TITVLVS V
DE LEGATIS
  Legatorum genera sunt quattuor, uindicationis, 2.5.pr.1
damnationis, sinendi modo, et praeceptionis.
Vin- 1.1
dicationis legatum est, si testator sic locutus fuerit:
illvm servvm tibi do, avt lego, uel: illam rem
tibi praesume, habe, vindica. Quod post mortem
testatoris statim legatarius, non expectato herede, sibi 5
praesumit. Quam si praesumpserit, nec pro praesumpto
legato ab herede potest calumniam sustinere, nec si
aliena res fuerit, quae legata est, legatarius hoc poterit
ab herede petere. Si per uindicationem una res multis
legata sit, et singuli hanc ipsam rem praesumere uelint, 10
aequales singuli de re legata capiunt portiones.
Per 2.1
damnationem isto ordine legatum dimittitur, ut te-
stator in testamento scribat: tv heres mevs illi hoc
da, aut: illvd illi ab herede meo dari ivbeo. In
quo genere legati etiam alienae res per legatum dimitti 5
possunt, et necesse est heredi, aut redimere eam rem,
quae iuris alieni est, et legatario tradere, aut si is,
cuius est res, uendere noluerit, quantum res illa uale-
bit, legatario in pretio comprensare. Sed si testator
rem alienam quasi suam credens, per hoc genus lega- 10
tum reliquerit, legatarius hoc ab herede petere non
potest, et inutile est legatum. Nam si sciens alienam
esse per legatum dederit, necesse est ab herede aut
ipsam rem aut aestimationem rei in pretio legatario
dari. 15
Ceterum inter damnationis legatum et uindi- 3.1
cationis hoc interest, quod per uindicationem res aliena
relinqui non potest, per damnationem eo pacto, quo
superius comprehensum est, potest. Illa etiam res,
quae in rerum natura non sunt, per damnationem 5
legato dimitti possunt, uelut si ita testator in testa-
mento scribat: frvctvs, qvi ex illo agro nati fve-
rint, aut: id qvod ex illa ancilla natvm fverit;
quod in legato uindicationis fieri non potest, quia non
potest haec legatarius testatore mortuo continuo uin- 10
dicare.
Est et inter legatum uindicationis et dam- 4.1
nationis ista similitudo, quod per legatum uindicatio-
nis siue damnationis, si coniunctim, id est, duobus
aut pluribus una res in legato dimissa fuerit omnibus,
in utroque legato simul ab omnibus praesumatur. 5
Inter legatum uindicationis et damnationis illa di- 5.1
stantia est, ut si disiunctim, id est, singulis quaecunque
res per legatum damnationis relicta fuerit, singulis
integra debeatur; id est, ut unus rem ipsam accipiat,
alii aestimationem rei ipsius in pretio ab herede per- 5
cipiat.
Sinendi modo haec legati uerba sunt: ille 6.1
heres mevs rem illam illvm permitte praesvmere
et sibi habere. Nam et propriam rem testator, et
heredis sui et alienam per sinendi legatum relinquere
potest. In quo legato quoquo modo non quidem heres 5
legatario rem, quae relicta est, iubetur tradere, sed
uindicanti legatario non permittitur prohibere.
Prae- 7.1
ceptionis uero legatum non nisi uni ex heredibus dari
potest, ut aliquid ei ex hereditate praecipuum relin-
quatur; et si aut coniunctim, id est, multis, aut
disiunctim, singulis relinquatur, omnibus una res tan- 5
tum, quae nominata est debetur; non uni res et alii
aestimatio, sicut in legato damnationis est constitutum.