TITVLVS II
|
|
DE TESTAMENTIS
|
|
Per uniuersitatem, hoc est, omnia simul bona, adqui-
|
2.2.pr.1
|
rimus hereditate, emptione, adoptione: quia is, quem
|
|
adoptauerimus, si sine patre est, cum omnibus bonis
|
|
suis ad nos transit.
|
|
Id quoque statutum est, quod
|
1.1
|
non omnibus liceat facere testamentum: sicut sunt hi,
|
|
qui sui iuris non sunt, sed alieno iuri subiecti sunt,
|
|
hoc est, filii, tam ex nobis nati, quam adoptiui.
|
|
Item
|
2.1
|
testamenta facere non possunt impuberes, id est, mi-
|
|
nores quatuordecim annorum, aut puellae duodecim.
|
|
Item et hi, qui furiosi, id est mente insani, fuerint, non
|
3.1
|
possunt facere testamenta. Sed hi, qui insani sunt, per
|
|
interualla, quibus sani sunt, possunt facere testamenta.
|
|