TITVLVS VIII
|
|
DE INTESTATORVM HEREDITATIBVS
|
|
Intestatorum hereditates primum ad suos heredes
|
2.8.pr.1
|
pertinent. Sui autem heredes appellantur filius filia,
|
|
nepos uel neptis, pronepos proneptis ex nepote, quia
|
|
omnes per uirilem sexum descendentes sui uocantur.
|
|
Nec interest utrum naturales sint hae personae, ac
|
5
|
adoptiuae. Adoptiuorum comparatione legitimi natu-
|
|
rales appellantur. Sed ita nepos uel neptis ex filio
|
|
auo sui heredes sunt, si pater eorum de potestate pa-
|
|
tris aut morte aut emancipatione discesserit: nam si
|
|
eo tempore quo aliquis moritur, filium in potestate
|
10
|
habeat, et ex eo nepotes, illi uiuo patre suo et in pote-
|
|
state aui constituto, sui heredes auo esse non possunt.
|
|
Similiter posthumi, qui, si uiuo patre nati fuissent,
|
1.1
|
in potestate eius futuri erant, sui heredes sunt.
|
|
Si
|
2.1
|
quando aliquis moriatur, et reliquerit filium aut fi-
|
|
liam et ex alio filio mortuo nepotes neptesue, filii uel
|
|
nepotes ex filio, defuncto patre uel auo, hac ratione
|
|
succedunt, ut filius ac filia suas partes accipiant, et
|
5
|
nepotes ex filio portionem, quam pater eorum erat
|
|
habiturus, accipiant: quia regulariter constitutum est,
|
|
ut inter suos proximior longiore gradu positum non
|
|
excludat: et non in capita, sed in stirpem diuidatur
|
|
hereditas. Item si quis moriens filium non relinquat,
|
10
|
sed ex duobus masculis filiis dimittat nepotes, hoc est,
|
|
ex uno filio unum uel duos nepotes, ex altero tres aut
|
|
quattuor, similiter, sicut superius dictum est, in stir-
|
|
pem, non in capita hereditas diuiditur, hoc modo, ut
|
|
illi duo nepotes ex uno filio medietatem percipiant, et
|
15
|
illi quattuor ex alio filio aliam medietatem, hoc est,
|
|
ut tales accipiant portiones, quales patres eorum, si
|
|
uixissent, habituri erant.
|
|
Si defuerint sui heredes,
|
3.1
|
tunc hereditas defuncti pertinet ad agnatos. Agnati
|
|
enim sunt per uirilem sexum defuncto propinquitate
|
|
coniuncti, id est consanguinei fratres, hoc est de uno
|
|
patre nati. Nec disputari potest, si de diuersis matri-
|
5
|
bus nascantur, qui uno patre geniti sunt. Item patruus,
|
|
id est frater patris, fratris sui filio agnatus est. Ipso
|
|
modo sunt fratres patrueles, hoc est qui de singulis
|
|
germanis nati sunt. Hoc ordine agnoscitur, qui sint
|
|
agnati, sicut supra diximus, per uirilem sexum pro-
|
10
|
pinquitate coniuncti.
|
|
Non tamen omnibus simul
|
4.1
|
agnatis lex hereditatem propinqui intestati dat; sed
|
|
is, qui defuncto mortis suae tempore proximiores inue-
|
|
niuntur.
|
|
In feminis uero alia conditio est: quia
|
5.1
|
inter feminas sola tantum soror consanguinea habetur
|
|
agnata, ut germano suo defuncto ab intestato ei agna-
|
|
tionis iure succedat. Reliquae feminae, hoc est amita,
|
|
id est, patris soror, uel fratris filia, nec in capiendis
|
5
|
hereditatibus, propinquorum legitimae sunt, nec ma-
|
|
sculis propinquis agnationis iure succedunt. Ipsarum
|
|
uero hereditates ad masculos propinquos agnationis
|
|
condicione perueniunt.
|
|
Regulariter constitutum est,
|
6.1
|
ut inter agnatos proximior posteriorem excludat, et
|
|
inter eos non in stirpem, sed in capita ab intestato
|
|
diuidatur hereditas. Nam inter suos, sicut superius
|
|
diximus, alia ratio est, ut proximior posteriorem non
|
5
|
excludat, et semper hereditas in stirpem, non in capita
|
|
diuidatur. Nam si quis moriens, dimittat germanum,
|
|
et ex altero germano filios, germanus frater, quia gradu
|
|
proximior est, solus succedit, fratris filii non succe-
|
|
dunt. Item si moriatur quis, et de duobus germanis
|
10
|
fratribus dimittat filios duntaxat masculos, et ex uno
|
|
fratre dimiserit duos, ex alio quattuor similiter mascu-
|
|
los, omnes quidem fratrum filii patruo suo ab intestato
|
|
succedunt: sed non in stirpem, sed in capita, ita, ut
|
|
illi duo ex uno patre duas accipiant portiones, et illi
|
15
|
quattuor ex alio accipiant quattuor portiones. Nam si
|
|
sorores habuerint, in patrui hereditatem non ueniunt,
|
|
sicut nec sororis filii in auunculi hereditate succedunt.
|
|
Nam et regulare est, ut cognati tunc intestatorum
|
7.1
|
propinquorum hereditates capiant, quando aut sui aut
|
|
agnati defuerint.
|
|