| CAPITVLA LIBRI SEPTIMI | |
| I Quem in modum responderit Chrysippus aduersum eos, | pr.7.1.1 |
| qui prouidentiam consistere negauerunt. | |
| II Quo itidem modo et uim necessitatemque fati con- | 2.1 |
| stituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri | |
| arbitrium confirmauerit. | |
| III Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente in- | 3.1 |
| uisitatae longitudinis. | |
| IV Quid idem Tubero nouae historiae de Atilio Regulo | 4.1 |
| a Carthaginiensibus capto litteris mandauerit; quid etiam | |
| Tuditanus super eodem Regulo scripserit. | |
| V Quod Alfenus iureconsultus in uerbis ueteribus inter- | 5.1 |
| pretandis errauit. | |
| VI Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino | 6.1 |
| Vergilium, quod 'praepetes' Daedali pennas dixit; atque | |
| inibi, quid sint aues praepetes et quid illae sint aues, quas | |
| Nigidius 'inferas' appellauit. | |
| VII De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine | 7.1 |
| sacerdotii fratrum arualium. | |
| VIII Notata quaedam de rege Alexandro et de P. | 8.1 |
| Scipione memoratu digna. | |
| IX Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et | 9.1 |
| orationis lepidissimae. | |
| X Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus | 10.1 |
| philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philo- | |
| sophiam nauiter sectandam. | |
| XI Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit | 11.1 |
| meminisse, ad officium grauitatis dignitatisque uitae du- | |
| centia. | |
| XII Quod neque 'testamentum', sicuti Seruius Sulpicius | 12.1 |
| existimauit, neque 'sacellum', sicuti C. Trebatius, duplicia | |
| uerba sunt, sed a testatione productum <alterum>, alterum | |
| a sacro imminutum. | |
| XIII De quaestiunculis apud Taurum philosophum in | 13.1 |
| conuiuio agitatis, quae 'sympoticae' uocantur. | |
| XIV Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis | 14.1 |
| attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, | |
| non trium. | |
| XV <De uerbo 'quiesco', an 'e' littera corripi an produci | 15.1 |
| debeat.> | |
| XVI Verbum 'deprecor' a poeta Catullo inusitate quidem, | 16.1 |
| sed apte positum et proprie; deque ratione eius uerbi | |
| exemplisque ueterum scriptorum. | |
| XVII Quis omnium primus libros publice praebuerit | 17.1 |
| legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades | |
| Persicas librorum in bibliothecis publicorum. |