| CAPITVLA LIBRI DVODECIMI | |
| I Dissertatio Fauorini philosophi, qua suasit nobili femi- | pr.12.1.1 |
| nae, uti liberos, quos peperisset, non nutricum adhibitarum, | |
| sed suo sibi lacte aleret. | |
| II Quod Annaeus Seneca iudicans de Q. Ennio deque | 2.1 |
| M. Tullio leui futtilique iudicio fuit. | |
| III 'Lictoris' uocabulum qua ratione conceptum ortumque | 3.1 |
| sit; et super eo diuersae sententiae Valgi Rufi et Tulli | |
| Tironis. | |
| IV Versus accepti ex Q. Enni septimo annalium, quibus | 4.1 |
| depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris | |
| erga amicum superiorem. | |
| V Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi | 5.1 |
| doloris secundum Stoicorum decreta. | |
| VI De aenigmate. | 6.1 |
| VII Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream | 7.1 |
| mulierem ueneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit. | |
| VIII Reditiones in gratiam nobilium uirorum memoratu | 8.1 |
| dignae. | |
| IX Quae dicantur uocabula ancipitia; et quod 'honoris' | 9.1 |
| quoque uocabulum ancipiti sententia fuerit. | |
| X Quod 'aeditumus' uerbum Latinum sit. | 10.1 |
| XI Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum | 11.1 |
| latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini | |
| philosophi sermo et Sophocli poetae sententia. | |
| XII Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen | 12.1 |
| manifesti mendacii. | |
| XIII 'Intra Kalendas' cum dicitur, quid significet, utrum | 13.1 |
| 'ante Kalendas' an 'Kalendis' an utrumque; atque inibi, | |
| quid sit in oratione M. Tulli 'intra oceanum' et 'intra | |
| montem Taurum' et in quadam epistula 'intra modum'. | |
| XIV 'Saltem' particula quam uim habeat et quam ori- | 14.1 |
| ginem. | |
| XV Quod Sisenna in libris historiarum aduerbiis huiusce- | 15.1 |
| modi saepenumero usus est: 'celatim', 'uellicatim', 'saltu- | |
| atim'. |