| CAPITVLA LIBRI SECVNDI | |
| I Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere | pr.2.1.1 |
| patientiam corporis; deque eiusdem uiri temperantia. | |
| II Quae ratio obseruatioque officiorum esse debeat inter | 2.1 |
| patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus | |
| rebus domi forisque, si filii magistratus sint et patres priuati; | |
| superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex | |
| historia Romana petitum. | 5 |
| III Qua ratione uerbis quibusdam uocabulisque ueteres | 3.1 |
| immiserint 'h' litterae spiritum. | |
| IV Quam ob causam Gauius Bassus genus quoddam | 4.1 |
| iudicii 'diuinationem' appellari scripserit; et quam alii | |
| causam esse eiusdem uocabuli dixerint. | |
| V Quam lepide signateque dixerit Fauorinus philosophus, | 5.1 |
| quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem. | |
| VI Quibus uerbis ignauiter et abiecte Vergilius usus esse | 6.1 |
| dicatur; et quid his, qui improbe <id> dicunt, responde- | |
| atur. | |
| VII De officio erga patres liberorum; deque ea re ex | 7.1 |
| philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an | |
| omnibus patris iussis obsequendum sit. | |
| VIII Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho | 8.1 |
| facta sit in synlogismi disciplina. | |
| IX Quod idem Plutarchus euidenti calumnia uerbum ab | 9.1 |
| Epicuro dictum insectatus sit. | |
| X Quid sint fauisae Capitolinae; et quid super eo uerbo | 10.1 |
| M. Varro Seruio Sulpicio quaerenti rescripserit. | |
| XI De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu | 11.1 |
| digna. | |
| XII Considerata perpensaque lex quaedam Solonis speciem | 12.1 |
| habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et | |
| emolumentum salubritatis penitus reperta. | |
| XIII 'Liberos' in multitudinis numero etiam unum filium | 13.1 |
| filiamue ueteres dixisse. | |
| XIV Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra | 14.1 |
| Tiberium exulem, 'stitisses uadimonium' per 'i' litteram dicit, | |
| non 'stetisses'; eiusque uerbi ratio reddita. | |
| XV Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti | 15.1 |
| sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres | |
| idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam | |
| legis Iuliae septimo. | |
| XVI Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari repre- | 16.1 |
| hensus est in sensus Vergiliani enarratione. | |
| XVII Cuiusmodi esse naturam quarundam praeposi- | 17.1 |
| tionum M. Cicero animaduerterit; disceptatumque ibi super | |
| eo ipso, quod Cicero obseruauerat. | |
| XVIII Quod Phaedon Socraticus seruus fuit; quodque | 18.1 |
| item alii complusculi seruitutem seruierunt. | |
| XIX 'Rescire' uerbum quid sit; et quam habeat ueram | 19.1 |
| atque propriam significationem. | |
| XX Quae uolgo dicuntur 'uiuaria', id uocabulum ueteres | 20.1 |
| non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, | |
| quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit. | |
| XXI Super eo sidere, quod Graeci ἅμαξαν, non 'septentri- | 21.1 |
| ones' uocamus; ac de utriusque uocabuli ratione et origine. | |
| XXII De uento 'iapyge' deque aliorum uentorum uoca- | 22.1 |
| bulis regionibusque accepta ex Fauorini sermonibus. | |
| XXIII Consultatio diiudicatioque locorum facta ex com- | 23.1 |
| oedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est. | |
| XXIV De uetere parsimonia; deque antiquis legibus | 24.1 |
| sumptuariis. | |
| XXV Quid Graeci ἀναλογίαν, quid contra ἀνωμαλίαν | 25.1 |
| uocent. | |
| XXVI Sermones M. Frontonis et Fauorini philosophi de | 26.1 |
| generibus colorum uocabulisque eorum Graecis et Latinis; | |
| atque inibi color 'spadix' cuiusmodi sit. | |
| XXVII Quid T. Castricius existimarit super Sallustii | 27.1 |
| uerbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, | |
| alter Sertorium. | |
| XXVIII Non esse compertum, cui deo rem diuinam fieri | 28.1 |
| oporteat, cum terra mouet. | |
| XXIX Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis. | 29.1 |
| XXX Quid obseruatum sit in undarum motibus, quae in | 30.1 |
| mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquiloni- | |
| busque. |