| CAPITVLA LIBRI TERTII DECIMI | |
| I Inquisitio uerborum istorum M. Tulli curiosior, quae | pr.13.1.1 |
| sunt in primo Antonianarum libro 'multa autem inpendere | |
| uidentur praeter naturam etiam praeterque fatum'; tracta- | |
| tumque, an idem duo ista significent, 'fatum' atque 'natura', | |
| an diuersum. | 5 |
| II Super poetarum Pacuuii et Accii conloquio familiari in | 2.1 |
| oppido Tarentino. | |
| III An uocabula haec 'necessitudo' et 'necessitas' dif- | 3.1 |
| ferenti significatione sint. | |
| IV Descripta Alexandri * * * | 4.1 |
| V De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; | 5.1 |
| deque eleganti uerecundia Aristotelis successorem diatribae | |
| suae eligentis. | |
| VI Quid ueteres Latini dixerint, quas Graeci προσῳδίας | 6.1 |
| appellant; item quod uocabulum 'barbarismi' non usur- | |
| pauerint neque Romani antiquiores neque Attici. | |
| VII Diuersum de natura leonum dixisse Homerum in | 7.1 |
| carminibus et Herodotum in historiis. | |
| VIII Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam | 8.1 |
| filiam esse Vsus et Memoriae dixit. | |
| IX Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de 'sucu- | 9.1 |
| lis' et 'hyadibus', quae sunt stellarum uocabula. | |
| X Quid 'sororis' ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistius et | 10.1 |
| quid 'fratris' P. Nigidius. | |
| XI Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum | 11.1 |
| conuiuarum existimarit; ac de mensis secundis et de bel- | |
| lariis. | |
| XII Tribunos plebis prensionem habere, uocationem non | 12.1 |
| habere. | |
| XIII Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est | 13.1 |
| aediles et quaestores populi Romani in ius a priuato ad | |
| praetorem uocari posse. | |
| XIV Quid sit 'pomerium'. | 14.1 |
| XV Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui | 15.1 |
| sint minores magistratus et consulem praetoremque con- | |
| legas esse; et quaedam alia de auspiciis. | |
| XVI Item uerba eiusdem Messalae disserentis aliud esse | 16.1 |
| ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistra- | |
| tus a quibus auocent comitiatum. | |
| XVII 'Humanitatem' non significare id, quod uolgus | 17.1 |
| putat, sed eo uocabulo, qui sinceriter locuti sunt, magis | |
| proprie esse usos. | |
| XVIII Quid aput M. Catonem significent uerba haec 'inter | 18.1 |
| os atque offam'. | |
| XIX * * * | 19.1 |
| XX De genere atque nominibus familiae Porciae. | 20.1 |
| XXI Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita | 21.1 |
| sit sonitus uocum atque uerborum iucundioris, quae a | |
| Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae | |
| a grammaticis reperta est. | |
| XXII Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adules- | 22.1 |
| centes de uestitu atque calciatu non decoro. | |
| XXIII * * * | 23.1 |
| XXIV * * * | 24.1 |
| XXV Quaesitum tractatumque, quid sint 'manubiae'; | 25.1 |
| atque inibi dicta quaedam de ratione utendi uerbis pluribus | |
| idem significantibus. | |
| XXVI Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri | 26.1 |
| in casu uocandi primam syllabam acuendam esse; et item | |
| alia ex eiusdem uerbis ad rectam scripturam pertinentia. | |
| XXVII De uersibus, quos Vergilius sectatus uidetur, | 27.1 |
| Homeri ac Partheni. | |
| XXVIII De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit | 28.1 |
| in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad | |
| cauendas iniurias in omni loco intenti paratique sint. | |
| XXIX Quod Quadrigarius 'cum multis mortalibus' dixit; | 29.1 |
| an quid et quantum differret, si dixisset 'cum multis | |
| hominibus'. | |
| XXX Non hactenus esse 'faciem', qua uolgo dicitur. | 30.1 |
| XXXI Quid sit in satura M. Varronis 'caninum prandium'. | 31.1 |