| CAPITVLA LIBRI SEXTI | |
| I Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Afri- | pr.6.1.1 |
| cano superiore. | |
| II De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus | 2.1 |
| in libris eius, quos inscripsit lectionum antiquarum. | |
| III Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in | 3.1 |
| M. Catonis oratione, quam pro Rodiensibus in senatu dixit; | |
| et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus. | |
| IV Cuiusmodi seruos et quam ob causam Caelius Sabinus, | 4.1 |
| iuris ciuilis auctor, pilleatos uenundari solitos scripserit; et | |
| quae mancipia sub corona more maiorum uenierint; atque | |
| id ipsum 'sub corona' quid sit. | |
| V Historia de Polo histrione memoratu digna. | 5.1 |
| VI Quid de quorundam sensuum naturali defectione | 6.1 |
| Aristoteles scripserit. | |
| VII An 'affatim', quasi 'admodum', prima acuta pronun- | 7.1 |
| tiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super | |
| aliarum uocum accentibus. | |
| VIII Res ultra fidem tradita super amatore delphino et | 8.1 |
| puero amato. | |
| IX 'Peposci' et 'memordi', 'pepugi' et 'spepondi' et | 9.1 |
| 'cecurri' plerosque ueterum dixisse, non, uti postea recep- | |
| tum est dicere, per 'o' aut per 'u' litteram in prima syllaba | |
| positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; | |
| praeterea notatum, quod uiri non indocti neque ignobiles | 5 |
| a uerbo 'descendo' non 'descendi', sed 'descendidi' | |
| dixerunt. | |
| X <Vt> 'ususcapio' copulate recto uocabuli casu dicitur, | 10.1 |
| ita 'pignoriscapio' coniuncte eadem uocabuli forma dictum | |
| esse. | |
| XI Neque 'leuitatem' neque 'nequitiam' ea significa- | 11.1 |
| tione esse, qua in uulgi sermonibus dicuntur. | |
| XII De tunicis chirodytis; quod earum <usum> P. Afri- | 12.1 |
| canus Sulpicio Galo obiecit. | |
| XIII Quem 'classicum' dicat M. Cato, quem 'infra | 13.1 |
| classem'. | |
| XIV De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, | 14.1 |
| qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt. | |
| XV Quam seuere moribus maiorum in fures uindicatum | 15.1 |
| sit; et quid scripserit Mucius Scaeuola super eo, quod | |
| seruandum datum commodatumue esset. | |
| XVI Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae περὶ | 16.1 |
| ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et | |
| appositi uersus Euripidi, quibus delicatorum hominum | |
| luxuriantem gulam confutauit. | |
| XVII Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et | 17.1 |
| inperitiarum pleno de significatione uocabuli, quod est 'ob- | |
| noxius'; deque eius uocis origine. | |
| XVIII De obseruata custoditaque apud Romanos iuris- | 18.1 |
| iurandi sanctimonia; atque inibi de decem captiuis, quos | |
| Romam Hannibal deiurio ab his accepto legauit. | |
| XIX Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, | 19.1 |
| Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia | |
| decreta cum ipsis uerbis relata. | |
| XX Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non per- | 20.1 |
| missam sustulit e uersu suo 'Nolam' et posuit 'oram'; atque | |
| ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum. | |
| XXI 'Quoad uiuet' 'quoad' que 'morietur' cur id ipsum | 21.1 |
| temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis. | |
| XXII Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus | 22.1 |
| corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res | |
| cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit. |