| CAPITVLA LIBRI QVINTI DECIMI | |
| I Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum est lignum | pr.15.1.1 |
| alumine oblitum non ardere. | |
| II Quod Plato in libris, quos de legibus composuit, largi- | 2.1 |
| ores laetioresque in conuiuiis inuitatiunculas uini non in- | |
| utiles esse existimauit. | |
| III Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, | 3.1 |
| quae praeposita est uerbis 'aufugio' et 'aufero'; et an in | |
| uerbo 'autumo' eadem istaec praepositio esse uideri debeat. | |
| IV Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem | 4.1 |
| primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est. | |
| V Verbum 'profligo' a plerisque dici inproprie insciteque. | 5.1 |
| VI In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum | 6.1 |
| erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et | |
| Aiace. | |
| VII Obseruatum esse in senibus, quod annum fere aetatis | 7.1 |
| tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu | |
| aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem | |
| obseruatione exemplum adpositum epistulae diui Augusti ad | |
| Gaium filium. | 5 |
| VIII Locus ex oratione †Fauorini, ueteris oratoris, de | 8.1 |
| cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est, cum | |
| legem Liciniam de sumptu minuendo suasit. | |
| IX Quod Caecilius poeta 'frontem' genere uirili non | 9.1 |
| poetice, sed cum probatione et cum analogia appellauit. | |
| X De uoluntario et admirando interitu uirginum Milesi- | 10.1 |
| arum. | |
| XI Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philo- | 11.1 |
| sophis; item uerba edicti censorum, quo inprobati et | |
| coerciti sunt, qui disciplinam rhetoricam instituere et exer- | |
| cere Romae coeperant. | |
| XII Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de | 12.1 |
| pudicitia sua memoratissimus. | |
| XIII De uerbis inopinatis, quae utroqueuersum dicuntur | 13.1 |
| et a grammaticis 'communia' uocantur. | |
| XIV Quod Metellus Numidicus figuram orationis nouam | 14.1 |
| ex orationibus Graecis mutuatus est. | |
| XV 'Passis uelis' et 'passis manibus' dixisse ueteres non | 15.1 |
| a uerbo suo, quod est 'patior', sed ab alieno, quod est 'pando'. | |
| XVI De nouo genere interitus Crotoniensis Milonis. | 16.1 |
| XVII Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis | 17.1 |
| canere desierint, cum patrium istum morem canendi | |
| haberent. | |
| XVIII Quod pugna belli ciuilis uictoriaque Gai Caesaris, | 18.1 |
| quam uicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est | |
| per cuiuspiam sacerdotis uaticinium eodem ipso die in Italia | |
| Pataui. | |
| XIX Verba M. Varronis memoria digna ex satura, quae | 19.1 |
| inscribitur περὶ ἐδεσμάτων. | |
| XX Notata quaedam de Euripidis poetae genere, uita, | 20.1 |
| moribus; deque eiusdem fine uitae. | |
| XXI Quod a poetis Iouis filii prudentissimi huma- | 21.1 |
| nissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi | |
| traduntur. | |
| XXII Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius | 22.1 |
| commenticiisque simulamentis, quibus ad barbaros milites | |
| continendos conciliandosque sibi utebatur. | |
| XXIII De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, | 23.1 |
| Herodoti, Thucydidis. | |
| XXIV Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis | 24.1 |
| scripsit, de comicis Latinis iudicarit. | |
| XXV De uerbis quibusdam nouis, quae in Gnaei Mati | 25.1 |
| mimiambis offenderamus. | |
| XXVI Quibus uerbis Aristoteles philosophus definierit | 26.1 |
| syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum uerbis | |
| Latinis factum. | |
| XXVII Quid sint 'comitia calata', quid 'curiata', quid | 27.1 |
| 'centuriata', quid 'tributa', quid 'concilium'; atque inibi | |
| quaedam eiusdemmodi. | |
| XXVIII Quod errauit Cornelius Nepos, cum scripsit | 28.1 |
| Ciceronem tres et uiginti annos natum causam pro Sexto | |
| Roscio dixisse. | |
| XXIX Quali figura orationis et quam noua L. Piso anna- | 29.1 |
| lium scriptor usus sit. | |
| XXX Vehiculum, quod 'petorritum' appellatur, cuiatis | 30.1 |
| linguae uocabulum sit, Graecae an Gallicae. | |
| XXXI Quae uerba legauerint Rodii ad hostium ducem | 31.1 |
| Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta | |
| Ialysi imagine. |