| CAPITVLA LIBRI NONI | |
| I Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in unde- | pr.9.1.1 |
| uicesimo annali scripserit rectiores certioresque ictus fieri, | |
| si sursum quid mittas, quam si deorsum. | |
| II Qualibus uerbis notarit Herodes Atticus falso quem- | 2.1 |
| piam cultu amictuque nomen habitumque philosophi emen- | |
| tientem. | |
| III Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum | 3.1 |
| super Alexandro recens nato. | |
| IV De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque | 4.1 |
| diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis | |
| repente uersis in mares. | |
| V Diuersae nobilium philosophorum sententiae de genere | 5.1 |
| ac natura uoluptatis; uerbaque Hieroclis philosophi, quibus | |
| decreta Epicuri insectatus est. | |
| VI Verbum, quod est <ab> 'ago' frequentatiuum, in | 6.1 |
| syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum. | |
| VII De conuersione foliorum in arbore olea brumali et | 7.1 |
| solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonan- | |
| tibus. | |
| VIII Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; | 8.1 |
| deque ea re Fauorini philosophi cum breuitate eleganti | |
| sententia. | |
| IX Quis modus sit uertendi uerba in Graecis sententiis; | 9.1 |
| deque his Homeri uersibus, quos Vergilius uertisse aut bene | |
| apteque aut inprospere existimatus est. | |
| X Quod Annaeus Cornutus uersus Vergilii, quibus Veneris | 10.1 |
| et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehen- | |
| sione spurca et odiosa inquinauit. | |
| XI De Valerio Coruino; et unde Coruinus. | 11.1 |
| XII De uerbis, quae in utramque partem significatione | 12.1 |
| aduersa et reciproca dicuntur. | |
| XIII Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli | 13.1 |
| Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli prouocatoris | |
| pugnam depinxit. | |
| XIV Quod idem Quadrigarius 'huius facies' patrio casu | 14.1 |
| probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium | |
| uocabulorum declinationibus. | |
| XV De genere controuersiae, quod Graece ἄπορον ap- | 15.1 |
| pellatur. | |
| XVI Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, | 16.1 |
| fugerit latueritque uitium argumenti, quod ἀντιστρέφον | |
| Graeci dicunt. |