| CAPITVLA LIBRI VNDECIMI | |
| I De origine uocabuli terrae Italiae; deque ea multa, | pr.11.1.1 |
| quae 'suprema' appellatur, deque eius nominis ratione ac | |
| de lege Aternia; et quibus uerbis antiquitus multa minima | |
| dici solita sit. | |
| II Quod 'elegantia' apud antiquiores non de amoeniore | 2.1 |
| ingenio, sed de nitidiore cultu atque uictu dicebatur, eaque | |
| in uitio ponebatur. | |
| III Qualis quantaque sit 'pro' particulae uarietas; deque | 3.1 |
| exemplis eius uarietatis. | |
| IV Quem in modum Q. Ennius uersus Euripidi aemu- | 4.1 |
| latus sit. | |
| V De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis | 5.1 |
| strictim notata; deque inter eos differentia. | |
| VI Quod mulieres Romae per Herculem non iurauerint | 6.1 |
| neque uiri per Castorem. | |
| VII Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime | 7.1 |
| utendum. | |
| VIII Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui | 8.1 |
| homo Romanus Graeca oratione res Romanas uenia sibi | |
| ante eius imperitiae petita composuit. | |
| IX Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in | 9.1 |
| libris Critolai reperta. | |
| X Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra | 10.1 |
| scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; uer- | |
| baque ipsius C. Gracchi relata. | |
| XI Verba P. Nigidii, quibus differre dicit 'mentiri' et | 11.1 |
| 'mendacium dicere'. | |
| XII Quod Chrysippus philosophus omne uerbum am- | 12.1 |
| biguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum | |
| uerbum ambiguum esse putat. | |
| XIII Quid Titus Castricius de uerbis deque sententia | 13.1 |
| quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine | |
| ullo sensus emolumento docuerit. | |
| XIV Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa | 14.1 |
| uini usum. | |
| XV De 'ludibundo' et 'errabundo' atque id genus uer- | 15.1 |
| borum productionibus; et quod Laberius sic 'amorabun- | |
| dam' dixit, ut dicitur 'ludibunda' et 'errabunda'; atque | |
| inibi, quod Sisenna per huiuscemodi uerbum noua figura | |
| usus est. | 5 |
| XVI Quod Graecorum uerborum quorundam difficillima | 16.1 |
| est in Latinam linguam mutatio, uelut quod Graece dicitur | |
| πολυπραγμοσύνη. | |
| XVII Quid significet in ueteribus praetorum edictis: 'qui | 17.1 |
| flumina retanda publice redempta habent'. | |
| XVIII Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas | 18.1 |
| populo Athensiensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea | |
| Solon; et qua item decemuiri nostri, qui duodecim tabulas | |
| scripserunt; atque inibi adscriptum, quod aput Aegyptios | |
| furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem | 5 |
| cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili cele- | |
| brata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna | |
| memoria sententia. |