| CAPITVLA LIBRI OCTAVI DECIMI | |
| I Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peri- | pr.18.1.1 |
| patetico arbitro Fauorino factae; quaesitumque inter eos, | |
| quantum in perficienda uita beata uirtus ualeret quan- | |
| tumque esset in his, quae dicuntur 'extranea'. | |
| II Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia | 2.1 |
| ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi inspersa | |
| quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria. | |
| III Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum | 3.1 |
| de inpudicitia accusauit, Lacedaemonios statuisse dixerit | |
| super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo | |
| dixisset. | |
| IV Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam | 4.1 |
| a sese uno Sallustii historias intellegi inlusit quaestione | |
| proposita, quid uerba ista apud Sallustium significarent: | |
| 'incertum, stolidior an uanior'. | |
| V Quod Q. Ennius in septimo annali 'quadrupes eques' | 5.1 |
| ac non 'quadrupes ecus', ut legunt multi, scriptum reliquit. | |
| VI Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de | 6.1 |
| loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse Copiae | |
| dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, | |
| cum differre 'matronam' et 'matrem familias' existimauit | |
| differentia longe uanissima. | 5 |
| VII Quem in modum Fauorinus tractauerit intempestiuum | 7.1 |
| quendam de uerborum ambiguitatibus quaerentem; atque | |
| ibi, quot significationes capiat 'contio'. | |
| VIII Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus, | 8.1 |
| quae ornamenta orationis putantur, inepta esse et puerilia | |
| Lucilii quoque uersibus declarari. | |
| IX Quid significet apud M. Catonem uerbum 'insecenda'; | 9.1 |
| quodque 'insecenda' potius legendum sit quam, quod pleri- | |
| que existimant, 'insequenda'. | |
| X Errare istos, qui in exploranda febri uenarum pulsus | 10.1 |
| pertemptari putant, non arteriarum. | |
| XI Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio | 11.1 |
| Vindice reprehensa; uersusque ipsi, in quibus ea uerba sunt, | |
| subscripti. | |
| XII Morem istum ueteribus nostris fuisse uerba patiendi | 12.1 |
| mutare ac uertere in agendi modum. | |
| XIII Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertem- | 13.1 |
| ptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti. | |
| XIV Quid sit numerus 'hemiolios', quid 'epitritos'; et | 14.1 |
| quod uocabula ista non facile nostri ausi sunt uertere in | |
| linguam Latinam. | |
| XV Quod M. Varro in herois uersibus obseruauerit rem | 15.1 |
| nimis anxiae et curiosae obseruationis. |