CAPITVLA LIBRI PRIMI
  I Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus pr.1.1.1
ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de com-
prehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum
uitam inter homines uiueret.
  II Ab Herode Attico C. V. tempestiue deprompta in 2.1
quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tan-
tum philosophiae sectatorem, uerba Epicteti Stoici, quibus
festiuiter a uero Stoico seiunxit uolgus loquacium nebu-
lonum, qui se Stoicos nuncuparent. 5
  III Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro 3.1
salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie con-
siderandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum
aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophras-
tus et M. Cicero super ea re scripserunt. 5
  IV Quam tenuiter curioseque explorauerit Antonius Iuli- 4.1
anus in oratione M. Tullii uerbi ab eo mutati argutiam.
  V Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque uestitu 5.1
probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item
Hortensius orator ob eiusmodi munditias gestumque in
agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae cognomento
compellatus est. 5
  VI Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in 6.1
censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas ad-
hortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo
contra modo defensa sit.
  VII In hisce uerbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem 7.1
'hanc sibi rem praesidio sperant futurum' neque mendum
esse neque uitium, errareque istos, qui bonos libros uiolant
et 'futuram' scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis
uerbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et 5
aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero
auide sectatus est.
  VIII Historia in libris Sotionis philosophi reperta super 8.1
Laide meretrice et Demosthene rhetore.
  IX Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, 9.1
quantumque temporis imperatum obseruatumque sit dis-
cendi simul ac tacendi.
  X Quibus uerbis compellauerit Fauorinus philosophus 10.1
adulescentem casce nimis et prisce loquentem.
  XI Quod Thucydides scriptor inclutus Lacedaemonios 11.1
in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit, uerbaque eius
super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem
fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam
notata de Gracchi fistula contionaria. 5
  XII Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo 12.1
ritu quibusque caerimoniis ac religionibus ac quo nomine
a pontifice maximo capiatur et quo statim iure esse incipiat
simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intes-
tato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est. 5
  XIII Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in 13.1
recepto mandato rectius, idne omnino facere quod manda-
tum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei, qui
mandauit, utilius fore; superque ea quaestione expositae
diuersae sententiae. 5
  XIV Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna uir 14.1
gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque
inops, cum ei Samnites tamquam indigenti graue aurum
donarent.
  XV Quam inportunum uitium plenumque odii sit futtilis 15.1
inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus
utriusque linguae uiris detestatione iusta culpata sit.
  XVI Quod uerba istaec Quadrigari ex annali tertio 'ibi 16.1
mille hominum occiditur' non licenter neque de poetarum
figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae
dicta sunt.
  XVII Quanta cum animi aequitate tolerauerit Socrates 17.1
uxoris ingenium intractabile; atque inibi quid M. Varro in
quadam satura de officio mariti scripserit.
  XVIII Quod M. Varro in quarto decimo humanarum 18.1
L. Aelium magistrum suum in ἐτυμολογίᾳ falsa reprehendit;
quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit.
  XIX Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio 19.1
Superbo rege.
  XX Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid 20.1
κύβον, quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis uoca-
bulis appellentur.
  XXI Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse 21.1
se librum P. Vergilii domesticum, <ubi> scriptum esset 'et
ora tristia temptantum sensus torquebit amaror', non quod
uolgus legeret 'sensu torquebit amaro'.
  XXII An qui causas defendit, recte Latineque dicat 22.1
'superesse <se>' is, quos defendit; et 'superesse' proprie
quid sit.
  XXIII Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius 23.1
causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem
Papirio cognitu iucunda.
  XXIV Tria epigrammata trium ueterum poetarum, 24.1
Naeuii, Plauti, Pacuuii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum
incisa sunt.
  XXV Quibus uerbis M. Varro indutias definierit; quaesi- 25.1
tumque inibi curiosius, quaenam ratio sit uocabuli induti-
arum.
  XXVI Quem in modum mihi Taurus philosophus respon- 26.1
derit percontanti, an sapiens irasceretur.