| CAPITVLA LIBRI DECIMI | |
| I 'Tertium' ne 'consul' an 'tertio' dici oporteat; et quo- | pr.10.1.1 |
| nam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat de- | |
| dicaturus, honores suos inscriberet, quaestionem ancipitem | |
| istius uerbi de consilio Ciceronis uitauerit. | |
| II Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae man- | 2.1 |
| dauerit. | |
| III Locorum quorundam inlustrium conlatio conten- | 3.1 |
| tioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et | |
| M. Catonis. | |
| IV Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non | 4.1 |
| positiua esse, sed naturalia. | |
| V 'Auarus' simplexne uocabulum sit, an compositum et | 5.1 |
| duplex, sicut P. Nigidio uidetur. | |
| VI Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci | 6.1 |
| filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius. | |
| VII Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, | 7.1 |
| prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima | |
| Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere. | |
| VIII Inter ignominias militares, quibus milites coerce- | 8.1 |
| bantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse uide- | |
| atur causa huiuscemodi castigationis. | |
| IX Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui | 9.1 |
| solita sit; quaeque earum instructionum sint uocabula. | |
| X Quae eius rei causa sit, quod et Graeci ueteres et | 10.1 |
| Romani anulum in eo digito gestauerint, qui est in manu | |
| sinistra minimo proximus. | |
| XI Verbum 'mature' quid significet quaeque uocis eius | 11.1 |
| ratio sit; et quod eo uerbo uolgus hominum inproprie | |
| utatur; atque inibi, quod 'praecox' declinatum 'praecocis' | |
| faciat, non 'praecoquis'. | |
| XII De portentis fabularum, quae Plinius Secundus in- | 12.1 |
| dignissime in Democritum philosophum confert; ibidem de | |
| simulacro uolucri columbae. | |
| XIII 'Cum partim hominum' qua ratione ueteres dixerint. | 13.1 |
| XIV 'Iniuria mihi factum itur' quali uerborum ordine | 14.1 |
| Cato dixerit. | |
| XV De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; | 15.1 |
| uerbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non | |
| coacturum se ad iurandum neque uirgines Vestae neque | |
| Dialem. | |
| XVI Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animad- | 16.1 |
| uerterit in Romana historia erratos. | |
| XVII Quam ob causam et quali modo Democritus philo- | 17.1 |
| sophus luminibus oculorum sese priuauerit; et super ea re | |
| uersus Laberii pure admodum et uenuste facti. | |
| XVIII Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod | 18.1 |
| aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum | |
| est. | |
| XIX Non purgari neque leuari peccatum, cum prae- | 19.1 |
| tenditur peccatorum, quae alii quoque peccauerunt, | |
| similitudo; atque inibi uerba ex oratione super ea re | |
| Demosthenis. | |
| XX Quid sit 'rogatio', quid 'lex', quid 'plebisscitum', | 20.1 |
| quid 'priuilegium'; et quantum ista omnia differant. | |
| XXI Quam ob causam M. Cicero his omnino uerbis | 21.1 |
| 'nouissime' et 'nouissimus' obseruantissime uitarit. | |
| XXII Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur | 22.1 |
| Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos | |
| temere incessunt, qui emolumenta uerae philosophiae igno- | |
| rant. | |
| XXIII Verba ex oratione M. Catonis de mulierum | 23.1 |
| ueterum uictu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito | |
| in adulterio uxorem deprehensam necare. | |
| XXIV 'Diepristini', 'diecrastini' et 'diequarti' et 'die- | 24.1 |
| quinti', qui elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc | |
| uolgo dicuntur. | |
| XXV Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi | 25.1 |
| nauium quoque uocabula, quae scripta in ueterum libris | |
| reperiuntur. | |
| XXVI Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, | 26.1 |
| quod transfretationem 'transgressum' dixerit, et 'trans- | |
| gressos' qui transfretassent. | |
| XXVII Historia de populo Romano deque populo Poe- | 27.1 |
| nico, quod pari propemodum uigore fuerint aemuli. | |
| XXVIII De aetatium finibus pueritiae, iuuentae, senec- | 28.1 |
| tae, ex Tuberonis historia sumptum. | |
| XXIX Quod particula 'atque' non complexiua tantum | 29.1 |
| sit, sed uim habeat plusculam uariamque. |