TITVLVS IX
DE OBLIGATIONIBVS
  Obligatio in duas species diuiditur; nam omnes 2.9.pr.1
obligationes aut ex contractu nascuntur aut ex culpa.
Quae ex contractu nascuntur, quattuor genera sunt,
quae singula hoc ordine distinguuntur: aut enim re
contrahitur obligatio, aut uerbis, aut litteris, aut con- 5
sensu.
Re contrahitur quoties aliqua cuicumque 1.1
mutuo dantur, quae in his rebus contingunt, quae pon-
dere, numero, mensura continentur; hoc est, si pecu-
nia numeretur, uel frumentum detur, uinum aut oleum,
aut aes, aut ferrum, argentum uel aurum. Quae omnia 5
numerando aut pensando aut metiendo ad hoc damus,
ut eorum fiant, qui ea accipiunt, et ad nos statuto
tempore non ipsae res, sed aliae eius naturae, quales
datae sunt, atquae ipsius ponderis, numeri uel men-
surae reddantur. Propter quod mutuum appellatum 10
est, quasi a me tibi ita datum sit, ut ex meo tuum
fieret.
Verbis contrahitur obligatio ex interrogatione 2.1
dantis et responsione accipientis, ita ut, si ille, qui
dat interroget hoc mihi dabis? qui accipit, respondeat
dabo: aut in obligatione debitoris, si aliquis fideiussor
accedat, ille, qui cum persona fideiussoris contrahit, 5
interroget ipsum: fide tva esse ivbes? et ille respon-
deat: fide mea esse ivbeo, hac condicione non solum
ille, qui debitor est, sed et is, qui fideiussor exstitit,
obligantur. Et non solum fideiussor ipse, dum uiuit,
sed et heredes ipsius, si ille defecerit, tenentur obnoxii. 10
Creditor autem, qui pecuniam dedit, in potestate habet
ad reddendam pecuniam, quem uelit tenere, utrum
ipsum debitorem an fideiussorem. Sed si debitorem
tenere elegerit, fideiussorem absoluet: si uero fideius-
sorem tenuerit, debitorem absoluet; quia uno electo, 15
quem idoneum creditor iudicauit, alterum liberat.
Sunt et aliae obligationes, quae nulla praecedenti 3.1
interrogatione contrahi possunt, id est, ut si mulier
siue sponso uxor futura, siue iam marito, dotem dicat.
Quod tam de mobilibus rebus, quam de fundis fieri
potest. Et non solum in hac obligatione ipsa mulier 5
obligatur, sed et pater eius, et debitor ipsius mulieris,
si pecuniam, quam illi debebat, sponso creditricis ipse
debitor in dotem dixerit. Hae tantum tres personae
nulla interrogatione praecedente possunt dictione dotis
legitime obligari. Aliae uero personae, si pro muliere 10
dotem uiro promiserint, communi iure obligari debent,
id est, ut et interrogata respondeant, et stipulata pro-
mittant.
Item et alio casu, uno loquente et sine 4.1
interrogatione alii promittente, contrahitur obligatio,
id est, si libertus patrono aut donum aut munus aut
operas se daturum esse iurauit. In qua re supradicti
liberti non tam uerborum solemnitate, quam iniurandi 5
religione tenentur. Sed nulla altera persona hoc ordine
obligari potest.
Praeterea inutilis est promissio, 5.1
etiamsi stipulatione interueniente facta sit, si aliquis
id se daturum promiserit, quod sui iuris non est;
hoc est, si aut ingenuum hominem quasi seruum se
daturum promittat: aut si mortuum aliquis, quem 5
uiuum credebat, promiserit; aut locum sacrum aut
sanctum aut religiosum daturum se cuicunque promi-
serit.
Praeterea inutilis est promissio, si aliquis rem 6.1
sub tali condicione promittat, quae impleri pro rei dif-
ficultate non possit.
Praeterea inutilis est interro- 7.1
gatio et promissio, si ita aliquis interroget debitorem:
post mortem meam uel tvam illvd dari spondes?
