| INSTITVTIONVM EPITOME | |
| LIBER PRIMVS | |
| TITVLVS I | |
| DE STATV HOMINVM | |
| Gaii Institutionum liber primus dicit omnes homi- | 1.1.pr.1 |
| nes aut liberos esse, aut seruos. Sed ex his ipsis, qui | |
| liberi sunt, alios esse ingenuos, alios libertinos. Inge- | |
| nuos, qui ingenui nati sunt: libertinos, qui pro iusta | |
| seruitute manumissi liberi fiunt. Ingenuorum omnium | 5 |
| unus status est: libertorum uero ideo non unus est, | |
| quia tria sunt genera libertatum: quia liberti aut ciues | |
| Romani sunt, aut Latini, aut dediticii. Tamen, qui | |
| ciues Romani sint, qui Latini, qui dediticii, breuiter | |
| explanandum est. | 10 |
| Ciues Romani sunt, qui his tri- | 1.1 |
| bus modis, id est testamento aut in ecclesia aut ante | |
| consulem fuerint manumissi. | |
| Latini sunt, qui aut | 2.1 |
| per epistulam aut inter amicos aut conuiuii adhibitione | |
| manumittuntur. | |
| Dediticii uero sunt, qui post ad- | 3.1 |
| missa crimina suppliciis subditi et publice pro crimini- | |
| bus caesi sunt, aut in quorum facie uel corpore quae- | |
| cumque indicia aut igne aut ferro impressa sunt, et | |
| ita impressa sunt, ut deleri non possint. Hi si manu- | 5 |
| missi fuerint, dediticii appellantur. | |
| Sed inter haec | 4.1 |
| tria genera libertatum ideo ciues Romani meliorem | |
| statum habent, quia et testamenta facere et ex testa- | |
| mento quibuscumque personis succedere possunt: nam | |
| Latini et dediticii nec testamenta condere, nec sibi ex | 5 |
| testamento aliorum aliquid dimissum possunt ullate- | |
| nus uindicare. Tamen Latini certis rebus priuilegium | |
| ciuium Romanorum libertatem consequi possunt. De- | |
| diticii uero nulla ratione possunt ad ciuium Romano- | |
| rum libertatem ordinis beneficio peruenire. Nam La- | 10 |
| tini patronorum beneficio, id est, si iterum ab ipsis | |
| aut testamento aut in ecclesia aut ante consulem | |
| manumittantur, ciuium Romanorum priuilegium con- | |
| sequuntur. | |
| Non tamen omnes domini seruos suos | 5.1 |
| manumittere possunt. Nam si aliquis multa debita | |
| habeat, cuius substantia creditoribus teneatur obnoxia, | |
| si in fraudem creditoris sui seruos suos manumittere | |
| uoluerit, collata manumissio non ualet. | 5 |
| Aut si liber- | 6.1 |
| tus ciuis Romanus liberos non habuerit et in fraudem | |
| patroni sui seruos suos manumittat, similiter data ma- | |
| numissio non ualebit. | |
| Praeterea minor quicumque | 7.1 |
| uiginti annorum dominus libertatem seruo dare non | |
| potest; nisi forte tantum minor manumissor, cui pater | |
| suus et mater a patrono donati sunt, eosdem manu- | |
| mittat, aut certe paedagogum aut collactaneum ma- | 5 |
| numittat. Nam quamlibet dominus, id est quatuor- | |
| decim annos egressus, testamentum facere possit et | |
| heredem instituere et legata relinquere, libertatem ta- | |
| men seruis non potest in hac aetate conferre. |