| CAPITVLA LIBRI SEPTIMI DECIMI | |
| I Quod Gallus Asinius et Larcius Licinus sententiam | pr.17.1.1 |
| M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione, quam dixit pro | |
| M. Caelio; et quid aduersus homines stolidissimos pro eadem | |
| sententia uere digneque dici possit. | |
| II Verba quaedam ex Q. Claudi annalium primo cursim | 2.1 |
| in legendo notata. | |
| III Verba M. Varronis ex libro quinto et uicesimo | 3.1 |
| humanarum, quibus contra opinionem uolgariam interpreta- | |
| tus est Homeri uersum. | |
| IV Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo | 4.1 |
| saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; | |
| et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus | |
| poetis uictus est. | |
| V Nequaquam esse uerum, quod minutis quibusdam | 5.1 |
| rhetoricae artificibus uideatur, M. Ciceronem in libro, quem | |
| de amicitia scripsit, uitioso argumento usum ἀμφισβητούμενον | |
| ἀντὶ ὁμολογουμένου posuisse; totumque id consideratius trac- | |
| tatum exploratumque. | 5 |
| VI Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro secundo, | 6.1 |
| quos de obscuris M. Catonis composuit, de seruo recepticio | |
| scriptum reliquit. | |
| VII Verba haec ex Atinia lege: 'quod subruptum erit, | 7.1 |
| eius rei aeterna auctoritas esto', P. Nigidio et Q. Scaeuolae | |
| uisa esse non minus de praeterito furto quam de futuro | |
| cauisse. | |
| VIII In sermonibus apud mensam Tauri philosophi | 8.1 |
| quaeri agitarique eiusmodi solita: 'cur oleum saepe et facile, | |
| uina rarius congelascant, acetum haut fere umquam' et | |
| 'quod aquae fluuiorum fontiumque durentur, mare gelu non | |
| duretur'. | 5 |
| IX De notis litterarum, quae in C. Caesaris epistulis | 9.1 |
| reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex uetere his- | |
| toria petitis; et quid σκυτάλη sit Laconica. | |
| X Quid de uersibus Vergilii Fauorinus existumarit, quibus | 10.1 |
| in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam | |
| secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque | |
| carmina et diiudicata. | |
| XI Quod Plutarchus in libris symposiacis opinionem | 11.1 |
| Platonis de habitu atque natura stomachi fistulaeque eius, | |
| quae τραχεῖα dicitur, aduersum Erasistratum medicum tuta- | |
| tus est auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis. | |
| XII De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, | 12.1 |
| a Fauorino exercendi gratia disputatis. | |
| XIII 'Quin' particula quot qualesque uarietates signi- | 13.1 |
| ficationis habeat et quam saepe in ueterum scriptis ob- | |
| scura sit. | |
| XIV Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores. | 14.1 |
| XV Quod Carneades Academicus elleboro stomachum | 15.1 |
| purgauit scripturus aduersus Zenonis Stoici decreta; deque | |
| natura medelaque ellebori candidi et nigri. | |
| XVI Anates Ponticas uim habere uenenis digerendis | 16.1 |
| potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medica- | |
| mentis sollertia. | |
| XVII Mitridatem, Ponti regem, duarum et uiginti gen- | 17.1 |
| tium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda | |
| habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, | |
| Oscam, Latinam. | |
| XVIII Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scrip- | 18.1 |
| torem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit | |
| et loris caesum pecuniaque data dimissum. | |
| XIX Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit homini- | 19.1 |
| bus nequam et inpuris disciplinas philosophiae studiose | |
| tractantibus; et quae duo uerba obseruanda praeceperit | |
| omnium rerum longe salubria. | |
| XX Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmne- | 20.1 |
| tisque uerborum scite modulateque apta exercendi gratia | |
| in Latinam orationem uersa. | |
| XXI Quibus temporibus post Romam conditam Graeci | 21.1 |
| Romanique inlustres uiri floruerint ante secundum bellum | |
| Carthaginiensium. |