COMMENTARIVS SECVNDVS
|
|
<Superiore commentario de iure personarum> ex-
|
2.1.1
|
posuimus; modo uideamus de rebus: quae uel in
|
|
nostro patrimonio sunt uel extra nostrum patrimonium
|
|
habentur.
|
|
Summa itaque rerum diuisio in duos articulos
|
2.1
|
diducitur: nam aliae sunt diuini iuris, aliae humani.
|
|
Diuini iuris sunt ueluti res sacrae et religiosae.
|
3.1
|
Sacrae sunt, quae diis superis consecratae sunt;
|
4.1
|
religiosae, quae diis Manibus relictae sunt.
|
|
Sed
|
5.1
|
sacrum quidem hoc solum existimatur, quod <ex> aucto-
|
|
ritate populi Romani consecratum est, ueluti lege de
|
|
ea re lata aut senatus consulto facto.
|
|
Religiosum
|
6.1
|
uero nostra uoluntate facimus mortuum inferentes in
|
|
locum nostrum, si modo eius mortui funus ad nos
|
|
pertineat.
|
|
Sed in prouinciali solo placet plerisque
|
7.1
|
solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium
|
|
populi Romani est uel Caesaris, nos autem possessio-
|
|
nem tantum et usumfructum habere uidemur; utique
|
|
tamen, etiamsi non sit religiosum, pro religioso ha-
|
5
|
betur: item quod in prouinciis non ex auctoritate
|
|
populi Romani consecratum est, proprie sacrum non
|
|
est, tamen pro sacro habetur.
|
|
Sanctae quoque res,
|
8.1
|
uelut muri et portae, quodam modo diuini iuris sunt.
|
|
Quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est:
|
9.1
|
id uero, quod humani <iuris est, plerumque alicuius in
|
|
bonis est; potest autem et nullius in bonis esse: nam
|
|
res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius
|
|
in bonis sunt> * * *
|
5
|
* * *
|
|
* * * ue domino.
|
|
Hae autem <res>, quae humani iuris sunt, <aut pu->
|
10.1
|
blic<ae> sunt aut priuatae.
|
|
Quae publicae sunt, nul-
|
11.1
|
l<ius u>identur in bonis esse; ipsius enim uniuersitatis
|
|
<e>ss<e c>r<e>duntur. priuatae sunt, quae singuloru<m> homi-
|
|
n<um sunt>.
|
|
Quaedam praeterea res corporales sunt, quae-
|
12.1
|
dam incorporales.
|
|
<Corporales> hae <sunt>, quae tangi
|
13.1
|
possunt, uelut fundus, homo, uestis, aurum, argentum
|
|
et denique aliae res innumerabiles.
|
|
Incorporal<es
|
14.1
|
sunt>, qu<ae> tangi non possunt, qualia sunt ea, quae <in>
|
|
iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obliga-
|
|
tiones quoquo modo contractae. nec ad rem per<tinet,
|
|
quod in hereditate res corporales con>tinentur, et fruc-
|
5
|
tus, qui ex fundo percipiuntur, corporales <sunt>, et <id>,
|
|
quod ex aliqua obligatione nobis debe<tur>, plerumque
|
|
corpo<rale est, ueluti> fundus, homo, pecunia: nam ipsum
|
|
ius successionis et ipsum iu<s> u<ten>di fruendi et ipsum
|
|
ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt
|
10
|
iura praediorum urbanorum et rusticorum. * * *
|
|
* * *
|
|
* * * non extollendi, ne luminibus uicini offi-
|
|
ciatur: item fluminum et stillicidiorum idem ius ut * * *
|
|
* * *
|
15
|
Res <praeterea aut mancipi sunt aut> nec man-
|
14a.1
|
cipi. * * *
|
|
* * *
|
|
* * * <seruitute>s praediorum urba-
|
|
norum nec mancipi <sunt>. item stipendiaria praedia et
|
5
|
tributaria nec mancipi sunt.
|
|
Sed quod diximus <ea
|
15.1
|
animalia, quae domari solent>, mancipi esse, n * * *
|
|
* * *
|
|
* * * statim ut nata sunt, mancipi esse
|
|
putant; Nerua uero et Proculus et ceteri diuersae
|
5
|
scholae auctores non aliter ea mancipi esse putant
|
|
quam si domita sunt; et si propter nimiam feritatem
|
|
domari non possunt, tunc uideri mancipi esse incipere,
|
|
cum ad eam aetatem peruenerint, in qua domari so-
|
|
lent.
|
10
|
<At> ferae bestiae nec mancipi sunt, uelut ursi,
|
16.1
|
leones, item ea animalia, quae ferarum bestiarum
|
|
numero sunt, uelut elefanti et cameli, et ideo ad rem
|
|
non pertinet, quod haec animalia etiam collo dorsoue
|
|
domari <sole>n<t>; nam ne <notitia> quidem eorum animalium
|
5
|
illo tempore fuit, qu<o> constituebatur quasdam res man-
|
|
cipi esse, quasdam n<ec> mancipi.
|
|
Sed item fere
|
17.1
|
omnia, quae incorporalia sunt, nec mancipi sunt, ex-
|
|
ceptis seruitutibus praediorum rusticorum; nam eas
|
|
mancipi esse constat, quamuis sint ex numero rerum
|
|
incorporalium.
|
5
|
Magna autem differentia est inter mancipi res
|
18.1
|
et nec mancipi.
|
|
Nam res nec mancipi ipsa tradi-
|
19.1
|
tione pleno iure alterius fiunt, si modo corporales
|
|
sunt et ob id recipiunt traditionem.
|
|
Itaque si tibi
|
20.1
|
uestem uel aurum uel argentum tradidero siue ex uen-
|
|
ditionis causa siue ex donationis siue quauis alia ex
|
|
causa, statim tua fit ea res, si modo ego eius dominus
|
|
sim.
|
5
|
In eadem causa sunt prouincialia praedia,
|
21.1
|
quorum alia stipendiaria, alia tributaria uocamus:
|
|
stipendiaria sunt ea, quae in his prouinciis sunt, quae
|
|
propriae populi Romani esse intelleguntur; tributaria
|
|
sunt ea, quae in his prouinciis sunt, quae propriae
|
5
|
Caesaris esse creduntur.
|
|
Mancipi uero res sunt,
|
22.1
|
quae per mancipationem ad alium transferuntur; unde
|
|
etiam mancipi res sunt dictae. quod autem ualet man-
|
|
cipatio, <idem ualet et in iure cessio>.
|
|
<Et manci-
|
23.1
|
patio> quidem quemadmodum fiat, superiore commen-
|
|
tario tradidimus.
|
|
In iure cessio autem hoc modo
|
24.1
|
fit: apud magistratum populi Romani uel<ut> praetorem
|
|
urbanum [aut praesides prouinciae] is, cui res in iure ce-
|
|
ditur, rem tenens ita dicit: hvnc ego hominem ex ivre
|
|
qviritivm mevm esse aio; deinde postquam hic uin-
|
5
|
dicaue<rit, praetor inter>rogat eum, qui cedit, an contra
|
|
uindicet; quo negante aut tacente tunc ei, qui uindi-
|
|
cauerit, eam rem addicit; idque legis actio uocatur.
|
|
hoc fieri potest etiam in prouinciis apud praesides
|
|
earum.
|
10
|
Plerumque tamen et fere semper manci-
|
25.1
|
pationibus utimur: quod enim ipsi per nos praesenti-
|
|
bus amicis agere possumus, hoc non interest <nec> ne-
|
|
cesse cum maiore difficultate apud praetorem aut
|
|
apud praesidem prouinciae agere.
|
5
|
Quod si neque
|
26.1
|
mancipata neque in iure cessa sit res mancipi * * *
|
|
* * *
|
|
* * *
|
|
<Praeterea admo>nendi sumus, <quod ueteres dicebant soli
|
27.1
|
Italici nexum> esse, prouincialis soli nexum non <esse, hanc
|
|
habere> significationem: solum <Ita>li<cum> mancipi <esse>, pro-
|
|
uinciale nec mancipi es<se>. aliter enim ueteri lingua a<ctus
|
|
uocatur, et quod illis nexus, idem nobis est> mancipa<tio>.
|
5
|
<Res> incorporales traditionem non recipere ma-
|
28.1
|
nifestum est.
|
|
Sed iura praediorum urbanorum in
|
29.1
|
iure cedi <tantum> possunt; rusticorum uero etiam man-
|
|
cipari possunt.
|
|
Ususfructus in iure cessionem tan-
|
30.1
|
tum recipit: nam dominus proprietatis alii usum-
|
|
fructum in iure cedere potest, ut ille usumfructum
|
|
habeat et ipse nudam proprietatem <retineat>. ipse usu-
|
|
fructuarius in iure cedendo domino proprietatis usum-
|
5
|
fructum efficit, ut a se discedat et conuertatur in pro-
|
|
prietatem; alii uero in iure cedendo nihilo minus ius
|
|
suum retinet: creditur enim ea cessione nihil agi.
|
|
Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia
|
31.1
|
et ipsa praedia mancipationem et in iure cessionem
|
|
recipiunt. alioquin in prouincialibus praediis siue quis
|
|
usumfructum siue ius eundi agendi aquamue ducendi
|
|
uel altius tollendi aedes aut non tollendi, ne lumini-
|
5
|
bus uicini officiatur, ceteraque similia iura constituere
|
|
uelit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest;
|
|
quia ne ipsa quidem praedia mancipationem aut <in>
|
|
iure cessionem recipiunt.
|
|
<S>ed cum ususfructus
|
32.1
|
et hominum et ceterorum animalium constitui possit,
|
|
intellegere debemus horum usumfructum etiam in
|
|
prouinciis per in iure cessionem constitui posse.
|
|
Quod autem diximus usumfructum in iure cessio-
|
33.1
|
nem tantum recipere, non est temere dictum, quamuis
|
|
etiam per mancipationem constitui possit eo, quod in
|
|
mancipanda proprietate detrahi potest; non enim ipse
|
|
ususfructus mancipatur, sed cum in mancipanda pro-
|
5
|
prietate deducatur, eo fit, ut apud alium ususfructus,
|
|
apud alium proprietas sit.
|
|
Hereditas quoque in iure cessionem tantum
|
34.1
|
recipit.
|
|
Nam si is, ad quem ab intestato legitimo
|
35.1
|
iure pertinet hereditas, in iure eam alii ante aditionem
|
|
cedat, id est antequam heres extiterit, proinde fit heres
|
|
is, cui in iure cesserit, ac si ipse per legem ad here-
|
|
ditatem uocatus esset: post obligationem uero si ces-
|
5
|
serit, nihilo minus ipse heres permanet et ob id
|
|
creditoribus tenebitur, debita uero pereunt, eoque
|
|
modo debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora
|
|
uero eius hereditatis proinde transeunt ad eum, cui
|
|
cessa est hereditas, ac si ei singula in iure cessa fuis-
|
10
|
sent.
|
|
Testamento autem scriptus heres ante aditam
|
36.1
|
quidem hereditatem in iure cedendo eam alii nihil
|
|
agit; postea uero quam adierit si cedat, ea accidunt,
|
|
quae proxime diximus de eo, ad quem ab intestato
|
|
legitimo iure pertinet hereditas, si post obligationem
|
5
|
<in> iure cedat.
|
|
Idem et de necessariis heredibus
|
37.1
|
diuersae scholae auctores existimant, quod nihil uide-
|
|
tur interesse, utrum <aliquis> adeundo hereditatem fiat
|
|
heres an inuitus existat. quod quale sit, suo loco
|
|
apparebit: sed nostri praeceptores putant nihil agere
|
5
|
necessarium heredem, cum in iure cedat hereditatem.
|
|
Obligationes quoquo modo contractae nihil
|
38.1
|
eorum recipiunt: nam quod mihi ab aliquo debetur,
|
|
id si uelim tibi deberi, nullo eorum modo, quibus res
|
|
corporales ad alium transferuntur, id efficere possum;
|
|
sed opus est, ut iubente me tu ab eo stipuleris; quae
|
5
|
res efficit, ut a me liberetur et incipiat tibi teneri.
|
|
quae dicitur nouatio obligationis.
|
|
Sine hac uero
|
39.1
|
nouatione non poteris tuo nomine agere, sed debes
|
|
ex persona mea quasi cognitor aut procurator meus
|
|
experiri.
|
|
Sequitur, ut admoneamus apud peregrinos
|
40.1
|
quidem unum esse dominium; nam aut dominus quis-
|
|
que est aut dominus non intellegitur. quo iure etiam
|
|
populus Romanus olim utebatur: aut enim ex iure
|
|
Quiritium unusquisque dominus erat aut non intellege-
|
5
|
batur dominus. sed postea diuisionem accepit domi-
|
|
nium, ut alius possit esse ex iure Quiritium dominus,
|
|
alius in bonis habere.
|
|
Nam si tibi rem mancipi
|
41.1
|
neque mancipauero neque in iure cessero, sed tantum
|
|
tradidero, in bonis quidem tuis ea res efficitur, ex
|
|
iure Quiritium uero mea permanebit, donec tu eam
|
|
possidendo usucapias: semel enim impleta usucapione
|
5
|
proinde pleno iure incipit, id est et in bonis et ex
|
|
iure Quiritium tua res esse, ac si ea mancipata uel in
|
|
iure cessa <esset>.
|
|
<Vsucapio autem> mobilium quidem
|
42.1
|
rerum anno completur, fundi uero et aedium biennio;
|
|
et ita lege xii tabularum cautum est.
|
|
Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis
|
43.1
|
conpetit, quae non a domino nobis traditae fuerint,
|
|
siue mancipi sint eae res siue nec mancipi, si modo
|
|
eas bona fide acceperimus, cum crederemus eum, qui
|
|
traderet, dominum esse.
|
5
|
Quod ideo receptum uide-
|
44.1
|
tur, ne rerum dominia diutius in incerto essent, cum
|
|
sufficeret domino ad inquirendam rem suam anni aut
|
|
biennii spatium, quod tempus ad usucapionem posses-
|
|
sori tributum est.
|
5
|
Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide
|
45.1
|
alienam rem possideat, non tamen illi usucapio pro-
|
|
cedit, uelut si quis rem furtiuam aut ui possessam
|
|
possideat; nam furtiuam lex xii tabularum usucapi
|
|
prohibet, ui possessam lex Iulia et Plautia.
|
5
|
Item
|
46.1
|
prouincialia praedia usucapionem <non> recipiunt.
|
|
<Item olim> mulieris, quae in agnatorum tutela erat,
|
47.1
|
res mancipi usucapi non poterant, praeterquam si ab
|
|
ipsa tutore <auctore> traditae essent: id ita lege xii ta-
|
|
bularum <cautum erat>.
