| CAPITVLA LIBRI VICESIMI | |
| I Disceptatio Sex. Caecilii iureconsulti et Fauorini philo- | pr.20.1.1 |
| sophi de legibus duodecim tabularum. | |
| II Vocabulum 'siticinum' in M. Catonis oratione quid | 2.1 |
| significet. | |
| III Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis | 3.1 |
| sicinnistas 'nebuloso nomine' esse dixerit. | |
| IV Artificum scaenicorum studium amoremque inhone- | 4.1 |
| stum probrosumque esse; et super ea re uerba Aristotelis | |
| philosophi adscripta. | |
| V Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis | 5.1 |
| philosophi Graeca ita uti sunt edita; eaque in linguam | |
| Latinam uersa. | |
| VI Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere | 6.1 |
| 'habeo curam <uestri', an> 'uestrum'. | |
| VII * * * | 7.1 |
| VIII De his, quae habere συμπτωσίαν uidentur cum luna | 8.1 |
| †mansuescente ac senescente. | |
| IX Qualibus uerbis delectari solitus sit Antonius Iulianus | 9.1 |
| positis in mimiambis <Cn. Matii; et quid significet M. Cato | |
| in oratione, quam> scripsit de innocentia sua, cum ita dicti- | |
| tat 'numquam uestimenta a populo poposci'. | |
| X * * * | 10.1 |
| XI * * * | 11.1 |