Quod propterea inutile uisum est, quia a persona here-
dis obligatio incipere non potest. Et ideo nec heredi 5
creditoris sub hac sponsione obligatur debitor, nec
debitoris heres creditori tenetur obnoxius.
Item 8.1
inutilis est obligatio, si dicat creditor: pridie qvam
moriar dare spondes? uel interroget debitorem: pri-
die qvam moriaris? similiter et haec stipulatio inutilis
iudicatur, quia non potest sciri, quando sit pridie, 5
quam aliquis moriatur, nisi post quam mortuus fuerit.
Item si pure interroget creditor, et debitor sub 9.1
conditione promittat.
Vel si creditor decem solidos 10.1
debitorem interroget, et debitor quinque promittat,
hoc ordine integrum debitum uacillare cognoscitur.
Si aliquis nobis pecuniam debeat, possumus debi- 11.1
torem nostrum compellere, ut pecuniam, quam nobis
redditurus erat, alteri se caueat reddituram; neque
potest ei, cui pro nostro debito cauit, de cauto et non
numerato, sicut fieri solet, aliquid disputationis adferre, 5
cum id, quod a nobis accepit, alteri cauerit redditurum.
Litteris obligatio sit, aut a re in personam, aut a 12.1
persona in personam. A re in personam, uelut si id,
quod ex emptione aut ex conductione, aut societate
debes, alii reddas. A persona in personam, uelut si id,
quod mihi alter debet, alteri personae delegem, ut red- 5
dere debeat.
Consensu fiunt obligationes ex emptio- 13.1
nibus et uenditionibus, locationibus conductionibus, so-
cietatibus et mandatis; quia in huiusmodi rebus con-
sensus magis quam scriptura aliqua aut solemnitas
quaeritur. In quibus rebus etiam inter absentes obli- 5
gatio contrahi potest, quod in aliis rebus fieri non po-
test.
Emptio igitur et uenditio contrahitur, cum de 14.1
pretio inter emptorem et uenditorem fuerit definitum,
etiamsi pretium non fuerit numeratum, nec pars pretii
aut arra data fuerit.
Locatio et conductio simili 15.1
ratione consistunt, ut consensu, etiam uerbo, definitio
inter consentientes firma permaneat.
Societatem 16.1
inire possumus aut omnium bonorum aut unius ali-
cuius negotiationis. Et potest ita iniri societas, si ta-
men hoc inter socios conuenit, ut unus pecunia det,
alter operam suam pro pecunia ponat. Et huius rei 5
definitio etiam uerbo inita ualet ita, ut quidquid socie-
tatis tempore quolibet modo fuerit adquisitum, sociis
commune sit.
Permanet autem inita societas, do- 17.1
nec in ipso consensu socii perseuerant; quia, sicut
consensu contrahitur, etiam dissensu dissoluitur. Dis-
soluitur ergo societas aut morte unius socii, aut contra-
ria uoluntate, aut capitis diminutione, id est, si unus 5
ex sociis, sicut frequenter supra diximus, capite fuerit
diminutus.
Similiter et mandari uerbo potest, et 18.1
cum uerbis mandatum fuerit, obligatio contrahitur.
Possumus enim aut nostra negotia aut aliena cuicum-
que agenda mandare, dummodo honestum aliquid agi
mandemus. Nam si contra bonos mores aliquid man- 5
dare uoluerimus, hoc est, si cuidam mandemus, ut ali-
cui furtum faciat, aut homicidium, aut adulterium
admittat in his rebus mandati obligatio non contra-
hitur.
Soluitur mandatum aut morte <eius qui 19.1
mandauit, aut eius> cui mandatum est, aut contraria
illius uoluntate, qui mandauit.
Sed is, cui man- 20.1
datur, mandati formam egredi non potest: aut si
egressus fuerit, et mandatori teneatur obnoxius, et
quod extra mandatum egit, non praeiudicet mandatori.