|
|
Item liberos homines et res
|
48.1
|
sacras et religiosas usucapi non posse manifestum est.
|
|
Quod ergo uulgo dicitur furtiuarum rerum et ui
|
49.1
|
possessarum usucapionem per legem xii tabularum
|
|
prohibitam esse, non eo pertinet, ut n<e ipse> f<ur quiue>
|
|
per uim <possi>det, usucapere <po>ssit (nam huic ali<a>
|
|
ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide
|
5
|
possidet), sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona
|
|
fide emerit, usucapiendi ius habeat.
|
|
Vnde in rebus
|
50.1
|
mobilibus non facile p<rocedit, ut bonae fidei possessori
|
|
usucapio c>ompetat, quia qui alienam rem uendidit et
|
|
tradidit, furtum committit; idemque accidit etiam, si
|
|
ex alia causa tradatur. sed tamen hoc aliquando aliter
|
5
|
se habet; nam si heres rem defuncto commodatam aut
|
|
locatam uel apud eum depositam existimans eam esse
|
|
hereditariam, uendiderit aut donauerit, furtum non
|
|
committit; item si is, ad quem ancillae ususfructus
|
|
pertinet, partum etiam suum esse credens uendiderit
|
10
|
aut donauerit, furtum non committit; <f>urtum enim sine
|
|
affectu furandi non committitur. aliis quoque modis
|
|
accidere potest, ut quis sine uitio furti rem alien<am>
|
|
ad aliquem transferat et efficiat, ut a possessore usu-
|
|
capiatur.
|
15
|
Fundi quoque alieni potest aliquis <s>ine
|
51.1
|
ui possessionem nancisci, quae uel ex neglegentia do-
|
|
mini uacet, uel quia dominus sine successore deces-
|
|
serit uel longo tempore afuerit: quam si ad alium
|
|
bona fide accipientem transtulerit, poterit usucapere
|
5
|
possessor; et quamuis ipse, qui uacantem possessionem
|
|
nactus est, intellegat alienum esse fun<d>um, <tamen> nihil
|
|
<hoc bonae fidei p>ossessori ad usucapionem nocet, <cum>
|
|
inprobata sit eorum sententia, qui putauerint furt<iuum>
|
|
fundum fieri posse.
|
10
|
Rursus ex contrario accidit, ut qui sciat alie-
|
52.1
|
nam rem se possidere, usucapiat, uelut si rem heredi-
|
|
tariam, cuius possessionem heres nondum nactus est,
|
|
aliquis pos<s>ederit; nam ei concessum <est usu>capere,
|
|
si modo ea res est, quae recipit usucapionem. quae
|
5
|
species possessionis et usucapionis pro herede uocatur.
|
|
Et in tantum haec usucapio concessa est, ut et
|
53.1
|
res, quae solo continentur, anno usucapiantur.
|
|
Quare
|
54.1
|
autem hoc casu etiam soli rerum annua constituta
|
|
sit usucapio, illa ratio est, quod olim rerum heredita-
|
|
riarum possessione ipsae hereditates usucapi crede-
|
|
bantur, scilicet anno: lex enim xii tabularum soli
|
5
|
quidem res biennio usucapi iussit, ceteras uero anno:
|
|
ergo hereditas in ceteris rebus uidebatur esse, quia
|
|
soli non est [quia neque corporalis est]; <et> quamuis
|
|
postea creditum sit ipsas hereditates usucapi non posse,
|
|
tamen in omnibus rebus hereditariis, etiam quae solo
|
10
|
tenentur, annua usucapio remansit.
|
|
Quare autem
|
55.1
|
omnino tam inproba possessio et usucapio concessa
|
|
sit, illa ratio est, quod uoluerunt ueteres maturius
|
|
hereditates adiri, ut essent, qui sacra facerent, quorum
|
|
illis temporibus summa obseruatio fuit, ut et credi-
|
5
|
tores haberent, a quo suum consequerentur.
|
|
Haec
|
56.1
|
autem species possessionis et usucapionis etiam lucra-
|
|
tiua uocatur: nam sciens quisque rem alienam lucri-
|
|
facit.
|
|
Sed hoc tempore iam non est lucratiua:
|
57.1
|
nam ex auctoritate <diui> Hadriani senatus consultum
|
|
factum est, ut tales usucapione<s> reuocarentur; et ideo
|
|
potest heres ab eo, qui rem usucepit, hereditatem
|
|
petendo proinde eam rem consequi, atque si usucapta
|
5
|
non esset.
|
|
<Suo> et necessario tamen herede extante
|
58.1
|
nihil ipso iure pro herede usucapi potest.
|
|
Adhuc etiam
|
59.1
|
ex aliis causis sciens quisque rem alienam usucapit: nam
|
|
qui rem alicui fiduciae causa mancipio dederit uel in iure
|
|
cesserit, si eandem ipse possederit, potest usucapere, anno
|
|
scilicet, <si mobilis sit, biennio>, soli si sit. quae spe-
|
5
|
cies usucapionis dicitur usureceptio, quia id, quod ali-
|
|
quando habuimus, recipimus per usucapionem.
|
|
Sed
|
60.1
|
cum fiducia contrahitur aut cum creditore pignoris
|
|
iure aut cum amico, quo tutius nostrae res apud eum
|
|
essent, si quidem cum amico contracta sit fiducia, sane
|
|
omni modo conpetit usus receptio; si uero cum credi-
|
5
|
tore, soluta quidem pecunia omni modo conpetit, non-
|
|
dum uero soluta ita demum competit, si neque con-
|
|
duxerit eam rem a creditore debitor neque precario
|
|
rogauerit, ut eam rem possidere liceret; quo casu lucra-
|
|
tiua usus capio conpetit.
|
10
|
Item si rem obligatam
|
61.1
|
sibi populus uendiderit eamque dominus possederit,
|
|
concessa est usus receptio: sed <et> hoc casu praedium
|
|
biennio usurecipitur: et hoc est, quod uolgo dicitur
|
|
ex praediatura possessionem usurecipi: nam qui mer-
|
5
|
catur a populo, praediator appellatur.
|
|
Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alie-
|
62.1
|
nandae rei potestatem non habeat, et qui dominus
|
|
non sit, <alie>nare possit
|
|
Nam dotale praedium
|
63.1
|
maritus inuita mulie<re> per legem Iuliam prohibetur
|
|
alienare, quamuis ipsius <si>t uel mancipatum ei dotis
|
|
causa uel in iure cessum uel usucaptum. quod quidem
|
|
ius utrum ad Italica tantum praedia an etiam ad pro-
|
5
|
uincialia pertineat, dubitatur.
|
|
Ex diuerso agnatus
|
64.1
|
furiosi curator rem furiosi alienare potest ex lege xii
|
|
tabularum; item procurator * * *
|
|
* * * est; item creditor pignus ex pactione,
|
|
quamuis eius ea res non sit. sed hoc forsitan ideo
|
5
|
uideatur fieri, quod uoluntate debitoris intellegitur
|
|
pignus alienari, qui olim pactus est, ut liceret credi-
|
|
tori pignus uendere, si pecunia non soluatur.
|
|
Ergo ex his, quae diximus, adparet quaedam
|
65.1
|
naturali iure alienari, qualia sunt ea, quae traditione
|
|
alienantur, quaedam ciuili; nam mancipationis et in
|
|
iure cessionis et usucapionis ius proprium est ciuium
|
|
Romanorum.
|
5
|
Nec tamen ea tantum, quae traditione nostra
|
66.1
|
fiunt, naturali nobis ratione adquiruntur, sed etiam
|
|
<quae> occupando ideo <adepti erimus>, qui<a> antea nul-
|
|
lius essent, qualia sunt omnia, quae terra mari caelo
|
|
capiuntur.
|
5
|
Itaque si <f>er<am b>estiam aut uolucrem
|
67.1
|
aut piscem c<e>p<erimus, simul atque> captum <f>ue<rit h>oc
|
|
<animal>, s<tatim nostrum fit, et eo us>que nostrum esse
|
|
intellegitur, donec nostra custodia coerceatur; cum
|
|
uero custodiam nostram euaserit et in naturalem se
|
5
|
libertatem receperit, rursus occupantis fit, quia nostr<um>
|
|
esse desinit: naturalem autem libertatem recipere uide-
|
|
tur, cum aut oculos nostros euaserit, aut licet <i>n con-
|
|
spectu sit nostro, difficilis tamen eius persecutio sit.
|
|
In iis autem animalibus, quae ex consuetudine
|
68.1
|
abire et redire solent, ueluti columbis et apibus, item
|
|
ceruis, qui in siluas ire et redire solent, talem habe-
|
|
mus regulam traditam, ut si reuertendi animum ha-
|
|
bere desierint, etiam nostra esse desinant et fiant
|
5
|
occupantium: reuertendi autem animum uidentur desi-
|
|
nere habere, cum reuertendi consuetudinem deseruerint.
|
|
Ea quoque, quae ex hostibus capiuntur, naturali
|
69.1
|
ratione nostra fiunt.
|
|
Sed et id, quod per alluuionem nobis adicitur,
|
70.1
|
eodem iure nostrum fit: per alluuionem autem id
|
|
uidetur adici, quod ita paulatim flumen agro nostro
|
|
<a>dicit, ut aestimare non possimus, quantum quoquo
|
|
momento temporis adiciatur: hoc est, quod uolgo di-
|
5
|
citur per adluuionem id adici uideri, quod ita paula-
|
|
tim adicitur, ut oculos nostros fallat.
|
|
Itaque si
|
71.1
|
flumen partem aliquam ex tuo praedio resciderit et
|
|
ad meum praedium pertulerit, haec pars tua manet.
|
|
At si in medio flumine insula nata sit, haec eorum
|
72.1
|
omnium communis est, qui ab utraque parte fluminis
|
|
prope ripam praedia possident; si uero non sit in
|
|
medio flumine, ad eos pertinet, qui ab ea parte, quae
|
|
proxuma est, iuxta ripam praedia habent.
|
5
|
Prae-
|
73.1
|
terea id, quod in solo nostro ab aliquo aedificatum
|
|
est, quamuis ille suo nomine aedificauerit, iure natu-
|
|
rali nostrum fit, quia superficies solo cedit.
|
|
Mul-
|
74.1
|
toque magis id accidit et in planta, quam quis in solo
|
|
nostro posuerit, si modo radicibus terram complexa
|
|
fuerit.
|
|
Idem contingit et in frumento, quod in
|
75.1
|
solo nostro ab aliquo satum fuerit.
|
|
Sed si ab eo
|
76.1
|
petamus fundum uel aedificium et inpensas in aedi-
|
|
ficium uel in seminaria uel in sementem factas ei
|
|
soluere nolimus, poterit nos per exceptionem doli
|
|
mali repellere, utique si bonae fidei possessor fuerit.
|
5
|
Eadem ratione probatum est, quod in cartulis siue
|
77.1
|
membranis meis aliquis scripserit, licet aureis litteris,
|
|
meum esse, quia litterae cartulis siue membranis ce-
|
|
dunt: itaque si ego eos libros easue membranas pe-
|
|
tam nec inpensam scripturae soluam, per exceptionem
|
5
|
doli mali summoueri potero.
|
|
Sed si in tabula
|
78.1
|
mea aliquis pinxerit ueluti imaginem, contra probatur:
|
|
magis enim dicitur tabulam picturae cedere. cuius
|
|
diuersitatis uix idonea ratio redditur: ce<r>te secundum
|
|
hanc regulam si me possidente petas imaginem tuam
|
5
|
esse nec soluas pretium tabulae, poteris per excep-
|
|
tionem doli mali summoueri; at si tu possideas, con-
|
|
sequens est, ut utilis mihi actio aduersum te dari de-
|
|
beat; quo casu nisi soluam inpensam picturae, poteris
|
|
me per exceptionem doli mali repellere, utique si
|
10
|
bonae fidei possessor fueris. illud palam est, quod
|
|
siue tu subripueris tabulam siue alius, conpetit mihi
|
|
furti actio.
|
|
In aliis quoque speciebus naturalis ratio requi-
|
79.1
|
ritur: proin<de> si ex uuis <aut oliuis aut spicis> meis
|
|
uinum aut oleum aut frumentum feceris, qu<a>eritur,
|
|
utrum meum sit id uinum aut oleum aut frumentum
|
|
an tuum. item si ex auro aut argento meo uas ali-
|
5
|
quod feceris uel ex tabulis meis nauem aut armarium
|
|
aut subsellium fabricaueris, item si ex lana mea uesti-
|
|
mentum feceris uel si ex uino et melle meo mulsum
|
|
feceris siue ex medicamentis meis emplastrum aut
|
|
collyrium feceris, <quaeritur, utrum tuum sit id, quod
|
10
|
ex meo effeceris>, an meum. quidam materiam et sub-
|
|
stantiam spectandam esse putant, id est, ut cuius ma-
|
|
teria sit, illius et res, quae facta sit, uideatur esse, id-
|
|
que maxime placuit Sabino et Cassio; alii uero <eius>
|
|
r<em> esse putant, qui fecerit, idque maxime diuersae
|
15
|
scholae auctoribus uisum est: sed eum quoque, cuius
|
|
materia et substantia fuerit, furti aduersus eum, qui
|
|
subripuerit, habere actionem; nec minus aduersus eun-
|
|
dem condictionem ei competere, quia extinctae res,
|
|
licet uindicari non possint, condici tamen furibus et
|
20
|
quibusdam aliis possessoribus possunt.
|
|
[V. De pupillis an aliquid a se alienare possunt.]
|
|
Nunc
|
80.1
|
admonendi sumus neque feminam neque pupillum sine
|
|
tutoris auctoritate rem mancipi alienare posse; nec
|
|
mancipi uero feminam quidem posse, pupillum non
|
|
posse.
|
5
|
Ideoque si quando mulier mutuam pecu-
|
81.1
|
niam alicui sine tutoris auctoritate dederit, quia facit
|
|
eam accipientis, cum scilicet pecunia res nec mancipi
|
|
sit, contrahit obligationem.
|
|
At si pupillus idem
|
82.1
|
fecerit, quia non <facit acci>p<ien>tis <sine tutoris auctoritate
|
|
pecuniam>, null<am> contrahit obligationem: unde pupillus
|
|
uindicare qu<id>em nummos suos potest, sicubi extent,
|
|
id est e<os p>etere, * * *
|
5
|
* * *
|
|
Et ex contrario <omnes res tam mancipi quam>
|
83.1
|
nec mancipi mulier<ibus> et pupillis sine tutoris aucto-
|
|
ritate solui possunt, quoniam meliorem condicionem
|
|
suam facere eis etiam sine tutoris auctoritate conces-
|
|
sum est.
