| CAPITVLA LIBRI QVARTI | |
| I Sermo quidam Fauorini philosophi cum grammatico | pr.4.1.1 |
| iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in ser- | |
| mone dictum, quibus uerbis 'penus' a Q. Scaeuola definita | |
| sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est. | |
| II Morbus et uitium quid differat; et quam uim habeant | 2.1 |
| uocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles | |
| mulieres redhiberi possint; diuersaeque super ea re sen- | |
| tentiae. | |
| III Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe | 3.1 |
| Roma ante Caruilianum diuortium; atque inibi, quid sit | |
| proprie 'paelex', quaeque eius uocabuli ratio sit. | |
| IV Quid Seruius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, | 4.1 |
| scripserit de iure atque more ueterum sponsaliorum. | |
| V Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; | 5.1 |
| quodque ob eam rem uersus hic a pueris Romae urbe tota | |
| cantatus est: 'Malum consilium consultori pessimum est'. | |
| VI Verba ueteris senatusconsulti posita, quo decretum | 6.1 |
| est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae | |
| Martiae mouissent; atque ibi enarratum, quid sint 'hostiae | |
| succidaneae', quid item 'porca praecidanea'; et quod Capito | |
| Ateius ferias quasdam 'praecidaneas' appellauit. | 5 |
| VII De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum | 7.1 |
| scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum. | |
| VIII Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine auaro | 8.1 |
| dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum | |
| tamen consulem curauit. | |
| IX Quid significet proprie 'religiosus'; et in quae deuerti- | 9.1 |
| cula significatio istius uocabuli flexa sit; et uerba Nigidii | |
| Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta. | |
| X Quid obseruatum de ordine rogandarum in senatu | 10.1 |
| sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et | |
| M. Catonis diem dicendo eximentis. | |
| XI Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis | 11.1 |
| comperta de Pythagora memoriae mandauit; et quae item | |
| Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scrip- | |
| serit. | |
| XII Notae et animaduersiones censoriae in ueteribus | 12.1 |
| monumentis repertae memoria dignae. | |
| XIII Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo | 13.1 |
| factae ischiacis mederi possunt. | |
| XIV Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et | 14.1 |
| Manilia meretrice; uerbaque decreti tribunorum, ad quos | |
| a Manilia prouocatum est. | |
| XV Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam | 15.1 |
| iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint. | |
| XVI De uocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra | 16.1 |
| cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi | |
| id genus quaedam cum exemplis ueterum relata. | |
| XVII De natura quarundam particularum, quae prae- | 17.1 |
| positae uerbis intendi atque produci barbare et inscite | |
| uidentur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum. | |
| XVIII De P. Africano superiore sumpta quaedam ex an- | 18.1 |
| nalibus memoratu dignissima. | |
| XIX Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando | 19.1 |
| uictu puerorum inpubium. | |
| XX Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant | 20.1 |
| ioca quaedam intempestiuiter; ac de eius quoque nota | |
| deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus. |