TITVLVS VII
DE TVTELIS
  Tutores aut legitimi sunt aut testamentarii. 1.7.pr.1
Le- 1.1
gitimi sunt, qui pupillo per uirilem sexum propinqui-
tate coniunguntur, et qui proximior fuerit de agnatis,
ad ipsum legitima tutela pertinet: quia is, qui proxi-
mus fuerit ad tutelam, ipse proximus est et ad heredi- 5
tatem.
Testamentarii sunt, quos patres aut aui pa- 2.1
terni in testamento suo tutores filiis aut nepotibus
delegauerint. Quod si nec testamentarius tutor fuerit,
nec legitimus, tunc ex inquisitione iudicis pupillis tuto-
res dantur. 5