TITVLVS IV
DE SVBSTITVTIONIBVS ET FACIENDIS SECVNDIS TABVLIS
  Substitutio est, quae post institutionem a testatore 2.4.pr.1
fieri solet, id est secundi heredis appellatio. Et duae
sunt, quarum una uulgaris dicitur, alia pupillaris.
Vulgaris dicitur: ille heres mihi esto, siue hoc 1.1
filio siue extraneo. qvod si hereditatem meam adire
nolveris, illvm svbstitvo, ad qvem hereditas mea
debeat pervenire.
Pupillaris substitutio filiis tan- 2.1
tum modo impuberibus dari potest, quia ita fit: ille
filivs mevs si intra pvbertatem decesserit, illvm
ei svbstitvo. Sed pupillaris substitutio ita secreta esse
debet, ut ad notitiam substituti peruenire non possit, 5
ne uitae pupilli aliquas substitutus insidias moliatur:
nam in extrema pagina testamenti fieri debet, ut pars
illa, in qua substitutio pupillaris scripta est, quamdiu
pupillus annos pubertatis egrediatur, obsignata per-
maneat et prior pars testamenti, in qua heres scriptus 10
est, reseretur. Hoc etiam de posthumis fieri potest.
Nam si extraneus heres scriptus sit, etsi aliquam sub- 3.1
stituere non possumus, ut, si heres existerit, et intra
aliquod tempus mortuus fuerit, alius ei heres sit, po-
test tamen per fideicommissum obligari, ut alii rogatus
a testatore hereditatem aut integram aut pro parte 5
restituat.