|
5
|
Itaque si debitor pecuniam pupillo soluat,
|
84.1
|
facit quidem pecuniam pupilli, sed ipse non liberatur,
|
|
quia nullam obligationem pupillus sine tutoris aucto-
|
|
ritate dissoluere potest, quia nullius rei alienatio ei
|
|
sine tutoris auctoritate concessa est; sed tamen si ex
|
5
|
ea pecunia locupletior factus sit et adhuc petat, per
|
|
exceptionem doli mali summoueri potest.
|
|
Mulieri
|
85.1
|
uero etiam sine tutoris auctoritate recte solui potest:
|
|
nam qui soluit, liberatur obligatione, quia res nec
|
|
mancipi, ut proxume diximus, a se dimittere mulieres
|
|
etiam sine tutoris auctoritate possunt: quamquam hoc
|
5
|
ita est, si accipiat pecuniam; at si non accipiat, sed
|
|
habere se dicat et per acceptilationem uelit debitorem
|
|
sine tutoris auctoritate liberare, non potest.
|
|
Adquiritur autem nobis non solum per nosmet
|
86.1
|
ipsos, sed etiam per eos, quos in potestate manu man-
|
|
cipioue habemus; item per eos seruos, in quibus usu<m-
|
|
fructum> habemus; item per homines liberos et seruos
|
|
alienos, quos bona fide possidemus: de quibus singulis
|
5
|
diligenter dispiciamus.
|
|
Igitur <quod> liberi nostri,
|
87.1
|
quos in potestate habemus, item quod serui <nostr>i
|
|
mancipio accipiunt uel ex traditione nanciscuntur siue
|
|
quid stipulentur uel ex aliqualibet causa adquirunt,
|
|
id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate
|
5
|
nostra est, nihil suum habere potest; et ideo si heres
|
|
institutus sit, nisi nostro iussu hereditatem adire non
|
|
potest; et si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis
|
|
adquiritur, proinde atque si nos ipsi heredes instituti
|
|
essemus; et conuenienter scilicet legatum per eos nobis
|
10
|
adquiritur.
|
|
Dum tamen sciamu<s>: si alterius in
|
88.1
|
bonis sit seruus, alterius ex iure Quiritium, ex omni-
|
|
bus causis ei soli per eum adquiritur, cuius in boni<s>
|
|
est.
|
|
Non solum autem proprietas per eos, quos
|
89.1
|
in potestate habemus, adquiritur nobis, sed etiam pos-
|
|
sessio; cuius enim rei possessionem adepti fuerint, id
|
|
nos possidere uidemur; unde etiam per eos usucapio
|
|
procedit.
|
5
|
Per eas uero personas, quas in manu
|
90.1
|
mancipioue habemus, proprietas quidem adquiritur
|
|
nobis ex omnibus causis sicut per eos, qui in potestate
|
|
nostra sunt; an autem possessio adquiratur, quaeri
|
|
solet, quia ipsa<s> non possidemus.
|
5
|
De his autem
|
91.1
|
seruis, in quibus tantum usumfructum habemus, ita
|
|
placuit, ut quidquid ex re nostra uel ex operis suis
|
|
adquirunt, id nobis adquiratur; quod uero extra eas
|
|
causas, id ad dominum proprietatis pertineat: itaque
|
5
|
si iste seruus heres institutus sit legatumue quid ei aut
|
|
donatum fuerit, non mihi, sed domino proprietatis ad-
|
|
quiritur.
|
|
Idem placet de eo, qui a nobis bona fide
|
92.1
|
possidetur, siue liber sit siue alienus seruus: quod
|
|
enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de
|
|
bonae fidei possessore: itaque quod extra duas istas
|
|
causas adquiritur, id uel ad ipsum pertinet, si liber
|
5
|
est, uel ad dominum, si seruus est.
|
|
Sed bonae
|
93.1
|
fidei possessor cum usucepit seruum, quia eo modo
|
|
dominus fit, ex omni causa per eum sibi adquirere
|
|
potest. usufructuarius uero usucapere non potest; pri-
|
|
mum quia non possidet, sed habet ius utendi fruendi;
|
5
|
deinde quia scit alienum seruum esse.
|
|
De illo
|
94.1
|
quaeritur: an per eum seruum, in quo usumfructum
|
|
habemus, possidere aliqu<am> rem et usucapere possu-
|
|
mus, quia ipsum non possidemus? per eum uero, quem
|
|
bona fide possidemus, sine dubio et possidere et usu-
|
5
|
capere possumus. loquimur autem in utriusque per-
|
|
son<a> secundum definitionem, quam proxume exposui-
|
|
mus; id est, si quid ex re nostra uel ex operis suis
|
|
adquirant, id nobis adquiritur.
|
|
Ex his apparet per
|
95.1
|
liberos homines, quos neque iuri nostro subiectos ha-
|
|
bemus neque bona fide possidemus, item per alienos
|
|
seruos, in quibus neque usumfructum habemus neque
|
|
iustam possessionem, nulla ex causa nobis adquiri
|
5
|
posse. et hoc est, quod uulgo dicitur per extraneam
|
|
personam nobis adquiri non posse; tantum de posses-
|
|
sione quaeritur, an per <liberam personam> nobis ad-
|
|
quiratur.
|
|
In summa sciendum est his, qui in
|
96.1
|
potestate manu mancipioue sunt, nihil in iure cedi
|
|
posse; cum enim istarum personarum nihil suum esse
|
|
possit, conueniens est scilicet, ut nihil suum esse in
|
|
iure uindicare possint.
|
5
|
<Hactenus> tantisper admonuisse sufficit, quem-
|
97.1
|
admodum singulae res nobis adquirantur: nam lega-
|
|
torum ius, quo et ipso singulas res adquirimus, oppor-
|
|
tunius alio loco referemus. uideamus itaque nunc,
|
|
quibus modis per uniuersitatem res nobis adquira<n>tur.
|
5
|
Si cui heredes facti sumus siue cuius bonorum
|
98.1
|
possessionem petierimus siue cuius bona emerimus
|
|
siue quem adoptauerimus siue quam in manum ut
|
|
uxorem receperimus, eius res ad nos transeunt.
|
|
Ac
|
99.1
|
prius de hereditatibus dispiciamus, quarum duplex
|
|
condicio est: nam uel ex testamento uel ab intestato
|
|
ad nos pertine<n>t.
|
|
Et prius est, ut de his dispi-
|
100.1
|
ciamus, quae nobis ex testamento obueniunt.
|
|
Testamentorum autem genera initio duo fuerunt:
|
101.1
|
nam aut calatis comitiis testamentum faciebant, quae
|
|
comitia bis in anno testamentis faciendis destinata
|
|
erant, aut in procinctu, id est, cum belli causa arma
|
|
sumebant: procinctus est enim expeditus et armatus
|
5
|
exercitus. alterum itaque in pace et in otio faciebant,
|
|
alterum in proelium exituri.
|
|
Accessit deinde ter-
|
102.1
|
tium genus testamenti, quod per aes et libram agitur:
|
|
qui <enim> neque calatis comitiis neque in procinctu
|
|
testamentum fecerat, is, si subita morte urguebatur,
|
|
amico familiam suam, id est patrimonium suum, man-
|
5
|
cipio dabat eumque rogabat, quid cuique post mortem
|
|
suam dari uellet. quod testamentum dicitur per aes
|
|
et libram, scilicet quia per mancipationem peragitur.
|
|
Sed illa quidem duo genera testamentorum in
|
103.1
|
desuetudinem abierunt; hoc uero solum, quod per aes
|
|
et libram fit, in usu retentum est. sane nunc al<i>ter
|
|
ordinatur, quam olim solebat; namque olim familiae
|
|
emptor, id est, qui a testatore familiam accipiebat
|
5
|
mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei man-
|
|
dabat testator, quid cuique post mortem suam dari
|
|
uellet; nunc uero alius heres testamento instituitur, a
|
|
quo etiam legata relinquuntur, alius dicis gratia
|
|
propter ueteris iuris imitationem familiae emptor ad-
|
10
|
hibetur.
|
|
Eaque res ita agitur: qui facit <testa-
|
104.1
|
mentum>, adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus,
|
|
v testibus ciuibus Romanis puberibus et libripende,
|
|
postquam tabulas testamenti scripserit, mancipat alicui
|
|
dicis gratia familiam suam; in qua re his uerbis fami-
|
5
|
liae emptor utitur: familiam pecvniamqve tvam
|
|
endo mandatela tva cvstodelaqve mea <esse aio,
|
|
eaqve>, qvo tv ivre testamentvm facere possis
|
|
secvndvm legem pvplicam, hoc aere, et ut quidam
|
|
adiciunt, aeneaqve libra, esto mihi empta; deinde
|
10
|
aere percutit libram idque aes dat testatori uelut
|
|
pretii loco; deinde testator tabulas testamenti manu
|
|
tenens ita dicit: haec ita vt in his tabvlis ceris-
|
|
qve scripta svnt, ita do ita lego ita testor,
|
|
itaqve vos, qvirites, testimonivm mihi perhibe-
|
15
|
tote; et hoc dicitur nuncupatio: nuncupare est enim
|
|
palam nominare, et sane quae testator specialiter in
|
|
tabulis testamenti scripserit, ea uidetur generali ser-
|
|
mone nominare atque confirmare.
|
|
In testibus
|
105.1
|
autem non debet is esse, qui in potestate est aut
|
|
familiae emptoris aut ipsius testatoris, quia propter
|
|
ueteris iuris imitationem totum hoc negotium, quod
|
|
agitur testamenti ordinandi gratia, creditur inter
|
5
|
familiae emptorem agi et testatorem; quippe olim, ut
|
|
proxime diximus, is, qui familiam testatoris mancipio
|
|
accipiebat, heredis loco erat; itaque reprobatum est
|
|
in ea re domesticum testimonium.
|
|
Unde et si is,
|
106.1
|
qui in potestate patris est, familiae emptor adhibitus
|
|
sit, pater eius testis esse non potest; ac ne is quidem,
|
|
qui in eadem potestate est, uelut frater eius. sed <et>
|
|
si filius familias ex castrensi peculio post missionem
|
5
|
faciat testamentum, nec pater eius recte testis adhi-
|
|
betur nec is, qui in potestate patris est.
|
|
De
|
107.1
|
libripende eadem, quae et de testibus, dicta esse in-
|
|
tellegemus: nam et is testium numero est.
|
|
Is
|
108.1
|
uero, qui in potestate heredis aut legatarii est, cuiusue
|
|
heres ipse aut legatarius in potestate est, quique in
|
|
eiusdem potestate est, adeo testis et libripens adhi-
|
|
beri potest, ut ipse quoque heres aut legatarius iure
|
5
|
adhibeantur. sed tamen quod ad heredem pertinet
|
|
quique in eius potestate est cuiusue is in potestate
|
|
erit, minime hoc iure uti debemus.
|
|
[De testamentis militum.]
|
|
Sed haec diligens
|
109.1
|
obseruatio in ordinandis testamentis militibus propter
|
|
nimiam inperitiam constitutionibus principum remissa
|
|
est: nam quamuis neque legitimum numerum testium
|
|
adhibuerint neque uendideri<n>t familiam neque nuncu-
|
5
|
pauerint testamentum, recte nihilo minus testantur.
|
|
Praeterea permissum est iis et peregrinos et La-
|
110.1
|
tinos instituere heredes uel iis legare; cum alioquin
|
|
peregrini quidem ratione ciuili prohibeantur capere
|
|
hereditatem legataque, Latini uero per legem Iuniam.
|
|
Caelibes quoque, qui lege Iulia hereditate<s> lega-
|
111.1
|
taque capere uetantur, item orbi, id est qui liberos
|
|
non habent, quos lex * * *
|
|
* * *
|
|
* * * <ex auc>toritate diui Hadriani senatus consultum
|
112.1
|
factum est, quo permissum est . . . . . . . . s feminis
|
|
etiam sine coemptione testamentum facere, si modo
|
|
non minores essent annorum xii; scilicet ut quae
|
|
tutela liberatae non essent, tutore auctore testari de-
|
5
|
berent.
|
|
Videntur ergo melioris condicionis esse
|
113.1
|
feminae quam masculi; nam masculus minor annorum
|
|
xiiii testamentum facere non potest, etiamsi tutore
|
|
auctore testamentum facere uelit, femina uero potest;
|
|
<facta enim> xii annorum testamenti faciundi ius nan-
|
5
|
ciscitur.
|
|
Igitur si quaeramus, an ualeat testamentum,
|
114.1
|
inprimis aduertere debemus, an is, qui id fecerit, ha-
|
|
buerit testamenti factionem: deinde si habuerit, requi-
|
|
remus, an secundum iuris ciuilis regulam <te>status sit,
|
|
exceptis militibus, qui<bus> propter nimiam <inpe>ritiam,
|
5
|
ut diximus, quomodo uelint uel quomodo <poss>int, per-
|
|
mittitur testamentum facere.
|
|
Non tamen, ut iure ciuili <uale>at testamentum,
|
115.1
|
sufficit ea obseruatio, quam supra expo<s>uimus de fa-
|
|
miliae uenditione et de testibus et de nuncupatione.
|
|
<Sed> ante omnia requirendum est, an institutio
|
116.1
|
heredis sollemni more facta sit; nam aliter facta in-
|
|
stitutione nihil proficit familiam testatoris ita uenire
|
|
testesque ita adhibere et <ita> nuncupare testamentum,
|
|
ut supra diximus.
|
5
|
Sollemnis autem institutio h<a>ec
|
117.1
|
est: titivs heres esto; sed et illa iam conprobata
|
|
uidetur: titivm heredem esse ivbeo; at illa non
|
|
est conprobata: titivm heredem esse volo; sed et
|
|
illae a plerisque inprobatae sunt: titivm heredem
|
5
|
institvo, item: heredem facio.
|
|
Obseruandum praeterea est, ut si mulier, quae
|
118.1
|
in tutela est, faciat testamentum, tutore auctore
|
|
facere debeat: alioquin inutiliter iure ciuili testabitur.
|
|
Praetor tamen, si septem signis testium signatum
|
119.1
|
sit testamentum, scriptis heredibus secundum tabulas
|
|
testamenti bonorum <possessionem> pollicetur, <et> si nemo
|
|
sit, ad quem ab intestato iure legitimo pertineat here-
|
|
ditas, uelut frater eodem patre natus aut patruus aut
|
5
|
fratris filius, ita poterunt scripti heredes retinere
|
|
hereditatem: nam idem iuris est et si alia ex causa
|
|
testamentum non ualeat, uelut quod familia non
|
|
uenierit aut nuncupationis uerba testator locutus non
|
|
sit.
