TITVLVS VI
QVIBVS MODIS FILII EXEVNT DE POTESTATE PATRIS
  Filii qui in potestate patris sunt mortuo patre sui 1.6.pr.1
iuris fiunt. Sed si hic filius, qui morte patris sui iuris
effectus est, filios habeat, in eius post patris sui obitum
erunt filii potestate. Nam si pater moriatur, et auus
maternus uiuat, nepos ex filio sui iuris esse non potest: 5
quia in aui remanet potestate, qui auo mortuo sui
iuris efficitur. Item si moriatur pater, et relinquat
filium emancipatum, et ex eodem filio emancipato
nepotes, tunc nepotes liberi et sui iuris erunt, et in
patris emancipati potestatem non ueniunt. 10
Item 1.1
de potestate patris exeunt filii, si pater eorum in exi-
lium missus fuerit: quia non potest filium ciuem Ro-
manum in potestate habere homo peregrinae conditio-
nis effectus. Item filius, si uiuo patre in exilium missus 5
fuerit, in potestate patris ciuis Romani esse non potest,
quia similiter peregrinae conditionis factus agnoscitur.
Item si ab hostibus pater captus sit, in potestate, 2.1
quamdiu apud hostes fuerit, filios non habebit. Sed
si de captiuitate euaserit, iure postliminii omnem, sicut
in aliis rebus, ita et in filiis recipit potestatem. Si uero
pater, qui ab hostibus captus est, in captiuitate moria- 5
tur, ab eo tempore, quo ab hostibus captus est, filii
sui iuris effecti intelleguntur.
Item per emancipa- 3.1
tionem filii sui iuris efficiuntur. Sed filius masculus
tribus emancipationibus de potestate patris exit et
sui iuris efficitur. Emancipatio autem, hoc est manus
traditio, quaedam similitudo uenditionis est: quia in 5
emancipationibus praeter illum, hoc est certum patrem,
alius pater adhibetur, qui fiduciarius nominatur. Ergo
ipse naturalis pater filium suum fiduciario patri man-
cipat, hoc est manu tradit: a quo fiduciario patre
naturalis pater unum aut duos nummos, quasi in si- 10
militudinem pretii accipit, et iterum eum acceptis num-
mis fiduciario patri tradit. Hoc secundo et tertio fit,
et tertio eum fiduciario patri mancipat et tradit, et
sic de patris potestate exit.
Quae tamen emanci- 4.1
patio solebat ante praesidem fieri; modo ante curiam
facienda est, ubi quinque testes ciues Romani in prae-
senti erunt, et pro illo, qui libripens appellatur, id est
stateram tenens, et qui antestatus appellatur, alii duo, 5
ut septem testium numerus impleatur. Tamen quum
tertio mancipatus fuerit filius a patri naturali fidu-
ciario patri, hoc agere debet naturalis pater, ut ei a
fiduciario patre remancipetur et a naturali patre ma-
numittatur, ut, si filius ille mortuus fuerit, ei in here- 10
ditate naturalis pater, non fiduciarius succedat.
Fe- 5.1
minae uel nepotes masculi ex filio una emancipatione
de patris uel aui exeunt potestatem et sui iuris effi-
ciuntur. Et hi ipsi quamlibet una emancipatione de
patris uel aui potestate exeant, nisi a patre fiduciario 5
remancipati fuerint et a naturali patre manumissi,
succedere eis naturalis pater non potest, nisi fiducia-
rius, a quo manumissi sunt. Nam si remancipatum
sibi naturalis pater uel auus manumiserit, ipse eis in
hereditate succedit. 10
Quod si habeat quis filium et 6.1
ex eo nepotes, et uoluerit filium emancipare et nepotes
in sua potestate retinere, in arbitrio eius est: aut si
uoluerit nepotes emancipare et filium in sua potestate
retinere, et hoc ei pro iuris ordine licere manifestum 5
est. Quod non solum de nepotibus, sed et de pronepo-
tibus similiter facere potest.