TITVLVS VII
DE FIDEICOMMISSIS
  Potest aliquis recto iure heredem instituere et ro- 2.7.pr.1
gare eum, ut hereditatem suam aut omnem aut ex
parte alii per fideicommissum reddat. Nam si heredem
directo iure non instituerit, fideicommissarius non po-
test ad alium acceptam hereditatem transmittere. Sed 5
in hac quoque re hoc obseruandum est, quod de Fal-
cidia supra iam dictum est, ut heres institutus, etiam
si omnem hereditatem alii restituere iussus est, ita
hereditatem alii restituat, ut quartam sibi ex ipsa here-
ditate retineat. 10
Et singulae quaecumque res per 1.1
fideicommissum dimitti possunt, hoc est, aut fundus
aut domus aut mancipium aut argentum.
Ab ipso 2.1
fideicommissario alteri fideicommissum dimitti potest.
Et a legatario, licet legatum dimitti non possit, 3.1
fideicommissum potest.
Et non solum propriae res 4.1
a testatore per fideicommissum dimitti possunt, sed
etiam ipsius heredis aut legatarii aut cuiuslibet extra-
nei.
<Sed hoc obseruandum est> ne legatarius, cui 5.1
per testamentum parum dimissum est, plus alii per
fideicommissum, quam id, quod consequitur, reddere
iubeatur.
Quum autem aliena res per fideicommis- 6.1
sum relinquitur, necesse est heredi uel legatario rem
illam, quae per fideicommissum est relicta, aut redi-
mere et fideicommissario dare, aut pretium eius rei,
quantum aestimata fuerit, fideicommissario numerare, 5
sicut in damnationis legato fieri diximus.
Libertates 7.1
etiam seruis per fideicommissum dari possunt, ut heres
uel legatarius ea mancipia manumittant, quae testa-
tor ab iis ut manumitterent sperauit. Nec interest,
utrum hoc testator de suis seruis an de ipsius heredis 5
uel de legatarii aut de alienis fieri iubeat. Quod si de
alienis fecerit similiter cogitur heres emere ipsum ser-
uum et manumittere. Quod si illum dominus suus nolit
uendere, perit per fideicommissum data libertas, quia
in hac re heres aestimationem in pretio dare non cogi- 10
tur. Sed quum per fideicommissum libertas datur, is,
qui manumissus fuerit, non testatoris, sed heredis liber-
tus est.
Praeterea inter fideicommissa et legata sunt 8.1
quaedam distantiae. Fideicommissum ad eum, cui ali-
quid dimissum est, herede mortuo poterit peruenire,
si talis fuerit condicio testamenti: nam legatum ita
relinqui non potest. Item legatum per codicillum re- 5
lictum non ualet, nisi codicilli testamento fuerint con-
firmati: fideicommissum uero, etiamsi codicilli testa-
mento non fuerint confirmati, nihilominus debetur.
Item per legatarium legatum alteri relinqui non potest,
sed fideicommissum potest. Item per legatum seruo 10
alieno directa libertas dari non potest, per fideicom-
missum dari potest. Item per codicillum nemo heres
institui potest, quamuis testamento confirmati sint:
sed is, qui testamento heres fuerit institutus, potest
per codicillum rogari, ut hereditatem, quae ei data 15
est, alii eam totam uel pro parte restituat; quod uali-
dum est, etiamsi codicilli testamento non fuerint con-
firmati. Item, quamuis non possimus post mortem
eius, quem heredem instituimus, alium ei substituere,
tamen per fideicommissum rogare eum possumus, ut 20
quum moriatur, alii eam hereditatem uel totam uel
pro parte restituat. Et quia, sicut superius dictum
est, etiam post mortem heredis fideicommissum ei,
cum relictum est, dari potest, idem efficere possumus,
quod hoc ordine fit, ut testator scribat: illvm here- 25
dem institvo et volo, vt qvvm mortvvs fverit, ad
illvm hereditas mea pertineat. Praeterea et in
hoc alia fideicommissorum et legatorum condicio est,
quia fideicommissa, si tardius, quam scriptum sit, so-
luta fuerint, usurae et fructus debentur: legatorum 30
uero usurae non debentur, sed ex mora solutionis, si
per damnationem relicta fuerint, duplicantur.