|
10
|
Sed uideamus, an etiam si frater aut patruus
|
120.1
|
extent, potiores scriptis heredibus habeantur; rescripto
|
|
enim imperatoris Antonini significatur eos, qui se-
|
|
cundum tabulas testamenti non iure factas bonorum
|
|
possessionem petierint, posse aduersus eos, qui ab in-
|
5
|
testato uindicant hereditatem, defendere se per ex-
|
|
ceptionem doli mali.
|
|
Quod sane quidem ad
|
121.1
|
masculorum testamenta pertinere certum est; item ad
|
|
feminarum, quae ideo non utiliter testatae sunt, quod
|
|
uerbi gratia familiam non uendiderint aut nuncupa-
|
|
tionis uerba locutae non sint: an autem et ad ea
|
5
|
testamenta feminarum, quae sine tutoris auctoritate
|
|
fecerint, haec constitutio pertineat, uidebimus.
|
|
Lo-
|
122.1
|
quimur autem de his scilicet feminis, quae non in
|
|
legitima parentium aut patronorum tutela sunt, sed [de
|
|
his] quae alterius generis tutores habent, qui etiam
|
|
inuiti coguntur auctores fieri. alioquin parentem et
|
5
|
patronum sine auctoritate eius facto testamento non
|
|
summoueri palam est.
|
|
Item qui filium in potestate habet, curare
|
123.1
|
debet, ut eum uel heredem instituat uel nominatim
|
|
exheredet; alioquin si eum silentio praeterierit, inuti-
|
|
liter testabitur: adeo quidem, ut nostri praeceptores
|
|
existiment, etiam si uiuo patre filius defunctus sit,
|
5
|
neminem heredem ex eo testamento existere posse, sci-
|
|
licet quia statim ab initio non constiterit institutio;
|
|
sed diuersae scholae auctores, si quidem fili<us> mortis
|
|
patris tempore uiuat, sane impedimento eum esse
|
|
scriptis heredibus et illum ab intestato heredem fieri
|
10
|
confitentur; si uero ante mortem patris interceptus sit,
|
|
posse ex testamento hereditatem adiri putant, nullo
|
|
iam filio impedimento; quia scilicet existimant <non>
|
|
statim ab initio inutiliter fieri testamentum filio prae-
|
|
terito.
|
15
|
Ceteras uero liberorum personas si prae-
|
124.1
|
terierit testator, ualet testamentum: <sed> praeteritae istae
|
|
personae scriptis heredibus in partem adcrescunt, si
|
|
sui heredes sint, in uirilem, si extranei, in dimidiam:
|
|
id est, si quis tres uerbi gratia filios heredes insti-
|
5
|
tuerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo pro quarta
|
|
parte fit heres et ea ratione id consequitur, quod ab
|
|
intestato patre m<o>r<tuo> habitura esset; at si extraneos
|
|
ille heredes instituerit et filiam praeterierit, filia ad-
|
|
crescendo ex dimidia parte fit heres. quae de filia
|
10
|
diximus, eadem et de nepote deque omnibus <cete-
|
|
ris> liberorum personis seu masculini seu <fe>minini
|
|
sexus dicta intellegemus.
|
|
Quid ergo est? licet
|
125.1
|
hae secundum ea, quae diximus, scriptis heredibus
|
|
dimidiam partem modo detrahant, tamen praetor eis
|
|
contra tabulas bonorum possessionem promittit, qua
|
|
ratione extranei heredes a tota hereditate repellun-
|
5
|
tur et efficiuntur sine re heredes.
|
|
Et hoc iure
|
126.1
|
uteb<amur, quas>i nihil inter feminas et masculos in-
|
|
teresset; sed nuper imperator Antoninus significauit
|
|
rescripto suas non plus nancisci feminas per bonorum
|
|
possessionem, quam quod iure adcrescendi conseque-
|
5
|
rentur. quod in emancipatarum quoque personis ob-
|
|
seruandum est, ut n<imirum hae quoque, quod> adcre-
|
|
scendi iure habiturae essent, si in potestate fuissent,
|
|
id ipsum etiam per bonorum possessionem habeant.
|
|
Sed si quidem filius a patre exheredetur, nomi-
|
127.1
|
natim exheredari <deb>et; alioquin non prodest eum
|
|
exheredari. nominatim autem <ex>heredari uidetur, siue
|
|
ita exheredetur: titivs filivs mevs exh<eres esto,
|
|
siue ita: filivs mevs> exheres esto, non adiecto pro-
|
5
|
prio nomine.
|
|
Ceterae uero liberorum personae
|
128.1
|
uel feminini sexus uel masculini satis inter ceteros
|
|
exheredantur, id est his <uer>b<is: ceteri> omnes exhere-
|
|
des sunto, quae <ue>rb<a statim post in>stitutionem here-
|
|
dum adici solent. sed hoc it<a est iure ciuili>.
|
5
|
Nam
|
129.1
|
praetor omnes uirilis sexus lib<erorum personas>, id est
|
|
nepotes quoque et pronepotes * * *
|
|
* * *
|
|
Postumi quoque liberi nominatim <uel heredes
|
130.1
|
insti>tui debent uel exheredari.
|
|
Et i<n> eo par
|
131.1
|
omnium condi<cio est, quod et in> filio p<ostumo et in
|
|
quolibet ex ceteris li>beris siue <feminini sexus siue ma>scu-
|
|
lini praeterito ualet <quidem testamentum, sed postea
|
|
adgnatione postumi si>ue postumae rumpitur, et ea ra-
|
5
|
<tione totum infir>matur. ideo<q>ue si mulier, ex qua
|
|
<postumus aut postu>ma sperabatur, abor<tum fecerit, nihil
|
|
impedimento est scriptis here>d<ibus ad hereditatem adeun-
|
|
dam>.
|
|
<Sed feminini> quidem sexus personae <uel
|
132.1
|
n>om<inatim uel in>ter ceter<os exheredari solent, dum
|
|
tamen, si inter ceteros exheredentur, aliquid eis legetur,
|
|
ne uideantur per obliuio>nem praeteritae <esse: masculini
|
|
uero sexus liberorum perso>nas placuit non aliter recte
|
5
|
ex<heredari, nisi nominatim exheredentur, hoc scilicet
|
|
modo quicvmque mihi filivs genitvs fverit exh>eres
|
|
esto. * * *
|
|
* * *
|
|
* * *
|
10
|
<Postumo-
|
133.1
|
rum autem loco sunt et hi, qui in sui heredis locum
|
|
succedendo quasi adgnascendo fiunt parenti>bus sui here-
|
|
des: ut ecce si filium et <ex eo nepotem ne>ptem<ue in>
|
|
po<testate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus
|
5
|
iura sui heredis habet, quamuis nepos quo>que et neptis
|
|
e<x eo in eadem potestate sint; sed si filius meus me
|
|
uiuo moriatur aut qualibet alia ratione exeat de po-
|
|
testate mea, incipit nepos neptisue in eius locum succe-
|
|
dere, et> eo modo iura suorum h<eredum quasi adgnatio>ne
|
10
|
nanciscuntur.
|
|
Ne ergo eo modo rumpatur mihi
|
134.1
|
testa<mentum, sicut ipsum filium uel heredem in>stituere
|
|
uel exheredare debeo, ne n<on iure faciam testamen-
|
|
tum, ita et ne>potem neptemue ex eo necesse est mihi
|
|
uel <heredem instituere uel exheredare, ne forte, me uiuo
|
5
|
filio mortuo, succedendo in locum eius nepos neptisue>
|
|
quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Iunia
|
|
Vellaea prouisum est, in qua simul exheredationis
|
|
modus notatur, ut uirilis sexus nominatim, feminini
|
|
uel nominatim uel inter ceteros exheredentur, dum
|
10
|
tamen iis, qui inter ceteros exheredantur, aliquid lege-
|
|
tur.
|
|
<E>mancipatos liberos iure ciuili neque here-
|
135.1
|
des instituere neque exheredare necesse est, quia non
|
|
sunt sui heredes: sed praetor omnes tam feminini
|
|
quam masculini sexus, si heredes non instituantur, ex-
|
|
heredari iubet, uirilis sexus nominatim, feminini uel
|
5
|
nominatim uel inter ceteros: quod si neque heredes in-
|
|
stituti fuerint neque ita, ut supra diximus, exheredati,
|
|
praetor promittit eis contra tabulas bonorum posses-
|
|
sionem.
|
|
In potestate patris non sunt, qui cum
|
135a.1
|
eo ciuitate Romana donati sunt nec in accipienda
|
|
ciuitate Romana pater <petiit statim> a principe, ut eos
|
|
in potestate habere<t>, aut si peti<i>t, non impetrauit;
|
|
nam qui <in> potestatem patris ab imperatore redi-
|
5
|
guntur, nihil differunt a<b> his, <qui> it<a nati sunt>.
|
|
Adoptiui filii, quamdiu manent in adoptione, na-
|
136.1
|
turalium loco sunt; emancipati uero <a> patre adoptiuo
|
|
neque iure ciuili neque quod ad edictum praetoris
|
|
pertinet inter liberos numerantur.
|
|
Qua ratione
|
137.1
|
accidit, ut ex diuerso, quod ad naturalem parentem
|
|
pertinet, quamdiu quidem sint in adoptiua familia,
|
|
extraneorum numero habeantur; si uero emancipati
|
|
fuerint ab adoptiuo patre, tunc incipiant in ea causa
|
5
|
esse, qua futuri essent, si ab ipso naturali patre <emanci-
|
|
pati> fuissent.
|
|
Si quis post factum testamentum adoptauerit
|
138.1
|
sibi filium aut per populum eum, qui sui iuris est,
|
|
aut per praetorem eum, qui in potestate parentis fuerit,
|
|
omni modo testamentum eius rumpitur quasi agnatione
|
|
sui heredis.
|
5
|
Idem iuris est, si cui post factum
|
139.1
|
testamentum uxor in manu<m> conueniat, uel quae in
|
|
manu fuit, nubat: nam eo modo filiae loco esse incipit
|
|
et quasi sua.
|
|
Nec prodest, <si>ue haec siue ille,
|
140.1
|
qui adoptatus est, in eo testamento sit institutus insti-
|
|
tutaue: nam de exheredatione eius superuacuum uide-
|
|
tur quaerere, cum testamenti faciundi tempore suorum
|
|
heredum numero non fuerint.
|
5
|
Filius quoque, qui
|
141.1
|
ex prima secundaue mancipatione manumittitur, quia
|
|
reuertitur in potestatem patriam, rumpit ante factum
|
|
testamentum; nec prodest, <si> in eo testamento heres
|
|
institutus uel exheredatus fuerit.
|
5
|
Simile ius olim
|
142.1
|
fuit in eius persona, cuius nomine ex senatus consulto
|
|
erroris causa probatur, quia forte ex peregrina uel
|
|
Latina, quae per errorem quasi ciuis Romana uxor
|
|
ducta esset, natus esset: nam siue heres institutus esset
|
5
|
a parente siue exheredatus, siue uiuo patre causa probat<a>
|
|
siue post mortem eius, omni modo quasi adgnatione
|
|
rumpebat testamentum.
|
|
Nunc uero ex nouo se-
|
143.1
|
natus consulto, quod auctore diuo Hadriano factum
|
|
est, si quidem uiuo patre causa probatur, aeque ut
|
|
olim omni modo rumpit testamentum; si uero post
|
|
mortem patris, praeteritus quidem rumpit testamentum,
|
5
|
si uero heres in eo scriptus est uel exheredatus, non
|
|
rumpit testamentum, ne scilicet diligenter facta testa-
|
|
menta rescinderentur eo tempore, quo renouari non
|
|
possent.
|
|
Posteriore quoque testamento, quod iure fac-
|
144.1
|
tum est, superius rumpitur; nec interest, an extiterit
|
|
aliquis ex eo heres an non extiterit: hoc enim solum
|
|
spectatur, an existere potuerit: ideoque si quis ex
|
|
posteriore testamento, quod iure factum est, aut nolue-
|
5
|
rit heres esse aut uiuo testatore aut post mortem eius,
|
|
antequam hereditatem adiret, decesserit aut per cre-
|
|
tionem exclusus fuerit aut condicione, sub qua heres
|
|
institutus est, defectus sit aut propter caelibatum ex
|
|
lege Iulia summotus fuerit ab hereditate, [quibus casi-
|
10
|
bus pater familias intestatus moritur: nam] et prius
|
|
testamentum non ualet ruptum a posteriore, et poste-
|
|
rius aeque nullas uires habet, cum ex eo nemo heres
|
|
extiterit.
|
|
Alio quoque modo testamenta iure facta infir-
|
145.1
|
mantur, uelut <cum> is, qui fecerit testamentum, kapite
|
|
deminutus sit; quod quibus modis accidat, primo
|
|
commentario relatum est.
|
|
Hoc autem casu inrita
|
146.1
|
fieri testamenta dicemus, cum alioquin et quae rum-
|
|
punt<ur>, inrita fiant, <et quae statim ab initio non iure
|
|
fiunt, inrita sint; sed et ea, quae iure facta sunt et
|
|
postea propter capitis deminutionem inrita fiunt>, possunt
|
5
|
nihilo minus rupta dici. sed quia sane commodius
|
|
erat singulas causas singulis appellationibus distingui,
|
|
ideo quaedam non iure fieri dicuntur, quaedam iure
|
|
facta rumpi uel inrita fieri.
|
|
Non tamen per omnia inutilia sunt ea testa-
|
147.1
|
menta, quae uel ab initio non iure facta sunt uel iure
|
|
facta postea inrita facta <a>u<t> rupta sunt. nam si septem
|
|
testium signis signata sint testamenta, potest scriptus
|
|
heres secundum tabulas bonorum possessionem petere,
|
5
|
si modo defunctus testator et ciuis Romanus et suae
|
|
potestatis mortis tempore fuerit. nam si ideo inritum
|
|
factum sit testamentum, quod puta ciuitatem uel
|
|
etiam libertatem testator amisit aut quia in adoptio-
|
|
nem se dedit <et> mortis tempore in adoptiui patris
|
10
|
potestate fuit, non potest scriptus heres secundum ta-
|
|
bulas bonorum possessionem pet<er>e.
|
|
<Qui autem>
|
148.1
|
secundum tabulas testamenti, quae aut statim ab initio
|
|
non iure factae sunt aut iure factae postea ruptae
|
|
uel inritae erunt, bonorum possessionem accipiunt, si
|
|
modo possunt hereditatem optinere, habebunt bonorum
|
5
|
possessionem cum re; si uero ab his auocari here-
|
|
ditas potest, habebunt bonorum possessionem sine re.
|
|
Nam si quis heres iure ciuili institutus sit uel ex
|
149.1
|
primo uel ex posteriore testamento uel ab intestato
|
|
iure legitimo heres sit, is potest ab <i>is hereditatem
|
|
auocare; si uero nemo sit alius iure ciuili heres, ipsi
|
|
retinere hereditatem possunt, nec ullum ius aduersus
|
5
|
eos habent cognati, <qui> legitimo iure deficiuntur.
