alius
tutor detur, quo facto prior tutor amittit tutelam.
Haec omnia similiter et Romae et in prouinciis 183.1
obseruantur, scilicet ut in prouinciis a praeside pro-
uinciae tutor pe<ti debeat>.
  Olim cum legis actiones in usu erant, etiam 184.1
ex illa causa tutor dabatur, si inter tutorem et mu-
lierem pupillum<u>e lege agendum erat: nam quia ipse
tutor in re sua auctor esse non poterat, alius daba-
tur, quo auctore legis actio perageretur: qui diceba- 5
tur praetorius tut<or>, quia a praetore urbano da-
batur. sed post sublatas legis actiones quidam putant
hanc speciem dandi tutoris in usu esse desisse; ali<is
autem> placet adhuc in usu esse, si legitimo iudicio
agatur. 10
  Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in 185.1
urbe Roma ex lege Atilia a praetore urbano et maiore
parte tribunorum plebis, qui Atilianus tutor uocatur;
in prouinciis uero a praesidibus prouinciarum <ex> lege
Iulia et Titia. 5
Et ideo si cui testamento tutor 186.1
sub condicione aut ex die certo datus sit, quamdiu
condicio aut dies pendet, tutor dari potest; item si
pure datus fuerit, quamdiu nemo heres existat, tamdiu
ex his legibus tutor petendus est; qui desinit tutor 5
esse, posteaquam aliquis ex testamento tutor esse coe-
perit.
Ab hostibus quoque tutore capto ex his 187.1
legibus tutor peti debet; qui desinit tutor esse, si is,
qui captus est, in ciuitatem reuersus fuerit: nam re-
uersus recipit tutelam iure postliminii.
  Ex his apparet, quot sint species tutelarum. 188.1
si uero quaeramus, in quot genera hae species didu-
cantur, longa erit disputatio: nam de ea re ualde
ueteres dubitauerunt. nos qui diligentius hunc tracta-
tum exsecuti sumus et in edicti interpretatione et in his 5
libris, quos ex Quinto Mucio fecimus, hoc totum <omitti-
mus. hoc solum> tantisper sufficit admonuisse, quod
quidam quinque genera esse dixerunt, ut Quintus Mu-
cius, alii tria, ut Seruius Sulpicius; alii duo, ut Labeo;
alii tot genera esse crediderunt, quot etiam species essent. 10
  Sed inpuberes quidem in tutela esse omnium 189.1
ciuitatium iure contingit; quia id naturali rationi con-
ueniens est, ut is, qui perfectae aetatis non sit, alte-
rius tutela regatur, nec fere ulla ciuitas est, in qua
non licet parentibus liberis suis inpuberibus testamento 5
tutorem dare; quamuis, ut supra diximus, soli ciues
Romani uideantur tantum liberos suos in potestate
habere.
Feminas uero perfectae aetatis in tutela 190.1
esse fere nulla pretiosa ratio suasisse uidetur: nam
quae uulgo creditur, quia leuitate animi plerumque
decipiuntur et aequum erat eas tutorum auctoritate
regi, magis speciosa uidetur quam uera; mulieres enim, 5
quae perfectae aetatis sunt, ipsae sibi negotia tractant,
et in quibusdam causis dicis gratia tutor interponit
auctoritatem suam; saepe etiam inuitus auctor fieri a
praetore cogitur.
Unde cum tutore nullum ex 191.1
tutela iudicium mulieri datur: at ubi pupillorum pu-
pillarumue negotia tutores tractant, eis post puber-
tatem tutelae iudici<o> rationem reddunt.
Sane 192.1
patronorum et parentum legitimae tutelae uim aliquam
habere intelleguntur eo, quod hi neque ad testamen-
tum faciendum neque ad res mancipi alienandas neque
ad obligationes suscipiendas auctores fieri coguntur, 5
praeterquam si magna causa alienandarum rerum man-
cipi obligationisque suscipiendae interueniat. eaque
omnia ipsorum causa constituta sunt, ut quia ad eos
intestatarum mortuarum hereditates pertinent, neque
per testamentum excludantur ab hereditate neque alie- 10
natis pretiosioribus rebus susceptoque aere alieno mi-
nus loc<u>ples ad eos hereditas <per>ueniat.
Apud 193.1
peregrinos non similiter, ut apud nos, in tutela sunt
feminae; sed tamen plerumque quasi in tutela sunt:
ut ecce lex Bithynorum, si quid mulier <contra>hat,
maritum auctorem esse iubet aut filium eius puberem. 5
  Tutela autem liberantur ingenuae quidem trium 194.1
<liberorum iure, libertinae uero quattuor, si in patroni>
liberorumue eius legitima tut<ela> sint; nam ceterae,
quae alterius generis tutores habent, uelut Atilianos
aut fiduciarios, trium liberorum iure tutela liberantur. 5
Potest autem pluribus modis libertina <tutorem> 195.1
alterius generis habere, ueluti si a femina manumissa
sit; tunc enim e lege Atilia petere debet tutorem, uel
in prouincia <e lege Iulia> et Titia: nam in patronae
tutela esse non potest. 5
Item si <sit a> masculo 195a.1
manumissa et auctore eo coemptionem fecerit, deinde
remancipata et manumissa sit, patronum quidem ha-
bere tutorem desinit, incipit autem habere eum tu-
torem, a quo manumissa est, qui fiduciarius dicitur. 5
Item si patron<us eiusue filius> in adoptionem se 195b.1
dedit, debet liberta <e lege Atilia uel Iulia et> Titia tu-
torem petere.
Similiter ex iisdem legibus petere 195c.1
debet tutorem liberta, si patronus decesserit nec
ullum uirilis sexus liberorum in familia re<liquerit>.
Masculi <autem cum> puberes esse coeperint, tutela 196.1
liberantur: p<uberem autem> Sabinus quidem et Cassius
ceterique nostri praeceptores eum esse putant, qui
habitu corporis pubertatem ostendit, id est eum, qui
generare potest; sed in his, qui pubescere non possunt, 5
quales sunt spadones, eam aetatem esse spectandam,
cuius aetatis puberes fiunt; sed diuersae scholae aucto-
res annis putant pubertatem aestimandam, id est eum
puberem esse existimant, <qui xiiii annos expleuit.> * * *
* * * 10
* * * aetatem peruenerit, in qua res suas tueri 197.1
possit, sicuti apud peregrinas gentes custodiri superius
indicauimus.
Ex iisdem causis et in prouinciis a 198.1
praesidibus earum curatores dari uolunt.
  Ne tamen et pupillorum et eorum, qui in cura- 199.1
tione sunt, negotia a tutoribus curatoribusque consu-
mantur aut deminuantur, curat praetor, ut et tutores
<et> curatores eo nomine satisdent.
Sed hoc non 200.1
est perpetuum; nam et tutores testamento dati satis-
dare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab
ipso testatore probata est; et curatores, ad quos non
e lege curatio pertinet, sed <qui> uel a consule uel a 5
praetore uel a praeside prouinciae <dan>tur, plerumque
non coguntur satisdare, scilicet quia satis hon<esti
elec>t<i s>unt.