| CAPITVLA LIBRI TERTII | |
| I Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius | pr.3.1.1 |
| auaritiam dixerit non animum modo uirilem, sed corpus | |
| quoque ipsum effeminare. | |
| II Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante | 2.1 |
| noctis horam sextam postue eam nati sunt; atque inibi de | |
| temporibus terminisque dierum, qui ciuiles nominantur et | |
| usquequaque gentium uarie obseruantur; et praeterea quid | |
| Q. Mucius scripserit super ea muliere, quae a marito non iure | 5 |
| se usurpauisset, quod rationem ciuilis anni non habuerit. | |
| III De noscendis explorandisque Plauti comoediis, | 3.1 |
| quoniam promisce uerae atque falsae nomine eius inscriptae | |
| feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naeuius in carcere | |
| fabulas scriptitarint. | |
| IV Quod P. Africano et aliis tunc uiris nobilibus ante | 4.1 |
| aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius | |
| fuit. | |
| V Deliciarum uitium et mollities oculorum et corporis ab | 5.1 |
| Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et | |
| festiuiter. | |
| VI De ui atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea | 6.1 |
| ponderibus positis renitatur. | |
| VII Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno | 7.1 |
| militum; uerbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus | |
| Caedici uirtutem cum Spartano Leonida aequiperat. | |
| VIII Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii | 8.1 |
| ad regem Pyrrum a Q. Claudio scriptore historiarum in | |
| memoriam datae. | |
| IX Quis et cuiusmodi fuerit qui in prouerbio fertur | 9.1 |
| equus Seianus; et qualis color equorum sit qui 'spadices' | |
| uocantur; deque istius uocabuli ratione. | |
| X Quod est quaedam septenarii numeri uis et facultas in | 10.1 |
| multis naturae rebus animaduersa, de qua M. Varro in | |
| hebdomadibus disserit copiose. | |
| XI Quibus et quam friuolis argumentis Accius in dida- | 11.1 |
| scalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam | |
| Homerum natu antiquiorem. | |
| XII Largum atque auidum bibendi a P. Nigidio, doctis- | 12.1 |
| simo uiro, noua et prope absurda uocabuli figura 'bibosum' | |
| dictum. | |
| XIII Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum | 13.1 |
| Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato | |
| rhetore in contione populi destitit a Platone et sectatus | |
| Callistratum est. | |
| XIV 'Dimidium librum legi' aut 'dimidiam fabulam | 14.1 |
| audiui' aliaque huiuscemodi qui dicat, uitiose dicere; | |
| eiusque uitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam | |
| ueterem hisce uerbis ita usum esse. | |
| XV Exstare in litteris perque hominum memorias tradi- | 15.1 |
| tum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens | |
| insperatum interclusa anima et uim magni nouique motus | |
| non sustinente. | |
| XVI Temporis uarietas in puerperiis mulierum quaenam | 16.1 |
| sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum | |
| quoque ueterum super eadem re opiniones multaque alia | |
| auditu atque memoratu digna; uerbaque ipsa Hippocratis | |
| medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est περὶ τροφῆς. | 5 |
| XVII Id quoque esse a grauissimis uiris memoriae man- | 17.1 |
| datum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aris- | |
| toteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis | |
| fidem non capientibus. | |
| XVIII Quid sint 'pedari senatores' et quam ob causam ita | 18.1 |
| appellati; quamque habeant originem uerba haec ex edicto | |
| tralaticio consulum: 'senatores quibusque in senatu senten- | |
| tiam dicere licet'. | |
| XIX Qua ratione Gauius Bassus scripserit 'parcum' | 19.1 |
| hominem appellatum et quam esse eius uocabuli causam | |
| putarit; et contra, quem in modum quibusque uerbis | |
| Fauorinus hanc traditionem eius eluserit. |