|
|
Aliq<uando tamen, sicut su>pra quoque notauimus,
|
149a.1
|
etiam legitimis quoque <heredibus> potiores scripti ha-
|
|
bentur, u<eluti> si ideo n<on iure> factum sit testamentum,
|
|
quod familia non uenierit aut nuncupationis uerba
|
|
testator locutus non sit; . . . . <si> adgnati petant
|
5
|
heredit<atem> * * *
|
|
* * *
|
150.1
|
* * *
|
|
* * * <e>a lege bona
|
|
caduca fiunt et ad populum deferri iubentur, si de-
|
|
functo nemo <heres uel bonorum possessor sit>.
|
5
|
Potest, ut iure facta testamenta <contrari>a <uolun-
|
151.1
|
tate> infirmentur. apparet <autem> non poss<e> e<x eo so>lo
|
|
i<nfirma>ri testamentum, quod postea testator id nolue-
|
|
rit ualere, usque adeo, ut si linum eius inciderit, ni-
|
|
hilo minus iure ciuili ualeat. quin etiam si deleuerit
|
5
|
quoque aut combu<s>s<erit> tabulas testamenti, non ideo
|
|
minus desinent ualere, <quae> ibi fuerunt scripta, licet
|
|
eorum probatio diff<icilis> sit.
|
|
Quid ergo est? si
|
151a.1
|
quis ab intestato bonorum possessionem petieri<t et> is,
|
|
qui ex eo testamento heres <est>, petat h<ere>d<itatem>,
|
|
* * *
|
|
* * * , perueniat hereditas: et hoc ita
|
5
|
<re>scripto imperatoris Antonini significatur.
|
|
Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui
|
152.1
|
et necessarii aut extranei.
|
|
Necessarius heres est
|
153.1
|
seruus cum libertate heres institutus, ideo sic appel-
|
|
latus, quia siue uelit siue nolit, omni modo post
|
|
mortem testatoris protinus liber et heres est.
|
|
Unde
|
154.1
|
qui facultates suas suspectas habet, solet seruum suum
|
|
primo aut secundo uel etiam ulteriore gradu liberum
|
|
et heredem instituere, ut si creditoribus satis non
|
|
fiat, potius huius heredis quam ipsius testatoris bona
|
5
|
ueneant, id est, ut ignominia, quae accidit ex uen-
|
|
ditione bonorum, hunc potius heredem quam ipsum
|
|
testatorem contingat; quamquam apud Fufidium Sabino
|
|
placeat eximendum eum esse ignominia, quia non suo
|
|
uitio, sed necessitate iuris bonorum uenditionem pate-
|
10
|
retur; sed alio iure utimur.
|
|
Pro hoc tamen in-
|
155.1
|
commodo illud ei commodum praestatur, ut ea, quae
|
|
post mortem patroni sibi adquisierit, siue ante bono-
|
|
rum uenditionem siue postea, ipsi reseruentur; et
|
|
quamuis pro portione bona uenierint, iterum ex here-
|
5
|
ditaria causa bona eius non uenient, nisi si quid ei
|
|
ex hereditaria causa fuerit adquisitum, uelut si <ex eo,
|
|
quod> Latinus adquisierit, locupletior factus sit; cum
|
|
ceterorum hominum, quorum bona uenierint pro por-
|
|
tione, si quid postea adquirant, etiam saepius eorum
|
10
|
bona uenire soleant.
|
|
Sui autem et necessarii
|
156.1
|
heredes sunt uelut filius filiaue, nepos neptisue ex filio
|
|
<et> deinceps ce<te>ri, qui modo in potestate morientis
|
|
fuerunt: sed uti nepos neptisue su<u>s heres sit, non
|
|
sufficit eum in potestate aui mortis tempore fuisse,
|
5
|
sed opus est, ut pater quoque eius uiuo patre suo de-
|
|
sierit suus heres esse aut morte interceptus aut qua-
|
|
libet ratione liberatus potestate; tum enim nepos
|
|
neptisue in locum sui patris succedunt.
|
|
Sed sui
|
157.1
|
quidem heredes ideo appellantur, quia domestici here-
|
|
des sunt et uiuo quoque parente quodam modo domini
|
|
existimantur; unde etiam si quis intestatus mortuus
|
|
sit, prima causa est in successione liberorum. neces-
|
5
|
sarii uero ideo dicuntur, quia omni modo, <siue> uelint
|
|
<si>ue <nolint, tam> ab intestato quam ex testamento
|
|
heredes fiunt.
|
|
Sed his praetor permittit abstinere
|
158.1
|
se ab heredi<tate>, ut potius parentis bona ueneant.
|
|
Idem iuris est et <in> uxoris persona, quae in manu
|
159.1
|
est, quia filiae loco est, et in nuru, quae in manu
|
|
filii est, quia neptis loco est.
|
|
Quin etiam simi-
|
160.1
|
liter abstinendi potestatem facit praetor etiam ei, qui
|
|
in causa [id est mancipato] mancipi<i> est, <si> cum liber-
|
|
tate heres institutus sit, cum necessarius, non etiam
|
|
suus heres sit, tamquam seruus.
|
5
|
Ceteri, qui testa-
|
161.1
|
toris iuri subiecti non sunt, extranei heredes appellan-
|
|
tur: itaque liberi quoque nostri, qui in potestate
|
|
nostra non sunt, heredes a nobis instituti sicut ex-
|
|
tranei uidentur; qua de causa et qui a matre heredes
|
5
|
instituuntur, eodem numero sunt, quia feminae liberos
|
|
in potestate non habent. serui quoque, qui cum liber-
|
|
tate heredes instituti sunt et postea a domino manu-
|
|
missi, eodem numero habentur.
|
|
Extraneis autem
|
162.1
|
heredibus deliberandi potestas data est de adeunda
|
|
hereditate uel non adeunda.
|
|
Sed siue is, cui abs-
|
163.1
|
tinendi potestas est, inmis<c>uerit se bonis hereditariis,
|
|
siue is, cui de adeunda deliberare licet, adierit, postea
|
|
relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi si
|
|
minor sit annorum xxv: nam huius aetatis homini-
|
5
|
bus, sicut in ceteris omnibus causis deceptis, ita etiam
|
|
si temere damnosam hereditatem susceperint, praetor
|
|
succurrit. scio quidem diuum Hadrianum etiam maiori
|
|
xxv annorum ueniam dedisse, cum post aditam here-
|
|
ditatem grande aes alienum, quod aditae hereditatis
|
10
|
tempore latebat, apparuisset.
|
|
Extraneis heredibus solet cretio dari, id est
|
164.1
|
finis deliberandi, ut intra certum tempus uel adeant
|
|
hereditatem uel, si non adeant, temporis fine summo-
|
|
ueantur: ideo autem cretio appellata est, quia cernere
|
|
est quasi decernere et constituere.
|
5
|
Cum ergo ita
|
165.1
|
scriptum sit: heres titivs esto, adicere debemus:
|
|
cernitoqve in centvm diebvs proxvmis, qvibvs
|
|
scies poterisqve. qvod ni ita creveris, exheres
|
|
esto.
|
5
|
Et qui ita heres institutus est, si uelit
|
166.1
|
heres esse, debebit intra diem cretionis cernere, id est
|
|
haec uerba dicere: qvod me pvblivs mevivs testa-
|
|
mento svo heredem institvit, eam hereditatem
|
|
adeo cernoque. quod si ita non creuerit, finito tem-
|
5
|
pore cretionis excluditur; nec quicquam proficit, si
|
|
pro herede gerat, id est, si rebus hereditariis tamquam
|
|
heres utatur.
|
|
At is, qui sine cretione heres insti-
|
167.1
|
tu<tu>s sit aut qui ab intestato legitimo iure ad here-
|
|
ditatem uocatur, potest aut cernendo aut pro herede
|
|
gerendo uel etiam nuda uoluntate suscipiendae here-
|
|
ditatis heres fieri: eique liberum est, quocumque tem-
|
5
|
pore uoluerit, adire hereditatem; <sed> solet praetor
|
|
postulantibus hereditariis creditoribus tempus consti-
|
|
tuere, intra quod, si uelit, adeat hereditatem, si mi-
|
|
nus, ut liceat creditoribus bona defuncti uendere.
|
|
Si<cut> autem <qui> cum cretione heres institutus
|
168.1
|
est, nisi creuerit hereditatem, non fit heres, ita non
|
|
aliter excluditur, quam si non creuerit intra id tem-
|
|
pus, quo cretio finita si<t>; itaque licet ante diem cre-
|
|
tionis constituerit hereditatem non adire, tamen paeni-
|
5
|
tentia actus superante die cretionis cernendo heres
|
|
esse potest.
|
|
At is, qui sine cretione heres insti-
|
169.1
|
tutus est quiue ab intestato per legem uocatur, sicut
|
|
uoluntate nuda heres fit, ita et contraria destinatione
|
|
statim ab hereditate repellitur.
|
|
Omnis autem
|
170.1
|
cretio certo tempore constringitur. in quam rem
|
|
tolerabile tempus uisum est centum dierum: potest
|
|
tamen nihilo minus iure ciuili aut longius aut breuius
|
|
tempus dari; longius tamen interdum praetor coartat.
|
5
|
Et quamuis omnis cretio certis diebus constrin-
|
171.1
|
gatur, tamen alia cretio uulgaris uocatur, alia certo-
|
|
rum dierum: uulgaris illa, quam supra exposuimus, id
|
|
est, in qua adiciuntur haec uerba: qvibus s<c>iet po-
|
|
teritqve: certorum dierum, in qua detractis his
|
5
|
uerbis cetera scribuntur.
|
|
Quarum cretionum magna
|
172.1
|
differentia est: nam uulgari cretione data nulli dies
|
|
conputantur, nisi quibus scierit quisque se heredem
|
|
esse institutum et possit cernere; certorum uero dierum
|
|
cretione data etiam nescienti se heredem institutum
|
5
|
esse numerantur dies continui; item ei quoque, qui
|
|
aliqua ex causa cernere prohibetur, et eo amplius ei,
|
|
qui sub condicione heres institutus est, tempus nume-
|
|
ratur; unde melius et aptius est uulgari cretione uti.
|
|
Continua haec cretio uocatur, quia continui dies
|
173.1
|
numerantur; sed quia tamen dura est haec cretio,
|
|
altera magis in us<u> habetur; unde etiam uulgaris
|
|
dicta est.
|
|
[De substi<tu>tionibus.]
|
|
Interdum duos pluresue
|
174.1
|
gradus heredum facimus, hoc modo: l. titivs heres
|
|
esto cernitoqve in diebvs <centvm> proximis, qvibus
|
|
scies poterisqve. qvod ni ita creveris, exheres
|
|
esto. tvm mevivs heres esto cernitoqve in
|
5
|
diebvs centvm et reliqua; et deinceps in quantum
|
|
uelimus, substituere possumus.
|
|
Et licet nobis uel
|
175.1
|
unum in unius locum substituere pluresue, et contra
|
|
in plurium locum uel unum uel plures substituere.
|
|
Primo itaque gradu scriptus heres hereditatem
|
176.1
|
cernendo fit heres, et substitutus excluditur; non cer-
|
|
nendo summouetur, etiamsi pro herede gerat, et in
|
|
locum eius substitutus succedit; et deinceps si plures
|
|
gradus sint, in singulis simili ratione idem contingit.
|
5
|
Sed si cretio sine exheredatione sit data, id est
|
177.1
|
in haec uerba: si non creveris, tvm pvblivs me-
|
|
vivs heres esto, illud diuersum inuenitur, quod
|
|
si prior omissa cretione pro herede gerat, substitutum
|
|
in partem admittit, et fiunt ambo aequis partibus
|
5
|
heredes; quod si neque cernat neque pro herede gerat,
|
|
tum sane in uniuersum summouetur, et substitutus
|
|
in totam hereditatem succedit.
|
|
Sed Sabino quidem
|
178.1
|
placuit, quamdiu cernere et eo modo heres fieri possit
|
|
prior, etiamsi pro herede gesserit, non tamen admitti
|
|
substitutum; cum uero cretio finita sit, tum pro herede
|
|
gerentem admittere substitutum: aliis uero placuit
|
5
|
etiam superante cretione posse eum pro herede ge-
|
|
rendo in partem substitutum admittere et amplius ad
|
|
cretionem reuerti non posse.
|
|
Liberis nostris inpuberibus, quos in potestate
|
179.1
|
habemus, non solum ita, ut supra diximus, substituere
|
|
possumus, id est, ut si heredes non extiterint, alius
|
|
nobis heres sit; sed eo amplius ut, etiamsi heredes
|
|
nobis extiterint et adhuc inpuberes mortui fuerint, <s>it
|
5
|
iis aliquis heres, uelut hoc modo: titivs filivs mevs
|
|
mihi heres esto. si filivs mevs mihi <heres non
|
|
erit, sive heres mihi> erit et is privs moriatvr
|
|
qvam in svam tvtelam venerit, tvnc seivs heres
|
|
esto.
|
10
|
Quo casu si quidem non extiterit heres
|
180.1
|
filius, substitutus patris fit her<es; si uero> heres ex-
|
|
titerit filius et ante pubertatem decesserit, ipsi filio fit
|
|
heres substitutus. quam ob rem duo quodam modo
|
|
sunt testamenta, a<l>iud patris, aliud fili<i>, tamquam si
|
5
|
ipse filius sibi heredem instituisset; aut certe unum
|
|
est testamentum duarum hereditatum.
|
|
Ceterum
|
181.1
|
ne post obitum parentis periculo insidiarum subiectus
|
|
uideretur pupillus, in usu est uulgarem quidem sub-
|
|
stitutionem palam facere, id est eo loco, quo pupillum
|
|
heredem instituimus; <nam> uulgaris substitutio ita uocat
|
5
|
ad hereditatem substitutum, si omnino pupillus heres
|
|
non extiterit; quod accidit, cum uiuo parente moritur,
|
|
quo casu nullum substituti maleficium suspicari pos-
|
|
sumus, cum scilicet uiuo testatore omnia, quae in
|
|
testamento scripta sint, ignorentur: illam autem sub-
|
10
|
stitutionem, per quam, etiamsi heres extiterit pupillus
|
|
et intra pubertatem decesserit, substitutum uocamus,
|
|
separatim in inferioribus tabulis scribimus easque ta-
|
|
bulas proprio lino propriaque cera consignamus et in
|
|
prioribus tabulis cauemus, ne inferiores tabulae uiuo
|
15
|
filio et adhuc inpubere aperiantur. sed longe <t>utius
|
|
est utrumque genus substitutionis separatim in in-
|
|
ferioribus tabulis consignari, quia si ita consignatae
|
|
uel separatae fuerint substitutione<s>, ut diximus, ex
|
|
priore potest intellegi in altera quoque idem esse
|
20
|
substitutus.
