| CAPITVLA LIBRI OCTAVI | |
| I 'Hesterna noctu' rectene an cum uitio dicatur et | pr.8.1.1 |
| quaenam super istis uerbis grammatica traditio sit; item | |
| quod decemuiri in XII tabulis 'nox' pro 'noctu' dixerunt. | |
| II Quae mihi decem uerba ediderit Fauorinus, quae | 2.1 |
| usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et bar- | |
| bara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio | |
| communique usu Latine loquentium minime Latina sint | |
| neque in ueterum libris reperiantur. | 5 |
| III Quem in modum et quam seuere increpuerit audien- | 3.1 |
| tibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum | |
| ex equestri familia stantem segnem apud se et assidue | |
| oscitantem. | |
| IV Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, | 4.1 |
| parum uere dixerit unam solamque pinum arborum omnium | |
| caesam numquam denuo ex iisdem radicibus pullulare; et | |
| quod item de aqua pluuiali et niue rem non satis exploratam | |
| pro comperta posuerit. | 5 |
| V Quid illud sit, quod Vergilius 'caelum stare puluere', et | 5.1 |
| quod Lucilius 'pectus sentibus stare' dixit. | |
| VI Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, ex- | 6.1 |
| postulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re | |
| et sermo Tauri expositus et uerba ex Theophrasti libro | |
| sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae | |
| senserit, cum ipsius uerbis additum. | 5 |
| VII Ex Aristotelis libro, qui περὶ μνήμης inscriptus est, | 7.1 |
| cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque | |
| inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta | |
| auditaque. | |
| VIII Quid mihi usu uenerit, interpretari et quasi effingere | 8.1 |
| uolenti locos quosdam Platonicos Latina oratione. | |
| IX Quod Theophrastus philosophus omnis suae aetatis | 9.1 |
| facundissimus uerba pauca ad populum Atheniensem fac- | |
| turus deturbatus uerecundia obticuerit; quodque idem hoc | |
| Demostheni apud Philippum regem uerba facienti euenerit. | |
| X Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum | 10.1 |
| grammatico quodam praestigioso tempora uerborum et | |
| puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaesti- | |
| onum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis | |
| ostentante. | 5 |
| XI Quam festiue responderit Xanthippae uxori Socrates | 11.1 |
| petenti, ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent. | |
| XII Quid significet in ueterum libris scriptum 'plerique | 12.1 |
| omnes'; et quod ea uerba accepta a Graecis uidentur. | |
| XIII 'Cupsones', quod homines Afri dicunt, non esse | 13.1 |
| uerbum Poenicum, sed Graecum. | |
| XIV Lepidissima altercatio Fauorini philosophi aduersus | 14.1 |
| quendam intempestiuum de ambiguitate uerborum dis- | |
| serentem; atque inibi uerba quaedam ex Naeuio poeta et | |
| Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio | |
| origines uocabulorum exploratae. | 5 |
| XV Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C. | 15.1 |
| Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi uersus super | |
| eadem re eiusdem Laberii. |