TITVLVS III
DE EXHEREDATIONE LIBERORVM
  Is, qui filium in potestate habet, curam gerere de- 2.3.pr.1
bet, ut testamentum faciens masculum filium aut no-
minatim heredem instituat aut nominatim exheredet.
Nam si masculum filium testamento praeterierit, non
ualebit testamentum. 5
Si uero filiam praeterierit 1.1
non rumpit testamentum filia praetermissa: sed inter
fratres suos, legitimo stante testamento, suam, sicut
alii fratres, consequitur portionem; si uero testamento
extranei heredes scripti fuerint, stante testamento, filia 5
medietatem hereditatis adquirit. Nam si facto testa-
mento, in quo filius masculus praetermissus est, eue-
nerit, ut, uiuente adhuc patre, filius, qui praetermissus
est, moriatur, sic quoque, quamlibet filius ille mortuus
fuerit, testamentum, quod factum est, non ualebit. 10
Posthumorum duo genera sunt: quia posthumi appel- 2.1
lantur hi, qui post patris mortem de uxore nati fuerint,
et illi, qui post testamentum factum nascuntur. Et
ideo, nisi is, qui testamentum facit, in ipso testamento
comprehenderit qvicvmqve filivs avt filia mihi na- 5
tvs natave fverit, heres mihi sit, aut certe dicat,
exheres sit, ualere non potest eius testamentum:
quia, sicut superius iam dictum est, legitime concepti
pro natis habentur, nisi quod melior est condicio po-
sthumae quam natae, quia nata, si praetermissa fuerit, 10
non rumpit testamentum, posthuma uero, sicut mascu-
les, testamentum rumpit.
Si quis post factum te- 3.1
stamentum adoptauerit apud populum illum, qui sui
iuris est, hoc est qui patrem non habet, aut apud
praetorem illum adoptauerit, qui in potestate patris
est, quasi ei filius natus sit, ita eius rumpitur testa- 5
mentum.
Posteriore quoque testamento, quod iure 4.1
factum est, id, quod ante iure factum fuerat, rumpitur.
Quod si facto posteriore testamento heres scriptus aut
ante aditionem hereditatis moriatur, aut uiuo testa-
tore defecerit, aut condicio possibilis, sub qua heres 5
institutus est, impleta non fuerit, is, qui testamentum
fecit, intestatus mori uidetur, quia testamentum, quod
prius fecerat, testamento posteriore rescissum est et,
quod posterius factum est, his rebus, quas diximus,
infirmatur. 10
Alio quoque modo testamenta iure facta 5.1
infirmantur, si aliquis post factum testamentum ca-
pite minuatur, id est aut ab hostibus capiatur, aut
pro crimine in exilium deputetur. Similiter et si is
qui adoptatus fuerit, testamentum, quod antequam 5
adoptaretur fecerat, non ualebit.
Heredes aut sui 6.1
sunt, aut necessarii aut extranei. Sui heredes appel-
lantur filii aut nepotes ex filiis masculis, quos in po-
testate auus uel pater habet. Necessarii sunt heredes
serui, qui cum libertate heredes instituuntur. Neces- 5
sarii ideo, quia, aut uelint aut nolint, necesse est eis
heredes esse. Nam qui creditoribus tenetur obnoxii,
et putant, se non tantum in substantia, quantum in
debitis relinquere, ipsi seruos manumittunt et heredes
necessarios faciunt, ut quo magis heres quam dominus 10
infamiam incurrat, cum res eius, id est hereditas do-
mini, pro debitis uenditur et creditoribus datur. Extra-
nei sunt, qui nullo propinquitatis gradu testatori iun-
guntur, sed eos quicunque pro arbitrio suo scribet
heredes. 15