| CAPITVLA LIBRI SEXTI DECIMI | |
| I Verba Musoni philosophi Graeca digna atque utilia | pr.16.1.1 |
| audiri obseruarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. | |
| Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta. | |
| II Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi dis- | 2.1 |
| serendique; et quae sit eius legis reprehensio. | |
| III Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, | 3.1 |
| si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et | |
| tolerari fames; uerbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta. | |
| IV Quo ritu quibusque uerbis fetialis populi Romani | 4.1 |
| bellum indicere solitus sit his, quibus populus bellum fieri | |
| iusserat; et item in quae uerba conceptum fuerit iusiuran- | |
| dum de furtis militaribus sanciendis et uti milites scripti | |
| intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis | 5 |
| quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti | |
| aecum esset. | |
| V 'Vestibulum' quid significet; deque eius uocabuli | 5.1 |
| rationibus. | |
| VI Hostiae, quae dicuntur 'bidentes', quid sint et quam | 6.1 |
| ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et | |
| Iulii Hygini sententiae. | |
| VII Quod Laberius uerba pleraque licentius petulantius- | 7.1 |
| que finxit; et quod multis item uerbis utitur, de quibus, an | |
| sint Latina, quaeri solet. | |
| VIII Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod | 8.1 |
| 'axioma' dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in | |
| disciplina dialectica traduntur. | |
| IX Quid significet uerbum in libris ueterum creberrime | 9.1 |
| positum 'susque deque'. | |
| X Quid sint 'proletarii', quid 'capite censi'; quid item sit | 10.1 |
| in XII tabulis 'adsiduus'; et quae eius uocabuli ratio sit. | |
| XI Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum | 11.1 |
| interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant. | |
| XII De his uocabulis, quae Cloatius Verus aut satis com- | 12.1 |
| mode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae | |
| Graecae redigit. | |
| XIII Quid sit 'municipium' et quid a 'colonia' differat; | 13.1 |
| et quid sint 'municipes' quaeque sit eius uocabuli ratio ac | |
| proprietas; atque inibi, quod diuus Hadrianus in senatu de | |
| iure atque uocabulo municipum uerba fecit. | |
| XIV Quod M. Cato differre dixit 'properare' et 'festinare'; | 14.1 |
| et quam incommode Verrius Flaccus uerbi, quod est 'festi- | |
| nat', ἔτυμον interpretatus sit. | |
| XV Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum | 15.1 |
| reliquerit et quid Theopompus de leporibus. | |
| XVI 'Agrippas' a partus aegri et inprosperi uitio appella- | 16.1 |
| tos; deque his deabus, quae uocantur 'Prorsa' et 'Postuerta'. | |
| XVII Quae ratio uocabuli sit agri Vaticani. | 17.1 |
| XVIII Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte | 18.1 |
| geometriae, quae ὀπτική appellatur, et item alia, quae | |
| κανονική, et tertia itidem, quae dicitur μετρική. | |
| XIX Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine | 19.1 |
| Arione. |