| CAPITVLA LIBRI QVINTI | |
| I Quod Musonius philosophus reprehendit inprobauitque | pr.5.1.1 |
| laudari philosophum disserentem a uociferantibus et in | |
| laudando gestientibus. | |
| II Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appella- | 2.1 |
| tus est. | |
| III Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae | 3.1 |
| ad philosophiae litteras adeundi. | |
| IV De uerbo 'duouicesimo', quod uolgo incognitum, set | 4.1 |
| a uiris doctis multifariam in libris scriptum est. | |
| V Cuiusmodi ioco incauillatus sit Antiochum regem | 5.1 |
| Poenus Hannibal. | |
| VI De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, | 6.1 |
| quae obsidionalis, quae ciuica, quae muralis, quae castren- | |
| sis, quae naualis, quae oualis, quae oleaginea. | |
| VII 'Personae' uocabulum quam lepide interpretatus sit | 7.1 |
| quamque esse uocis eius originem dixerit Gauius Bassus. | |
| VIII Defensus error a Vergilii uersibus, quos arguerat | 8.1 |
| Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; | |
| deque ἐτυμολογίᾳ uocis eius. | |
| IX Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris. | 9.1 |
| X De argumentis, quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, | 10.1 |
| a nobis 'reciproca' dici possunt. | |
| XI Biantis de re uxoria syllogismum non posse uideri | 11.1 |
| ἀντιστρέφειν. | |
| XII De nominibus deorum populi Romani Diouis et | 12.1 |
| Vediouis. | |
| XIII De officiorum gradu atque ordine moribus populi | 13.1 |
| Romani obseruato. | |
| XIV Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus | 14.1 |
| est, uidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese | |
| mutuam ex uetere notitia hominis et leonis. | |
| XV Corpusne sit uox an ἀσώματον, uarias esse philo- | 15.1 |
| sophorum sententias. | |
| XVI De ui oculorum deque uidendi rationibus. | 16.1 |
| XVII Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, | 17.1 |
| Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante | |
| Kalendas uel Nonas uel Idus quasi religiosum plerique | |
| uitent. | |
| XVIII An quid et quantum differat historia ab annalibus; | 18.1 |
| superque ea re uerba posita ex libro rerum gestarum Sem- | |
| pronii Asellionis primo. | |
| XIX Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quan- | 19.1 |
| tumque haec inter se differant; uerbaque eius quae qualiaque | |
| sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat. | |
| XX Quod uocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito | 20.1 |
| Sinnius, quid autem id ipsum appellauerint ueteres Latini; | |
| quibusque uerbis soloecismum definierit idem Capito | |
| Sinnius. | |
| XXI 'Pluria' qui dicat et 'compluria' et 'compluriens', | 21.1 |
| non barbare dicere, sed Latine. |