| NOCTES ATTICAE | |
| <NOCTIVM ATTICARVM PRAEFATIO> | |
| * * * iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque | pr.pr.1.1 |
| meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus | |
| eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indul- | |
| gerique potuisset. Vsi autem sumus ordine rerum fortuito, | 2.1 |
| quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut | |
| librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Lati- | |
| num uel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum | |
| erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce | 5 |
| annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quod- | |
| dam litterarum penus recondebam, ut, quando usus uenisset | |
| aut rei aut uerbi, cuius me repens forte obliuio tenuisset, et | |
| libri, ex quibus ea sumpseram, non adessent, facile inde | |
| nobis inuentu atque depromptu foret. | 10 |
| Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum | 3.1 |
| disparilitas, quae fuit in illis annotationibus pristinis, quas | |
| breuiter et indigeste et incondite <ex> auditionibus lec- | |
| tionibusque uariis feceramus. Sed quoniam longinquis per | 4.1 |
| hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae com- | |
| mentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas | |
| inscripsimus noctium esse Atticarum nihil imitati festiuitates | |
| inscriptionum, quas plerique alii utriusque linguae scriptores | 5 |
| in id genus libris fecerunt. Nam quia uariam et miscellam et | 5.1 |
| quasi confusaneam doctrinam conquisiuerant, eo titulos quo- | |
| que ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt. Namque | 6.1 |
| alii Musarum inscripserunt, alii siluarum, ille πέπλον, | |
| hic Ἀμαλθείας κέρας, alius κηρία, partim λειμῶνας, quidam | |
| lectionis suae, alius antiquarum lectionum atque alius ἀνθηρῶν | |
| et item alius εὑρημάτων. Sunt etiam, qui λύχνους inscripse- | 7.1 |
| rint, sunt item, qui στρωματεῖς, sunt adeo, qui πανδέκτας | |
| et Ἑλικῶνα et προβλήματα et ἐγχειρίδια et παραξιφίδας. Est | 8.1 |
| qui memoriales titulum fecerit, est qui πραγματικὰ et πάρεργα | |
| et διδασκαλικά, est item qui historiae naturalis, est <qui> | |
| παντοδαπῆς ἱστορίας, est praeterea qui pratum, est itidem qui | |
| πάγκαρπον, est qui τόπων scripserit; sunt item multi, qui | 9.1 |
| coniectanea, neque item non sunt, qui indices libris suis | |
| fecerint aut epistularum moralium aut epistolicarum quaes- | |
| tionum aut confusarum et quaedam alia inscripta nimis | |
| lepida multasque prorsum concinnitates redolentia. Nos | 10.1 |
| uero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope | |
| etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum uigi- | |
| liarum Atticas noctes inscripsimus tantum ceteris omnibus in | |
| ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessi- | 5 |
| mus in cura et elegantia scriptionis. | |
| Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque re- | 11.1 |
| bus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes | |
| et eorum maxime Graeci multa et uaria lectitantes, in quas | |
| res cumque inciderant, 'alba' ut dicitur 'linea' sine cura | |
| discriminis solam copiam sectati conuerrebant, quibus in | 5 |
| legendis ante animus senio ac taedio languebit, quam unum | |
| alterumue reppererit, quod sit aut uoluptati legere aut cultui | |
| legisse aut usui meminisse. Ego uero, cum illud Ephesii | 12.1 |
| uiri summe nobilis uerbum cordi haberem, quod profecto ita | |
| est: πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem uoluendis trans- | |
| eundisque multis admodum uoluminibus per omnia semper | |
| negotiorum interualla, in quibus furari otium potui, exer- | 5 |
| citus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi, | |
| quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae erudi- | |
| tionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri | |
| facilique compendio ducerent aut homines aliis iam uitae | |
| negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque | 10 |
| uerborum imperitia uindicarent. | |
| Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam | 13.1 |
| scrupulosa et anxia uel ex grammatica uel ex dialectica uel | |
| etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora | |
| super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere | |
| quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim | 5 |
| fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum | |
| sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum | |
| artium dedimus, quae uirum ciuiliter eruditum neque audisse | |
| umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe | |
| indecorum est. Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tem- | 14.1 |
| pus uoluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, peti- | |
| tum impetratumque uolumus, ut in legendo, quae pridem | |
| scierint, non aspernentur quasi nota inuolgataque. Nam | 15.1 |
| ecquid tam remotum in litteris est, quin id tamen com- | |
| plusculi sciant? et satis hoc blandum est non esse haec | |
| neque in scholis decantata neque in commentariis protrita. | |
| Quae porro noua sibi ignotaque offenderint, aequum esse | 16.1 |
| puto, ut sine uano obtrectatu considerent, an minutae istae | |
| admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint uel ad | |
| alendum studium uescae uel ad oblectandum fouendumque | |
| animum frigidae, sed eius seminis generisque sint, ex quo | 5 |
| facile adolescant aut ingenia hominum uegetiora aut memoria | |
| adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior | |
| aut delectatio in otio atque in ludo liberalior. Quae autem | 17.1 |
| parum plana uidebuntur aut minus plena instructaque, peti- | |
| mus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi | |
| gratia scripta existiment et quasi demonstratione uesti- | |
| giorum contenti persequantur ea post, si libebit, uel libris | 5 |
| repertis uel magistris. Quae uero putauerint reprehendenda, | 18.1 |
| his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed | |
| enim, quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim | |
| temere obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates | |
| hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus. | 5 |
| Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, <per- | 19.1 |
| contando>, scribendo, commentando numquam uoluptates, | |
| numquam labores ceperunt, nullas hoc genus uigilias uigi- | |
| larunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus | |
| disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum nego- | 5 |
| tiorumque pleni sunt, abeant a noctibus his procul atque alia | |
| sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est: | |
| nil cum fidibus graculost, nihil cum amaracino sui. | |
| Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum | 20.1 |
| scaeuitas et inuidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae | |
| choro anapaesta pauca et quam ille homo festiuissimus | |
| fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commen- | |
| tariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neue adeat profes- | 5 |
| tum et profanum uolgus a ludo musico diuersum. Versus | 21.1 |
| legis datae hi sunt: | |
| εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι χοροῖσιν, | |
| ὅστις ἄπειρος τοιῶνδε λόγων ἢ γνώμῃ μὴ καθαρεύει | |
| ἢ γενναίων ὄργια Μουσῶν μήτ’ εἶδεν μήτ’ ἐχόρευσεν, | 5 |
| τούτοις αὐδῶ, καὖθις ἀπαυδῶ, καὖθις τὸ τρίτον μάλ’ ἀπαυδῶ | |
| ἐξίστασθαι μύσταισι χοροῖς· ὑμεῖς δ’ ἀνεγείρετε μολπὴν | |
| καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἳ τῇδε πρέπουσιν ἑορτῇ. | |
| Volumina commentariorum ad hunc diem uiginti iam | 22.1 |
| facta sunt. Quantum autem uitae mihi deinceps deum | 23.1 |
| uoluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurando- | |
| que cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia sub- | |
| siciua et subsecundaria tempora ad colligendas huiusce- | |
| modi memoriarum delectatiunculas conferam. Progredietur | 24.1 |
| ergo numerus librorum diis bene iuuantibus cum ipsius | |
| uitae, quantuli quomque fuerint, progressibus, neque longi- | |
| ora mihi dari spatia uiuendi uolo, quam dum ero ad hanc | |
| quoque facultatem scribendi commentandique idoneus. | 5 |
| Capita rerum, quae cuique commentario insunt, exposu- | 25.1 |
| imus hic uniuersa, ut iam statim declaretur, quid quo in | |
| libro quaeri inuenirique possit. |