|
|
Non solum autem heredibus insti-
|
182.1
|
tutis inpuberibus liberis ita substituere possumus, ut
|
|
si ante pubertatem mortui fuerint, sit is heres, quem
|
|
nos uoluerimus, sed etiam exheredatis: itaque eo casu
|
|
si quid pupillo ex hereditatibus legatisue aut donatio-
|
5
|
nibus propinquorum adquisitum fuerit, id omne ad
|
|
substitutum pertinet.
|
|
Quaecumque diximus de
|
183.1
|
substitutione inpuberum liberorum uel heredum insti-
|
|
tutorum uel exheredatorum, eadem etiam de postumis
|
|
intellegemus.
|
|
Extraneo uero heredi instituto ita
|
184.1
|
substituere non possumus, ut si heres extiterit et intra
|
|
aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit; sed hoc
|
|
solum nobis permissum est, ut eum per fideicommis-
|
|
sum obligemus, ut hereditatem nostram totam uel <ex>
|
5
|
parte restituat; quod ius quale sit, suo loco trademus.
|
|
Sicut autem liberi homines, ita et serui tam
|
185.1
|
nostri quam alieni heredes scribi possunt.
|
|
Sed
|
186.1
|
noster seruus simul et liber et heres esse iuberi debet,
|
|
id est hoc modo: stichvs servvs mevs liber heres-
|
|
qve esto, uel: heres liberqve esto.
|
|
Nam si
|
187.1
|
sine libertate heres institutus sit, etiamsi postea manu-
|
|
missus fuerit a domino, heres esse non potest, quia
|
|
institutio in persona eius non constitit; ideoque licet
|
|
alienatus sit, non potest iussu domini noui cernere
|
5
|
hereditatem.
|
|
Cum libertate uero heres institutus
|
188.1
|
si quidem in ea<dem> causa durauerit, fit ex testamento
|
|
liber et inde necessarius heres: si uero ab ipso testa-
|
|
tore manumissus fuerit, suo arbitrio hereditatem adire
|
|
potest; quod si alienatus sit, iussu noui domin<i> adire
|
5
|
hereditatem debet, qua ratione per eum dominus fit
|
|
heres: nam ipse neque heres neque liber esse potest.
|
|
Alienus quoque seruus heres institutus, si in eadem
|
189.1
|
causa durauerit, iussu domini hereditatem adire debet;
|
|
si uero alienatus ab eo fuerit aut uiuo testatore aut
|
|
post mortem eius, antequam cernat, debet iussu noui
|
|
domini cernere: si uero manumissus est, suo arbitrio
|
5
|
adire hereditatem potest.
|
|
Si autem seruus alienus
|
190.1
|
heres institutus est uulgari cretione data, ita i<ntelle->
|
|
gitur dies cretionis cedere, si ipse seruus scierit se
|
|
heredem institutum esse nec ullum impedimentum sit,
|
|
quo minus certiorem dominum faceret, ut illius iussu
|
5
|
cernere possit.
|
|
Post haec uideamus de legatis. quae pars iuris
|
191.1
|
extra propositam quidem materiam uidetur: nam loqui-
|
|
mur de his iuris figuris, quibus per uniuersitatem res
|
|
nobis adquiruntur: sed cum omni modo de testamentis
|
|
deque heredibus, qui testamento instituuntur, locuti
|
5
|
simus, non sine causa sequenti loco poterit haec iuris
|
|
materia tractari.
|
|
[De legatis.]
|
|
Legatorum itaque genera sunt quattuor: aut
|
192.1
|
enim per uindicationem legamus aut per damnationem
|
|
aut sinendi modo aut per praeceptionem.
|
|
Per uindicationem hoc modo legamus: titio
|
193.1
|
uerbi gratia hominem stichvm do lego; sed <et> si
|
|
alteru<m> uerbum positum sit, ueluti do aut lego,
|
|
aeque per uindicationem legatum est: item, ut magis
|
|
<uisum> est, <et> si ita legatum fuerit: svmito uel ita:
|
5
|
sibi habeto <uel> ita: capito, aeque per uindicationem
|
|
legatum est.
|
|
Ideo <au>tem per uindicationem lega-
|
194.1
|
tum appellatur, qui<a> post aditam hereditatem statim
|
|
ex iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem lega-
|
|
tarius uel ab herede uel ab alio quocumque, qui eam
|
|
possidet, petat, uindicare debet, id est intendere suam
|
5
|
rem ex iure Quiritium esse.
|
|
In eo solo dissen-
|
195.1
|
tiunt prudentes, quod Sabinus quidem et Cassius cete-
|
|
rique nostri praeceptores, quod ita legatum sit, statim
|
|
post aditam hereditatem putant fieri legatarii, etiamsi
|
|
ignoret sibi legatum esse, sed postea quam scierit et
|
5
|
spreuerit legatum, proinde esse atque si legatum non
|
|
esset; Nerua uero et Proculus ceterique illius scholae
|
|
auctores non alite<r> putant rem legatarii fieri, quam
|
|
si uoluerit eam ad se pertinere: sed hodie ex diui
|
|
Pii Antonini constitutione hoc magis iure uti uide-
|
10
|
mur, quod Proculo placuit; nam cum legatus fuisset
|
|
Latinus per uindicationem coloniae, 'Deliberent', in-
|
|
quit, 'decuriones, an ad se uelint pertinere, proinde
|
|
ac si uni legatus esset'.
|
|
<Eae> autem solae res per
|
196.1
|
uindicationem legant<ur> recte, quae ex iure Quiritium
|
|
ipsius testatoris sunt; sed eas quidem res, quae pon-
|
|
dere, numero, mensura constant, placuit sufficere,
|
|
si mortis tempore sint ex iure Quiritium testatoris,
|
5
|
ueluti uinum, oleum, frumentum, pecuniam numera-
|
|
tam; ceteras res uero placuit utroque tempore testato-
|
|
ris ex iure Quiritium esse debere, id est, et quo faceret
|
|
<t>estamentum, et quo moreretur; alioquin inutile est
|
|
legatum.
|
10
|
Sed sane hoc ita est iure ciuili. postea
|
197.1
|
uero auctore Nerone Caesare senatus consultum factum
|
|
est, quo cautum est, ut si eam rem quisque lega-
|
|
uerit, quae eius numquam fuerit, proinde utile sit lega-
|
|
tum, atque si optimo iure relictum esset. optumum
|
5
|
autem ius est per damnationem legati, quo genere
|
|
etiam aliena res legari potest, sicut inferius apparebit.
|
|
Sed si quis rem suam legauerit, deinde post testa-
|
198.1
|
mentum factum eam alienauerit, plerique putant non
|
|
solum iure ciuili inutile esse legatum, sed ne<c> ex se-
|
|
natus consulto confirmari. quod ideo dictum est,
|
|
quia et si per damnationem aliquis rem suam lega-
|
5
|
uerit eamque postea alienauerit, plerique putant, licet
|
|
ipso iure debeatur legatum, tamen legatarium petentem
|
|
posse per exceptionem doli mali repelli, quasi contra
|
|
uoluntatem defuncti petat.
|
|
Illud constat, si duo-
|
199.1
|
bus pluribusue per uindicationem eadem res legata
|
|
sit, siue coniunctim siue disiunctim, et omnes ueniant
|
|
ad legatum, partes ad singulos pertinere et deficientis
|
|
portionem collegatario adcrescere. coniunctim autem
|
5
|
ita legatur: titio et seio hominem stichvm do
|
|
lego; di<s>iunctim ita: lvcio titio hominem stichvm
|
|
do lego. seio evndem hominem do lego.
|
|
Illud
|
200.1
|
quaeritur, quod sub condicione per uindicationem lega-
|
|
tum est, pendente condicione cuius esset: nostri prae-
|
|
ceptores heredis esse putant exemplo statuliberi, id
|
|
est eius serui, qui testamento sub aliqua condicione
|
5
|
liber esse iussus est, quem constat interea heredis
|
|
seruum esse; sed diuersae scholae auctores putant
|
|
nullius interim eam rem esse; quod multo magis di-
|
|
cunt de eo, quod sine condicione pure legatum est,
|
|
antequam legatarius admittat legatum.
|
10
|
Per damnationem hoc modo legamus: heres
|
201.1
|
mevs stichvm servvm mevm dare damnas esto;
|
|
sed et si dato scriptum fuerit, per damnationem
|
|
legatum est.
|
|
Eo<que> genere legati etiam aliena
|
202.1
|
res legari potest, ita ut heres <rem> redimere et prae-
|
|
stare aut aestimationem eius dare debeat.
|
|
Ea
|
203.1
|
quoque res, quae in rerum natura non est, si modo
|
|
futura est, per damnationem legari potest, uelut fructus,
|
|
qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla
|
|
natum erit.
|
5
|
Quod autem ita legatum est, post
|
204.1
|
aditam hereditatem, etiamsi pure legatum est, non, ut
|
|
per uindicationem legatum, continuo legatario adqui-
|
|
ritur, sed nihilo minus heredis est: et ideo legatarius
|
|
in personam agere debet, id est intendere heredem
|
5
|
sibi dare oportere, et tum heres <rem>, si mancipi sit,
|
|
mancipio dare aut in iure cedere possessionemque tra-
|
|
dere debet; si nec mancipi sit, sufficit, si tradiderit.
|
|
nam si mancipi rem tantum tradiderit nec mancipa-
|
|
uerit, usucapione <demum> pleno iure fit legatarii. com-
|
10
|
pletur autem usucapio, sicut alio quoque loco diximus,
|
|
mobilium quidem rerum anno, earum uero, quae solo
|
|
teneantur, biennio.
|
|
Est et illa differentia huius
|
205.1
|
<et> per uindicationem legati, quod si eadem res duobus
|
|
pluribusue per damnationem legata sit, si quidem con-
|
|
iunctim, plane singulis partes debentur, sicut in per
|
|
uindicationem legato diximus; <si ue>ro disiunctim, sin-
|
5
|
gulis solida debetur; ita fit, ut scilicet heres alteri
|
|
rem, alteri aestimationem eius praestare debeat; et in
|
|
coniunctis deficientis portio non ad collegatarium per-
|
|
tinet, sed in hereditate remanet.
|
|
Quod autem diximus deficientis portionem <in>
|
206.1
|
per damnationem quidem legato in hereditate retineri,
|
|
in per uindicationem uero collegatario accrescere, ad-
|
|
monendi sumus ante legem Papiam <hoc> iure ciuili ita
|
|
fuisse; post legem uero Papiam deficientis portio ca-
|
5
|
duca fit et ad eos pertinet, qui in eo testamento libe-
|
|
ros habent.
|
|
Et quamuis prima causa sit in ca-
|
207.1
|
ducis uindicandis heredum liberos habentium, deinde
|
|
si heredes liberos non habeant, legatariorum liberos
|
|
habentium, tamen ipsa lege Papia significatur, ut col-
|
|
legatarius coniunctus, si liberos habeat, potior sit here-
|
5
|
dibus, etiamsi liberos habebunt.
|
|
Sed plerisque
|
208.1
|
placuit, quantum ad hoc ius, quod lege Papia coniunctis
|
|
constituitur, nihil interesse, utrum per uindicationem
|
|
an per damnationem legatum sit.
|
|
Sinendi modo ita legamus: heres mevs dam-
|
209.1
|
nas e<s>to sinere lvcivm titivm hominem stichvm
|
|
svmere sibiqve habere.
|
|
Quod genus legati plus
|
210.1
|
quidem habet <quam> per uindicationem legatum, minus
|
|
autem quam per damnationem: nam eo modo non
|
|
solum suam rem testator utiliter legare potest, sed
|
|
etiam heredis sui, cum alioquin per uindicationem nisi
|
5
|
suam rem legare non potest, per damnationem autem
|
|
cuiuslibet extranei rem legare potest.
|
|
Sed si qui-
|
211.1
|
dem mortis testatoris tempore res uel ipsius testatoris
|
|
sit uel heredis, plane utile legatum est, etiamsi testa-
|
|
menti faciendi tempore neutrius fuerit.
|
|
Quod si
|
212.1
|
post mortem testatoris ea res heredis esse coeperit,
|
|
quaeritur, an utile sit legatum: et plerique putant
|
|
inutile esse. quid ergo est? licet aliquis eam rem
|
|
legauerit, quae neque eius umquam fuerit neque postea
|
5
|
heredis eius umquam esse coeperit, ex senatus consulto
|
|
Neroniano proinde uidetur, ac si per damnationem re-
|
|
licta esset.
|
|
Sicut autem per damnationem legata
|
213.1
|
res non statim post aditam hereditatem legatarii effi-
|
|
citur, sed manet heredis eo usque, donec is tradendo
|
|
uel mancipando uel in iure cedendo legatarii eam fece-
|
|
rit, ita et in sinendi modo legato iuris est; et ideo
|
5
|
huius quoque legati nomine in personam actio est
|
|
qvidqvid heredem ex testamento dare facere
|
|
oportet.
|
|
Sunt tamen, qui putant ex hoc legato
|
214.1
|
non uideri obligatum heredem, ut mancipet aut in
|
|
iure cedat aut tradat, sed sufficere, ut legatarium rem
|
|
sumere patiatur; quia nihil ultra ei testator imperauit,
|
|
quam ut sinat, id est patiatur, legatarium rem sibi
|
5
|
habere.
|
|
Maior illa dissensio in hoc legato inter-
|
215.1
|
uenit, si eandem rem duobus pluribusue disiunctim
|
|
legasti; quidam putant utrisque solidam deberi, sicut
|
|
per <damna>tionem: nonnulli occupantis esse meliorem
|
|
condicionem aestimant, quia, cum eo genere legati
|
5
|
damnetur heres patientiam praestare, ut legatarius rem
|
|
habeat, sequitur, ut si priori patientiam praestiterit
|
|
et is rem sumpserit, securus sit aduersus eum, qui
|
|
postea legatum petierit, quia neque habe<t> rem, ut pa-
|
|
tiatur eam ab eo sumi, neque dolo malo fecit, quo
|
10
|
minus eam rem haberet.
|
|
Per praeceptionem hoc modo legamus: lvcivs
|
216.1
|
titivs hominem stichvm praecipito.
|
|
Sed nostri
|
217.1
|
quidem praeceptores nulli alii eo modo legari posse
|
|
putant nisi ei, qui aliqua ex parte heres scriptus esset.
