TITVLVS IX
|
|
DE OBLIGATIONIBVS
|
|
Obligatio in duas species diuiditur; nam omnes
|
2.9.pr.1
|
obligationes aut ex contractu nascuntur aut ex culpa.
|
|
Quae ex contractu nascuntur, quattuor genera sunt,
|
|
quae singula hoc ordine distinguuntur: aut enim re
|
|
contrahitur obligatio, aut uerbis, aut litteris, aut con-
|
5
|
sensu.
|
|
Re contrahitur quoties aliqua cuicumque
|
1.1
|
mutuo dantur, quae in his rebus contingunt, quae pon-
|
|
dere, numero, mensura continentur; hoc est, si pecu-
|
|
nia numeretur, uel frumentum detur, uinum aut oleum,
|
|
aut aes, aut ferrum, argentum uel aurum. Quae omnia
|
5
|
numerando aut pensando aut metiendo ad hoc damus,
|
|
ut eorum fiant, qui ea accipiunt, et ad nos statuto
|
|
tempore non ipsae res, sed aliae eius naturae, quales
|
|
datae sunt, atquae ipsius ponderis, numeri uel men-
|
|
surae reddantur. Propter quod mutuum appellatum
|
10
|
est, quasi a me tibi ita datum sit, ut ex meo tuum
|
|
fieret.
|
|
Verbis contrahitur obligatio ex interrogatione
|
2.1
|
dantis et responsione accipientis, ita ut, si ille, qui
|
|
dat interroget hoc mihi dabis? qui accipit, respondeat
|
|
dabo: aut in obligatione debitoris, si aliquis fideiussor
|
|
accedat, ille, qui cum persona fideiussoris contrahit,
|
5
|
interroget ipsum: fide tva esse ivbes? et ille respon-
|
|
deat: fide mea esse ivbeo, hac condicione non solum
|
|
ille, qui debitor est, sed et is, qui fideiussor exstitit,
|
|
obligantur. Et non solum fideiussor ipse, dum uiuit,
|
|
sed et heredes ipsius, si ille defecerit, tenentur obnoxii.
|
10
|
Creditor autem, qui pecuniam dedit, in potestate habet
|
|
ad reddendam pecuniam, quem uelit tenere, utrum
|
|
ipsum debitorem an fideiussorem. Sed si debitorem
|
|
tenere elegerit, fideiussorem absoluet: si uero fideius-
|
|
sorem tenuerit, debitorem absoluet; quia uno electo,
|
15
|
quem idoneum creditor iudicauit, alterum liberat.
|
|
Sunt et aliae obligationes, quae nulla praecedenti
|
3.1
|
interrogatione contrahi possunt, id est, ut si mulier
|
|
siue sponso uxor futura, siue iam marito, dotem dicat.
|
|
Quod tam de mobilibus rebus, quam de fundis fieri
|
|
potest. Et non solum in hac obligatione ipsa mulier
|
5
|
obligatur, sed et pater eius, et debitor ipsius mulieris,
|
|
si pecuniam, quam illi debebat, sponso creditricis ipse
|
|
debitor in dotem dixerit. Hae tantum tres personae
|
|
nulla interrogatione praecedente possunt dictione dotis
|
|
legitime obligari. Aliae uero personae, si pro muliere
|
10
|
dotem uiro promiserint, communi iure obligari debent,
|
|
id est, ut et interrogata respondeant, et stipulata pro-
|
|
mittant.
|
|
Item et alio casu, uno loquente et sine
|
4.1
|
interrogatione alii promittente, contrahitur obligatio,
|
|
id est, si libertus patrono aut donum aut munus aut
|
|
operas se daturum esse iurauit. In qua re supradicti
|
|
liberti non tam uerborum solemnitate, quam iniurandi
|
5
|
religione tenentur. Sed nulla altera persona hoc ordine
|
|
obligari potest.
|
|
Praeterea inutilis est promissio,
|
5.1
|
etiamsi stipulatione interueniente facta sit, si aliquis
|
|
id se daturum promiserit, quod sui iuris non est;
|
|
hoc est, si aut ingenuum hominem quasi seruum se
|
|
daturum promittat: aut si mortuum aliquis, quem
|
5
|
uiuum credebat, promiserit; aut locum sacrum aut
|
|
sanctum aut religiosum daturum se cuicunque promi-
|
|
serit.
|
|
Praeterea inutilis est promissio, si aliquis rem
|
6.1
|
sub tali condicione promittat, quae impleri pro rei dif-
|
|
ficultate non possit.
|
|
Praeterea inutilis est interro-
|
7.1
|
gatio et promissio, si ita aliquis interroget debitorem:
|
|
post mortem meam uel tvam illvd dari spondes?
