LIBER SECVNDVS
|
|
TITVLVS I
|
|
DE REBVS
|
|
Gaius superiore commentario de iure personarum
|
2.1.pr.1
|
aliqua disputauit, nunc in hoc commentario de rebus
|
|
iterum tractat.
|
|
Omnes itaque res aut nostri iuris
|
1.1
|
sunt, aut diuini, aut publici. Nostri iuris sunt, quae
|
|
in proprietate nostra esse noscuntur. Diuini iuris sunt
|
|
ecclesiae, id est, templa Dei, uel ea patrimonia ac
|
|
substantiae, quae ad ecclesiastica iura pertinent. Pu-
|
5
|
blici iuris sunt muri, fora, portae, theatra, circus,
|
|
arena, quae antiqui sancta appellauerunt, pro eo, quod
|
|
exinde tolli aliquid aut contingi non liceret. Sed haec
|
|
omnia in nullius bonis sunt, ideo publici iuris esse
|
|
dicuntur. Sed et res hereditariae, antequam aliquis
|
10
|
heres existat, id est, quando dubitatur, utrum scriptus
|
|
an legitimus heres succedere debeat, in nullius bonis
|
|
esse uidentur.
|
|
Praeterea quaedam res corporales
|
2.1
|
sunt, quaedam incorporales. Corporales sunt, quae
|
|
manu tangi possunt: uelut ager, mancipium, uestis,
|
|
aurum, argentum, et his similia. Incorporales sunt
|
|
quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae non in
|
5
|
corpore, sed in iure consistunt, sicut est hereditas
|
|
et obligationes de diuersis contractibus scriptae. Et
|
|
licet hereditas uel emptio aut diuersi contractus res
|
|
corporales in se habeant, ius tamen ipsius hereditatis
|
|
uel emptionis aliorumque contractuum incorporale est.
|
10
|
Incorporalia etiam sunt iura praediorum urbanorum
|
3.1
|
uel rusticorum. Praediorum urbanorum iura sunt stil-
|
|
licidia, fenestrae, cloacae, altius erigendae domus aut
|
|
non erigendae, et luminum, ut ita quis fabricet, ut
|
|
uicinae domui lumen non tollat. Praediorum uero ru-
|
5
|
sticorum iura sunt uia, uel iter, per quod pecus aut
|
|
animalia debeant ambulare uel ad aquam duci, et
|
|
aquaeductus; quae similiter incorporalia sunt. Haec
|
|
iura, tam rusticorum quam urbanorum praediorum,
|
|
seruitutes appellantur.
|
10
|
Item regulariter constitu-
|
4.1
|
tum est, ut superposita inferioribus cedant: id est ut,
|
|
si quis in solo nostro, sine nostro permissu, domum
|
|
aedificauerit, ad eum cuius terra est, domus aedifi-
|
|
cata pertineat: uel si aliquis in agro nostro arbores
|
5
|
aut uineas uel plantas quascumque posuerit, similiter
|
|
superficies solo cedat; uel si messem in campo semi-
|
|
nauerit, omnia haec, quae in terram alienam iactantur
|
|
domino terrae adquirantur. Quod et de chartis uel
|
|
pergamenis, si in alienis scribat, licet aureis aut argen-
|
10
|
teis litteris, similiter eius est scriptura, cuius chartae
|
|
aut pergamena fuerint. Quod et de tabula, hoc est
|
|
si aliquis in tabula mea picturam fecerit, obseruatur,
|
|
quia statutum est, ut tabulae pictura cedat.
|
|
Quod
|
5.1
|
si quis ex uuis meis uinum aut ex spicis frumentum
|
|
aut ex oliuis oleum fecerit, eius uinum, triticum uel
|
|
oleum est, cuius spicae aut uuae aut oliuae fuerint.
|
|
Si quis etiam ex tabulis alienis nauem aut armarium
|
5
|
aut quodcumque ad usum pertinens fecerit, simili ra-
|
|
tione eius erunt, quae facta fuerint, de cuius ligno
|
|
facta probantur. Similiter etiam si ex lana uel lino
|
|
alieno uestimenta fecerit, eius erunt uestimenta, cuius
|
|
lana uel lineum fuisse probabitur.
|
10
|
Sed in his omni-
|
6.1
|
bus superius comprehensis quicumque in terra aliena
|
|
aliquid posuerit aut aedificauerit aut horum, quae
|
|
dicta sunt, aliquid fecerit, illis, qui aliena praesumse-
|
|
rint, hoc competit, ut expensas uel impendia, quae in
|
5
|
his fecerint, a dominis, qui rem factam uindicant, re-
|
|
cipere possint.
|
|
Adquiritur autem nobis non solum
|
7.1
|
per nosmet ipsos, sed et per eos, qui in potestate nostra
|
|
sunt, sicut filii uel serui; quia quidquid his a qualibet
|
|
persona donatum uel uenditum fuerit, aut heredes
|
|
fuerint instituti, id patribus et dominis sine aliqua du-
|
5
|
bitatione conquiritur: praeter eos filios, quibus per
|
|
leges ut castrense peculium habere permissum est. Hi
|
|
uero serui, qui in usufructu nostro et in proprietate
|
|
alterius sunt, hoc tantum usufructuario adquirere pos-
|
|
sunt, quod opere aut manibus suis fecerint aut de mer-
|
10
|
cedibus operis sui acceperint. Nam si eis aut hereditas
|
|
aut legatum dimittatur aut donationis aliquid conferatur,
|
|
hoc proprietario domino, non usufructuario adquiritur.
|
|