|
|
praecipere enim esse praecipuum sumere; quod tantum
|
|
in eius persona procedit, qui aliqua ex parte heres
|
5
|
institutus est, quod is extra portionem hereditatis
|
|
praecipuum legatum habiturus sit.
|
|
Ideoque si ex-
|
218.1
|
traneo legatum fuerit, inutile est legatum, adeo ut
|
|
Sabinus existimauerit ne quidem ex <senatus> consulto
|
|
Neroniano posse conualescere: 'nam eo', inquit, 'senatus
|
|
consulto ea tantum confirmantur, quae uerborum uitio
|
5
|
iure ciuili non ualent, non quae propter ipsam perso-
|
|
nam legatarii non deberentur'. sed Iuliano et Sexto
|
|
placuit etiam hoc casu ex senatus consulto confirmari
|
|
legatum; nam ex uerbis etiam hoc casu accidere, ut
|
|
iure ciuili inutile sit legatum, inde manifestum esse,
|
10
|
quod eidem aliis uerbis recte legaretur, uelut per
|
|
uindicationem, per damnationem, sinendi modo; tunc
|
|
autem uitio personae legatum non ualere, cum ei lega-
|
|
tum sit, cui nullo modo legari possit uelut peregrino,
|
|
cum quo testamenti factio non sit. quo plane casu
|
15
|
senatus consulto locus non est.
|
|
Item nostri prae-
|
219.1
|
ceptores, quod ita legatum est, nulla <alia> ratione pu-
|
|
tant posse consequi eum, cui ita fuerit legatum, quam
|
|
iudicio familiae erciscundae, quod inter heredes de
|
|
hereditate erciscunda, id est diuidunda, accipi solet:
|
5
|
officio enim iudicis id contineri, ut ei, quod per prae-
|
|
ceptionem legatum est, adiudicetur.
|
|
Unde intelle-
|
220.1
|
gimus nihil aliud secundum nostrorum praeceptorum
|
|
opinionem per praeceptionem legari posse, nisi quod
|
|
testatoris sit. nulla enim alia res quam hereditaria
|
|
deducitur in hoc iudicium. itaque si non suam rem
|
5
|
eo modo testator legauerit, iure quidem ciuili inutile
|
|
erit legatum, sed ex senatus consulto confirmabitur.
|
|
aliquo tamen casu etiam alienam rem <per> praecep-
|
|
tionem legari posse fatentur: ueluti si quis eam rem
|
|
legauerit, quam creditori fiduciae causa mancipio de-
|
10
|
derit; nam officio iudicis coheredes cogi posse existi-
|
|
mant soluta pecunia luere eam rem, ut possit praeci-
|
|
pere is, cui ita legatum sit.
|
|
Sed diuersae scholae
|
221.1
|
auctores putant etiam extraneo per praeceptionem
|
|
legari posse, proinde ac si ita scribatur: titivs ho-
|
|
minem stichvm capito, superuacuo adiecta prae syl-
|
|
laba; ideoque per uindicationem ea<m rem> legatam
|
5
|
uideri: quae sententia dicitur diui Hadriani consti-
|
|
tutione confirmata esse.
|
|
Secundum hanc igitur
|
222.1
|
opinionem, si ea res ex iure Quiritium defuncti fuerit,
|
|
potest a legatario uindicari, siue is unus ex heredibus
|
|
sit siue extraneus; quod si in bonis tantum testatoris
|
|
fuerit, extraneo quidem ex senatus consulto utile erit
|
5
|
legatum, heredi uero familiae herciscundae iudicis
|
|
officio praestabitur; quod si nullo iure fuerit testatoris,
|
|
tam heredi quam extraneo ex senatus consulto utile
|
|
erit.
|
|
Siue tamen heredibus secundum nostrorum
|
223.1
|
opinionem siue etiam extraneis secundum illorum opi-
|
|
nionem duobus pluribusue eadem res coniunctim aut
|
|
disiunctim legata fuerit, singuli partes habere debent.
|
|
[Ad legem Falcidiam. #¹¹²⁴]
|
|
Sed ol<i>m quidem lice-
|
224.1
|
bat totum patrimonium legatis atque libertatibus ero-
|
|
gare nec quicquam heredi relinquere praeterquam inane
|
|
nomen heredis; idque lex xii tabularum permittere
|
|
uidebatur, qua cauetur, ut quod quisque de re sua
|
5
|
testatus esset, id ratum haberetur, his uerbis: 'vti
|
|
legassit svae rei, ita ivs esto'. qua de causa,
|
|
qui scripti heredes erant, ab hereditate se abstinebant,
|
|
et idcirco plerique intestati moriebantur.
|
|
Itaque
|
225.1
|
lata est lex Furia, qua exceptis personis quibusdam
|
|
ceteris plus mille assibus legatorum nomine mortisue
|
|
causa capere permissum non est. sed [et] haec lex non
|
|
perfecit, quod uoluit: qui enim uerbi gratia quinque
|
5
|
milium aeris patrimonium habebat, poterat quinque
|
|
hominibus singulis millenos asses legando totum patri-
|
|
monium erogare.
|
|
Ideo postea lata est lex Voco-
|
226.1
|
nia, qua cautum est, ne cui plus legatorum nomine
|
|
mortisue causa capere liceret, quam heredes caperent.
|
|
ex qua lege plane quidem aliquid utique heredes
|
|
habere uidebantur; sed tamen fere uitium simile nasce-
|
5
|
batur. nam in multas legatariorum personas distributo
|
|
patrimonio poterat <testator> adeo heredi minimum relin-
|
|
quere, ut non expediret heredi huius lucri gratia to-
|
|
tius hereditatis onera sustinere.
|
|
Lata est itaque
|
227.1
|
lex Falcidia, qua cautum est, ne plus ei legare liceat
|
|
quam dodrantem: itaque necesse est, ut heres quartam
|
|
partem hereditatis habeat: et hoc nunc iure utimur.
|
|
In libertatibus quoque dandis nimiam licentiam
|
228.1
|
conpescuit lex Fufia Caninia, sicut in primo conmen-
|
|
tario rettulimus.
|
|
[#¹¹²⁴ De inutiliter relictis legatis. #¹¹²⁴]
|
|
Ante heredis
|
229.1
|
institutionem <in>utiliter legatur, scilicet quia testamenta
|
|
uim ex institutione heredis accipiunt, et ob id uelut
|
|
caput et fundamentum intellegitur totius testamenti
|
|
heredis institutio.
|
5
|
Pari ratione nec libertas ante
|
230.1
|
heredis institutionem dari potest.
|
|
Nostri prae-
|
231.1
|
ceptor<es> nec tutores eo loco dari posse existimant:
|
|
sed Labeo et Proculus tutorem posse dari, quod nihil
|
|
ex hereditate erogatur tutoris datione.
|
|
Post mor-
|
232.1
|
tem quoque heredis inutiliter legatur, id est hoc modo:
|
|
cvm heres mevs mortvvs erit, do lego, aut dato.
|
|
ita autem recte legatur: cvm heres <mevs> m<o>rietvr,
|
|
quia non post mortem heredis relinquitur, sed ultimo
|
5
|
uitae eius tempore. rursum ita non potest legari:
|
|
pridie qvam heres mevs morietvr; quod non pre-
|
|
tiosa ratione receptum uidetur.
|
|
Eadem et de
|
233.1
|
libertatibus dicta intellegemus.
|
|
Tutor uero an
|
234.1
|
post mortem heredis dari possit, quaerentibus eadem
|
|
forsitan poterit esse quaestio, quae de <eo> agitatur,
|
|
qui ante heredum institutionem datur.
|
|
[De poenae causa
|
|
relictis legatis.]
|
|
Poenae quoque nomine inutiliter
|
235.1
|
legatur. poenae autem nomine legari uidetur, quod
|
|
coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres
|
|
aliquid faciat aut non faciat, uelut quod ita legatur:
|
|
si heres mevs filiam svam titio in matrimonivm
|
5
|
collocaverit, x <milia> seio dato, uel ita: si filiam
|
|
titio in matrimonivm non collocaveris, x milia
|
|
titio dato; sed et si heredem, <si> uerbi gratia intra
|
|
biennium monumentum sibi non fecerit, x <milia> Titio
|
|
dari iusserit <testator>, poenae nomine legatu<m est>. et
|
10
|
denique ex ipsa definitione multas similes species c<ir->
|
|
cumspicere possumus.
|
|
Nec libertas quidem poenae
|
236.1
|
nomine dari potest, quamuis de ea re fuerit quaesitum.
|
|
De tutore uero nihil possumus quaerere, quia non
|
237.1
|
po<te>st datione tutoris heres conpelli quidquam facere
|
|
aut non facere. ideoque—datur poenae n<omi>ne
|
|
tutor datus fuerit, magis sub condicione quam poenae
|
|
nomine datus uidebitur.
|
5
|
Incertae personae legatum inutiliter relinquitur.
|
238.1
|
incerta autem uidetur persona, quam per incertam opi-
|
|
nionem animo suo testator subicit, ue<lut cum> ita
|
|
legatum sit: qvi primvs ad fvnvs mevm ven<er>it, <ei
|
|
heres> mevs x <milia> dato; idem iuris est, si genera-
|
5
|
liter omnibus legauerit: qvicvmqve ad fvnvs mevm
|
|
venerit; i<n> eadem causa est, quod ita relinquitur:
|
|
qvicvmqve filio meo in matrimonivm filiam svam
|
|
conlocaverit, ei heres mevs x milia dato; illud
|
|
quoque [in eadem causa est], quod ita relinquitur:
|
10
|
qvi post testamentvm <scriptvm primi> consvles de-
|
|
signati ervnt, aeque incertis personis legari uidetur;
|
|
et denique aliae multae huiusmodi species sunt. sub
|
|
certa uero demonstratione incertae personae recte lega-
|
|
tur, uelut: ex cognatis meis, qvi nvnc svnt, qvi
|
15
|
primvs ad fvnvs mevm venerit, ei x milia heres
|
|
mevs dato.
|
|
Libertas quoque non uidetur incer-
|
239.1
|
tae personae dari posse, quia lex Fufia Caninia iubet
|
|
nominatim seruos liberari.
|
|
Tutor quoque certus
|
240.1
|
dari debet.
|
|
Postumo quoque alieno inutiliter
|
241.1
|
legat<ur. est> autem alienus postumus, qui natus inter
|
|
suos heredes testatori futurus non est: ideoque ex
|
|
<e>mancipato <quo>que filio conceptus nepos extraneus
|
|
post<umus est; item qu>i in utero est eius, quae iure
|
5
|
ciuili non intellegitur uxor, extraneus postumus patris
|
|
intellegit<ur>.
|
|
Ac ne heres quidem potest institui
|
242.1
|
postumus alienus: est enim incerta persona.
|
|
Cetera
|
243.1
|
uero, quae supra diximus, ad legata proprie pertinent;
|
|
quamquam non inmerito quibusdam placeat poenae
|
|
nomine heredem institui non posse. nihil enim inter-
|
|
est, utrum legatum dare iubeatur heres, si fecerit ali-
|
5
|
quid aut non fecerit, an coheres ei adiciatur, quia tam
|
|
coheredis adiectione quam legati datione compellitur,
|
|
ut aliquid contra propositum suum faciat aut non faciat.
|
|
An ei, qui in potestate sit eius, quem heredem
|
244.1
|
instituimus, recte legemus, quaeritur. Seruius recte
|
|
legari putat, sed euanescere legatum, si quo tempore
|
|
dies legatorum cedere solet, adhuc in potestate sit;
|
|
ideoque siue pure legatum sit et uiuo testatore in
|
5
|
potestate heredis esse desierit, siue sub condicione et
|
|
ante condicionem id acciderit, deberi legatum. Sabinus
|
|
et Cassius sub condicione recte legari, pure non recte
|
|
putant; licet enim uiuo testatore possit desinere in
|
|
potestate heredis esse, ideo tamen inutile legatum in-
|
10
|
tellegi oportere, quia quod nullas uires habiturum foret,
|
|
si statim post testamentum factum decessisset testator,
|
|
hoc ideo ualere, quia uitam longius traxerit, absurdum
|
|
esset. <sed> diuersae scholae auctores nec sub condi-
|
|
cione recte legari, quia quos in potestate habemus, eis
|
15
|
non magis sub condicione quam pure debere possumus.
|
|
Ex diuerso constat ab eo, qui in potestate <tua>
|
245.1
|
est, herede instituto recte tibi legari; sed si tu per
|
|
eum heres extiteris, euanescere legatum, quia ipse tibi
|
|
legatum debere non possis; si uero filius emancipatus
|
|
aut seruus manumissus erit uel in alium translatus, et
|
5
|
ipse heres extiterit aut alium fecerit, deberi legatum.
|
|
Nunc transeamus ad fideicommissa.
|
246.1
|
Et prius de hereditatibus uideamus.
|
247.1
|
In-
|
248.1
|
primis igitur sciendum est opus esse, ut aliquis heres
|
|
recto iure instituatur eiusque fidei committatur, ut
|
|
eam hereditatem alii restituat; alioquin inutile est
|
|
testamentum, in quo nemo recto iure heres instituitur.
|
5
|
Verba autem utilia fideicommissorum haec [recte]
|
249.1
|
maxime in usu esse uidentur: peto, rogo, volo, fidei
|
|
committo, quae proinde firma singula sunt, atque si
|
|
omnia in unum congesta sint.
|
|
Cum igitur scripse-
|
250.1
|
rimus: <lvcivs> titivs heres esto, possumus adicere:
|
|
rogo te, lvci titi, petoqve a te, vt cvm primvm
|
|
possis hereditatem meam adire, gaio seio reddas
|
|
res<ti>tvas. Possumus autem et de parte restituenda
|
5
|
rogare; et liberum est uel sub condicione uel pure
|
|
relinquere fideicommissa uel ex die certa.
|
|
Resti-
|
251.1
|
tuta autem hereditate is, qui restituit, nihilo minus
|
|
heres permanet; is uero, qui recipit hereditatem, ali-
|
|
quando heredis loco est, aliquando legatarii.
|
|
Olim
|
252.1
|
autem nec heredis loco erat nec legatarii, sed potius
|
|
emptoris. tunc enim in <u>su erat ei, cui restituebatur
|
|
hereditas, nummo uno eam hereditatem dicis causa
|
|
uenire; et quae stipulationes inter <uenditorem heredi-
|
5
|
tatis et emptorem interponi solent, eaedem interponeban-
|
|
tur inter> heredem et eum, cui restituebatur hereditas,
|
|
id est hoc modo: heres quidem stipulabatur ab eo,
|
|
cui restituebatur hereditas, ut quidquid hereditario
|
|
nomine condemnatus fuisset siue quid alias bona fide
|
10
|
dedisse<t>, eo nomine inde<m>nis <e>sset, et omnino si quis
|
|
cum eo hereditario nomine ageret, ut recte defende-
|
|
retur; ille uero, qui recipiebat hereditatem, inuicem
|
|
stipulabatur, ut si quid ex hereditate ad heredem per-
|
|
uenisset, id sibi restitueretur, ut etiam pateretur eum
|
15
|
hereditarias actiones procuratorio aut cognitorio no-
|
|
mine exequi.