|
|
Quod propterea inutile uisum est, quia a persona here-
|
|
dis obligatio incipere non potest. Et ideo nec heredi
|
5
|
creditoris sub hac sponsione obligatur debitor, nec
|
|
debitoris heres creditori tenetur obnoxius.
|
|
Item
|
8.1
|
inutilis est obligatio, si dicat creditor: pridie qvam
|
|
moriar dare spondes? uel interroget debitorem: pri-
|
|
die qvam moriaris? similiter et haec stipulatio inutilis
|
|
iudicatur, quia non potest sciri, quando sit pridie,
|
5
|
quam aliquis moriatur, nisi post quam mortuus fuerit.
|
|
Item si pure interroget creditor, et debitor sub
|
9.1
|
conditione promittat.
|
|
Vel si creditor decem solidos
|
10.1
|
debitorem interroget, et debitor quinque promittat,
|
|
hoc ordine integrum debitum uacillare cognoscitur.
|
|
Si aliquis nobis pecuniam debeat, possumus debi-
|
11.1
|
torem nostrum compellere, ut pecuniam, quam nobis
|
|
redditurus erat, alteri se caueat reddituram; neque
|
|
potest ei, cui pro nostro debito cauit, de cauto et non
|
|
numerato, sicut fieri solet, aliquid disputationis adferre,
|
5
|
cum id, quod a nobis accepit, alteri cauerit redditurum.
|
|
Litteris obligatio sit, aut a re in personam, aut a
|
12.1
|
persona in personam. A re in personam, uelut si id,
|
|
quod ex emptione aut ex conductione, aut societate
|
|
debes, alii reddas. A persona in personam, uelut si id,
|
|
quod mihi alter debet, alteri personae delegem, ut red-
|
5
|
dere debeat.
|
|
Consensu fiunt obligationes ex emptio-
|
13.1
|
nibus et uenditionibus, locationibus conductionibus, so-
|
|
cietatibus et mandatis; quia in huiusmodi rebus con-
|
|
sensus magis quam scriptura aliqua aut solemnitas
|
|
quaeritur. In quibus rebus etiam inter absentes obli-
|
5
|
gatio contrahi potest, quod in aliis rebus fieri non po-
|
|
test.
|
|
Emptio igitur et uenditio contrahitur, cum de
|
14.1
|
pretio inter emptorem et uenditorem fuerit definitum,
|
|
etiamsi pretium non fuerit numeratum, nec pars pretii
|
|
aut arra data fuerit.
|
|
Locatio et conductio simili
|
15.1
|
ratione consistunt, ut consensu, etiam uerbo, definitio
|
|
inter consentientes firma permaneat.
|
|
Societatem
|
16.1
|
inire possumus aut omnium bonorum aut unius ali-
|
|
cuius negotiationis. Et potest ita iniri societas, si ta-
|
|
men hoc inter socios conuenit, ut unus pecunia det,
|
|
alter operam suam pro pecunia ponat. Et huius rei
|
5
|
definitio etiam uerbo inita ualet ita, ut quidquid socie-
|
|
tatis tempore quolibet modo fuerit adquisitum, sociis
|
|
commune sit.
|
|
Permanet autem inita societas, do-
|
17.1
|
nec in ipso consensu socii perseuerant; quia, sicut
|
|
consensu contrahitur, etiam dissensu dissoluitur. Dis-
|
|
soluitur ergo societas aut morte unius socii, aut contra-
|
|
ria uoluntate, aut capitis diminutione, id est, si unus
|
5
|
ex sociis, sicut frequenter supra diximus, capite fuerit
|
|
diminutus.
|
|
Similiter et mandari uerbo potest, et
|
18.1
|
cum uerbis mandatum fuerit, obligatio contrahitur.
|
|
Possumus enim aut nostra negotia aut aliena cuicum-
|
|
que agenda mandare, dummodo honestum aliquid agi
|
|
mandemus. Nam si contra bonos mores aliquid man-
|
5
|
dare uoluerimus, hoc est, si cuidam mandemus, ut ali-
|
|
cui furtum faciat, aut homicidium, aut adulterium
|
|
admittat in his rebus mandati obligatio non contra-
|
|
hitur.
|
|
Soluitur mandatum aut morte <eius qui
|
19.1
|
mandauit, aut eius> cui mandatum est, aut contraria
|
|
illius uoluntate, qui mandauit.
|
|
Sed is, cui man-
|
20.1
|
datur, mandati formam egredi non potest: aut si
|
|
egressus fuerit, et mandatori teneatur obnoxius, et
|
|
quod extra mandatum egit, non praeiudicet mandatori.
|
|