| CAPITVLA LIBRI QVARTI DECIMI | |
| I Dissertatio Fauorini philosophi aduersus eos, qui Chal- | pr.14.1.1 |
| daei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stel- | |
| larum fata hominum dicturos pollicentur. | |
| II Quem in modum disseruerit Fauorinus consultus a me | 2.1 |
| super officio iudicis. | |
| III An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et | 3.1 |
| Plato. | |
| IV Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae | 4.1 |
| modulis coloribusque uerborum depinxit. | |
| V Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium | 5.1 |
| enarrata super casu uocatiuo uocabuli, quod est 'egregius'. | |
| VI Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed | 6.1 |
| neque delectent neque utilia sint; atque inibi de uocabulis | |
| singularum urbium regionumque inmutatis. | |
| VII Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum desig- | 7.1 |
| nato, commentarium dedit, quem appellauit ipse εἰσαγωγι- | |
| κόν, de officio senatus habendi. | |
| VIII Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Lati- | 8.1 |
| narum causa creatus ius senatus conuocandi consulendique | |
| habeat. |