|
|
Sed posterioribus temporibus Tre-
|
253.1
|
bellio Maximo et Annaeo Seneca consulibus senatus
|
|
consultum factum est, quo cautum est, ut si cui here-
|
|
ditas ex fideicommissi causa restituta sit, actiones, quae
|
|
iure ciuili heredi et in heredem conpeterent, <ei> et in
|
5
|
eum darentur, cui ex fideicommisso restituta esset
|
|
hereditas; per quod senatus consultum desierunt illae
|
|
cautiones in usu haberi. praetor enim utiles actiones
|
|
ei et in eum, qui recepit hereditatem, quasi heredi
|
|
et in heredem dare coepit, eaeque in edicto propo-
|
10
|
nuntur.
|
|
Sed rursus quia heredes scripti, cum aut
|
254.1
|
totam hereditatem aut paene totam plerumque resti-
|
|
tuere rogabantur, adire hereditatem ob nullum aut
|
|
minimum lucrum recusabant atque ob id extingue-
|
|
bantur fideicommissa, p<ostea> Pegaso et Pusione <consu-
|
5
|
libus> senatus censuit, ut ei, qui rogatus ess<e>t heredi-
|
|
tatem restituere, proinde liceret quartam partem reti-
|
|
nere, atque e lege Falcidia in legatis retinendi ius
|
|
conceditur: ex singulis quoque rebus, quae per fidei-
|
|
commissum relincuntur, eadem retentio permissa est.
|
10
|
per quod senatus consultum ipse <heres> onera heredi-
|
|
taria sustinet; ille autem, qui ex fideicommisso reli-
|
|
quam partem hereditatis recipit, legatarii partiarii loco
|
|
est, id est eius legatarii, cui pars bonorum legatur;
|
|
quae species legati partitio uocatur, quia cum herede
|
15
|
legatarius partitur hereditatem. unde effectum est, ut
|
|
quae solent stipulationes inter heredem et partiarium
|
|
legatarium interponi, ea<e>dem interponantur inter eum,
|
|
qui ex fideicommissi causa recipi<t> hereditatem, et here-
|
|
dem, id est, ut et lucrum et damnum hereditarium
|
20
|
pro rata parte inter eos commune sit.
|
|
Ergo si
|
255.1
|
quidem non plus qua<m> dodrantem hereditatis scriptus
|
|
heres rogatus sit restituere, tum ex Trebelliano senatus
|
|
consulto restituitur hereditas, et in utrumque actiones
|
|
hereditariae pro rata parte dant<ur>, in heredem quidem
|
5
|
iure ciuili, in eum uero, qui recipit hereditatem, ex
|
|
senatus consulto Trebelliano; quamquam heres etiam
|
|
pro ea parte, quam restituit, heres permanet eique
|
|
et in eum solidae actiones competunt; sed non ulterius
|
|
oneratur, nec ulterius illi dantur actiones, quam apud
|
10
|
eum commodum hereditatis remanet.
|
|
At si quis
|
256.1
|
plus quam dodrantem uel etiam totam hereditatem
|
|
restituere rogatus sit, locus e<s>t Pegasiano senatus con-
|
|
sulto.
|
|
Sed is, qui s<e>mel adierit hereditatem, si
|
257.1
|
modo sua uoluntate adierit, siue retinuerit quartam
|
|
partem siue noluerit retinere, ipse uniuersa onera here-
|
|
ditaria sustinet; sed quarta quidem retenta quasi
|
|
partis et pro parte stipulationes interponi debent tam-
|
5
|
quam inter partiar<i>um legatarium et heredem; si uero
|
|
totam hereditatem restituerit, ad exemplum emptae et
|
|
uenditae hereditatis stipulationes interponendae sunt.
|
|
Sed si recuset scriptus heres adire hereditatem ob
|
258.1
|
id, quod dicat eam sibi suspectam esse quasi damno-
|
|
sam, cauetur <Peg>asiano senatus consulto, ut deside-
|
|
rante eo, cui restituere rogatus est, iussu praetoris
|
|
adeat et restituat, proindeque ei et in eum, qui rece-
|
5
|
perit, actiones dentur, ac iuris esset ex senatus con-
|
|
sulto Trebelliano. quo casu nullis stipulationibus opus
|
|
est, quia simul et huic, qui restituit, securitas datur,
|
|
et actiones hereditariae ei et in eum transferuntur,
|
|
qui receperit hereditatem.
|
10
|
Nihil autem interest,
|
259.1
|
utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam here-
|
|
ditatem aut pro parte restituere rogetur, an ex parte
|
|
heres institutus aut totam eam partem aut partis
|
|
partem restituere rogetur. nam et hoc casu de quarta
|
5
|
parte eius partis ratio ex Pegasiano senatus consulto
|
|
haberi solet.
|
|
Potest autem quisque etiam res singulas per
|
260.1
|
fideicommissum relinquere, uelut fundum, hominem,
|
|
uestem, argentum, pecuniam, et uel ipsum heredem
|
|
rogare, ut alicui restituat, uel legatarium, quamuis a
|
|
legatario legari non possit.
|
5
|
Item potest non so-
|
261.1
|
lum propria testatoris res per fideicommissum relinqui,
|
|
sed etiam heredis aut legatarii aut cuiuslibet alterius.
|
|
itaque et legatarius non solum de ea re rogari potest,
|
|
ut eam alicui restituat, quae ei legata sit, sed etiam
|
5
|
de alia, siue ipsius legatarii siue aliena sit. [sed] hoc
|
|
solum obseruandum est, ne plus quisquam rogetur aliis
|
|
restituere, quam ipse ex testamento ceperit; nam
|
|
quod amplius est, inutiliter relinquitur.
|
|
Cum
|
262.1
|
autem aliena res per fideicommissum relinquitur, ne-
|
|
cesse est ei, qui rogatus est, aut ipsam redimere et
|
|
praestare aut aestimationem <eius> soluere, s<ic>u<t iu>ri<s
|
|
est, si> per damnationem aliena res legata sit. sunt
|
5
|
tamen, qui putant, si rem per fideicommissum relictam
|
|
dominus non uendat, extingui fideicommissum; sed
|
|
aliam esse causam per damnationem legati.
|
|
Libertas quoque seruo per fideicommissum dari
|
263.1
|
potest, ut uel heres rogetur manumittere uel legatarius.
|
|
N<ec interest, utrum de suo proprio> seruo testator
|
264.1
|
roget an de eo, qui ipsius heredis aut legatarii uel
|
|
etiam extranei sit.
|
|
Itaque et alienus seruus redimi
|
265.1
|
et manumitti debet. quod si dominus eum non uendat,
|
|
sane extinguitur fideicommissa libertas, quia hoc <casu>
|
|
pretii computatio nulla interuenit.
|
|
Qui autem ex
|
266.1
|
fideicommisso manumittitur, non testatoris fit libertus,
|
|
etiamsi testatoris seruus <fuerit>, sed eius, qui man<u-
|
|
mit>tit.
|
|
At qui directo testamento liber esse iube-
|
267.1
|
tur, uelut hoc modo: stichvs servvs <mevs> liber
|
|
esto, uel hoc: stichvm servvm mevm libervm
|
|
esse ivbeo, i<s ipsius testa>toris fit libertus. nec alius
|
|
ullus directo ex testamento libertatem habere potest,
|
5
|
quam qui utroque tempore testatoris ex iur<e Qui-
|
|
ritium fuerit, et quo f>ace<ret> testamentum et qu<o> more-
|
|
retur.
|
|
Multum autem diff<erunt ea>, quae per fidei-
|
268.1
|
commissum rel<incu>ntur, ab his, qu<ae> directo iure
|
|
legantur.
|
|
Nam ecce per fideicommissum * * *
|
269.1
|
heredis relinqui potest: cum alioquin legatum * * *
|
|
inutile sit.
|
|
Item intestatus moriturus potest ab
|
270.1
|
eo, ad quem bona eius pertinent, fidei<commissum> alicui
|
|
relinquere; cum alioquin ab eo legari non possit.
|
|
<Item legatum codicillis> relictum non aliter ualet,
|
270a.1
|
quam si a testatore confirmati fuerint, id est, nisi in
|
|
testamento caue<rit> * * * testator, ut quidquid in
|
|
codicillis scripserit, id ratum sit; fideicommissum
|
|
uero etiam non confirmatis codicillis relinqui potest.
|
5
|
Item a legatario legari non potest, sed fideicom-
|
271.1
|
missum relinqui potest. quin etiam ab eo quoque,
|
|
cui per fideicommissum relinquimus, rursus alii per
|
|
fideicommissum relinquere possumus.
|
|
Item seruo
|
272.1
|
alieno directo libertas dari non potest, sed per fidei-
|
|
commissum potest.
|
|
Item codicillis nemo heres
|
273.1
|
institui potest neque exheredari, quamuis testamento
|
|
confirmati sint; at is, qui testamento heres institutus
|
|
est, potest codicillis rogari, ut eam hereditatem alii
|
|
totam uel ex parte restituat, quamuis testamento codi-
|
5
|
cilli confirmati non sint.
|
|
Item mulier, quae ab
|
274.1
|
eo, qui centum milia aeris census est, per legem Vo-
|
|
coniam he<r>es institui non potest, tamen fideicommisso
|
|
relictam sibi hereditatem capere potest.
|
|
Latini
|
275.1
|
quoque, qui hereditates legataque directo iure lege
|
|
Iunia capere prohibentur, ex fideicommisso capere
|
|
possunt.
|
|
Item cum senatus consulto prohibitum
|
276.1
|
sit proprium seruum minorem annis xxx liberum et
|
|
heredem instituere, plerisque placet posse nos iubere
|
|
liberum esse, cum annorum xxx erit, et rogare, ut
|
|
tunc illi restituatur hereditas.
|
5
|
Item quamuis non
|
277.1
|
<possimus> post mortem eius, qui nobis heres extiterit,
|
|
alium in locum eius heredem instituere, tamen possu-
|
|
mus eum rogare, ut, cum morietur, alii eam heredi-
|
|
tatem totam uel ex parte restituat; et quia post mor-
|
5
|
tem quoque heredis fideicommissum dari potest, idem
|
|
efficere possumus et si ita scripserimus: cvm titivs
|
|
heres mevs mortvvs erit, volo hereditatem
|
|
meam ad pvblivm maevivm pertinere. utroque
|
|
autem modo, tam hoc quam illo, Titius heredem
|
10
|
suum obligatum relinquit de fideicommisso restituendo.
|
|
Praeterea legata <per> formulam petimus; fideicom-
|
278.1
|
missa uero Romae quidem apud consulem uel apud
|
|
eum praetorem, qui praecipue de fideicommissis ius
|
|
dicit, persequimur, in prouinciis uero apud praesidem
|
|
prouinciae.
|
5
|
Item de fideicommissis semper in
|
279.1
|
urbe ius dicitur, de legatis uero, cum res agun<tur>.
|
|
Item fideicommissorum usurae et fructus deben-
|
280.1
|
tur, si modo moram solutionis fecerit, qui fideicom-
|
|
missum debebit; legatorum uero usurae non debentur,
|
|
idque rescripto diui Hadriani significatur. scio tamen
|
|
Iuliano placuisse in eo legato, quod sinendi modo
|
5
|
relinquitur, idem iuris esse, quod in fideicommissis;
|
|
quam sententiam et his temporibus magis optinere
|
|
uideo.
|
|
Item legata Grae<c>e scripta non ualent;
|
281.1
|
fideicommissa uero ualent.
|
|
Item si legatum per
|
282.1
|
damnationem relictum heres infi<ti>etur, in duplum cum
|
|
eo agitur; fideicommissi uero nomine semper in sim-
|
|
plum persecutio est.
|
|
Item <quod> quisque ex fidei-
|
283.1
|
commisso plus debito per errorem soluerit, repetere
|
|
potest; at id, quod ex causa falsa per damnationem
|
|
legati plus debito solutum sit, repeti non potest. idem
|
|
scilicet iuris est de eo legato, quod non debitum uel
|
5
|
ex hac uel ex illa causa per errorem solutum fuerit.
|
|
Erant etiam aliae differentiae, quae nunc non
|
284.1
|
sunt.
|
|
Ut ecce peregrini poterant fideicommissa
|
285.1
|
capere, et fere haec fuit origo fideicommissorum.
|
|
sed postea id prohibitum est, et nunc ex oratione
|
|
diui Hadriani senatus consultum factum est, ut ea
|
|
fideicommissa fi<s>co uindicarentur.
|
5
|
Caelibes quo-
|
286.1
|
que, qui per legem Iuliam hereditates legataque ca-
|
|
pere prohibentur, olim fideicommissa uidebantur ca-
|
|
pere posse.
|
|
Item orbi, qui per legem Papiam
|
286a.1
|
ob id, quod liberos non habent, dimidias partes here-
|
|
ditatum legatorumque perdunt, olim solida fideicom-
|
|
missa uidebantur capere posse. sed postea senatus
|
|
consulto Pegasiano proinde fideicommissa quoque ac
|
5
|
legata hereditatesque capere posse prohibiti sunt;
|
|
eaque translata sunt ad eos, qui <in eo> testamento libe-
|
|
ros habent, aut si nulli liberos habebunt, ad popu-
|
|
lum, sicuti iuris est in legatis et in hereditatibus, quae
|
|
eadem aut simili ex cau<sa caduca fiunt.>
|
10
|
<I>tem
|
287.1
|
olim incertae personae uel postumo alieno per fidei-
|
|
commissum relinqui poterat, quamuis neque heres
|
|
institui neque legari ei posset. sed senatus consulto,
|
|
quod auctore diuo Hadriano factum est, idem in
|
5
|
fideicommissis, quod in legatis hereditatibusque consti-
|
|
tutum est.
|
|
Item poenae nomine iam non dubi-
|
288.1
|
tatur nec per fideicommissum quidem relinqui posse.
|
|
Sed quamuis in multis iuris partibus longe
|
289.1
|
latior causa sit fideicommissorum quam eorum, quae
|
|
directo relincuntur, in quibusdam tantundem ualeant,
|
|
tamen tutor non aliter testamento dari potest quam
|
|
directo, ueluti hoc modo: liberis meis <ti>tivs tvtor
|
5
|
esto, uel ita: liberis meis titivm tvtorem do; per
|
|
fideicommissum uero dari non potest.
|
|