FRAGMENTA AEGYPTIA
  [Dicitur etiam kapitis deminutione solui so- 3.153.1
cietatem, quia ciuili ratione kapitis deminu]tio morti
c[oaequat(ur): sed uti]q(ue) si adhuc [(con)sentiant
in] s[o]cietatem, noua uidetur incipere societas.
  Item si cuius ex sociis bona publice aut 154.1
priuati(m) uenierint, soluitur societas. Sed ea quidem
societas, de qua loquimur, id e(st) q(uae) nudo
(con)sensu (con)trahitur, iuris gentium e(st), itaque
i(nter) omne[s] homines naturali ratione consistit. E(st) 5
a(u)t(em) aliud genus societatis proprium ciuium Roma-
nor[um]. Olim enim mortuo patre familias i(nter) suos
h(ere)des quaedam erat legitima simul et naturalis so-
ci[e]t[a]s, quae appell[abatur] [ercto non cito, i(d) e(st)
dominio] [non diuiso: erct]um enim do[minium e(st), 10
un]de eru[s] dominus dicitur: ciere a(u)[t(em)] diuidere
e(st): unde c(a)edere et secare et diuidere dicimus. Alii
q(uo)q(ue), qui uolebant eandem habere societatem, po-
terant id (con)sequi ap(ud) praetorem certa legis
actione. In hac a(u)t(em) societate fratrum cetero- 15
rumue qui ad exemplum fratrum suorum societa-
tem coierint, illud proprium [era]t, [unus] quod u(el)
unus ex sociis communem seruum m(anu)mittendo
liberu(m) faciebat et omnibus libertum adquirebat:
item unus [rem co]mmunem m(an)c[ipa](n)[do eius 20
faciebat, qui m(an)cipio accipiebat . . . ]
*
  [Communem seruum pro dominica parte 167.1
dominis adquirere certum est, ex]cepto eo, q(uod) uni
nomin[a]tim stipuland[o] aut [m(an)ci]pi[o] accipien[do
illi soli] adquirit, u(el)u(ti) cum ita stipuletur: titio
domino meo dari spondes?, aut cum ita m(an)cipio 5
accipiat: hanc re(m) ex i(ure) q(uiritium) luc(ii)
tit(ii) domini mei e(ss)e aio, eaque ei empta est(o
h)oc aere.
  Illud q(uae)ritur, an q(uod) nomen domini 167a.1
adiectum efficit, ide(m) faciat unius ex dominis iussum
i(nter)cedens. Nostri praeceptores proinde ei qui iusse-
rit soli adquiri existiman[t, atque si] nominatim ei
stip[ulatus] e(ss)et seruus m(an)cipioue quid accepis- 5
set: d(iuersae) s(cholae) a(uctores) proinde [utri]sque
adquiri putant, [ac si nullius iussum i(nter)uenisset.]
  [quib(us) mo]dis soluuntur [obli]gationes. r(u-
brica).
  Tollitur a(u)t(em) obligatio praecipue solu- 168.1
tione eius q(uod) debeatur. Vnde q(uae)ritur, si quis
consentiente creditore aliud pro alio soluerit, utrum
ipso iure liberetur, q(uod) nostris praeceptoribus pla-
cuit, an ipso iure maneat obligatus, sed adu(er)sus 5
petente(m) p(er) exceptionem doli mali defendi debeat,
quod diuersae scholae aucto[rib(us) uis]um est.
  I[te(m) p(er) a]cceptilationem tollitur obli- 169.1
gatio. Acceptilatio a(u)t(em) e(st) u(el)u(t) imaginaria
solutio: nam q(uod) ex u[erborum obligatione tibi
de]beam, id s[i ue]lis mihi r[e]mi]ttere, p[ot]erit sic
f[ieri, ut] patia[ris] haec [uerba] me dic[ere: q(uod)] 5
tibi eg[o promis]i, habens[ne] accep[tum? et tu]
respo[n]deas: h[abeo].
  [Qu]o gen[ere, ut] dixim[us, toll]untu[r illae 170.1
obli]gat[iones], q(uae) in [uerbis . . . eu . . . , non
etia]m cete[rae]; [(con)sentaneum enim] est ui[s(um)]
uerbis factam obligationem posse aliis uerbis dis-
solui. Sed id, q(uod) ex alia causa debeatur], [po- 5
test in stip]ula[tionem deduci et p(er) ac]cep[tilatio-
nem dissol]ui.
  Q(uam)u(is) [a(u)t(em) acceptilatio i]magi- 171.1
[naria solutio sit, t]am(en) mu[lier s(ine) t(utore)
a(uctore) acce]ptilati[onem facere non po]test, cu[m
al]ioquin s[ol]ui ei sin[e tu]tore aucto[r]e possi[t.
  Ite]m q(uod) deb[etu]r pro p[arte] [re]cte 172.1
sol[uitu]r: an a(u)t(em) [in p]artem [ac]ceptila[tio
fi]eri pos[sit], quaesi[tum e(st)].
  [E(st)] et alia [species] ima[ginariae s]olu- 173.1
[tionis], p(er) ae[s et libra]m: qu[od et i]psum [ge-
nus] cer[tis e]x c(ausis) [recept]um e(st), u(el)[u(ti)
si quid eo nomine] debea[tur, quod per aes et libram
gestum sit, sive quid ex iudicati c(ausa) debeatur. 5
  [Adhibentur n(on) minus qu(am)] quin[que 174.1
testes et libripe]ns: d(ein)[d(e) is, qui liberatur, ita
dicit: quo]d e[go tibi tot milib]us s(e)s(tertiorum)
iudic[io (con)demnatus] sum, eo [nomine me a te
solvo] libero[que hoc aere aenea]que lib[ra. hanc 5
tibi] . . .
*