| LIBER PRIMVS | |
| Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum | 1.1.pr.1 |
| esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda cor- | |
| poris proceritate, qua fuit Hercules, cum uitam inter homines | |
| uiueret. | |
| Plutarchus in libro, quem de Herculis, quamdiu inter | 1.1 |
| homines fuit, animi corporisque ingenio atque uirtutibus | |
| conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram | |
| philosophum dicit in reperienda modulandaque status longi- | |
| tudinisque eius praestantia. Nam cum fere constaret curri- | 2.1 |
| culum stadii, quod est Pisis apud Iouem Olympium, | |
| Herculem pedibus suis metatum idque fecisse longum pedes | |
| sescentos, cetera quoque stadia in terra Graecia ab aliis | |
| postea instituta pedum quidem esse numero sescentum, sed | 5 |
| tamen esse aliquantulum breuiora, facile intellexit modum | |
| spatiumque plantae Herculis ratione proportionis habita | |
| tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum | |
| stadium longius esset quam cetera. Comprehensa autem | 3.1 |
| mensura Herculani pedis secundum naturalem membrorum | |
| omnium inter se competentiam modificatus est atque ita id | |
| collegit, quod erat consequens, tanto fuisse Herculem cor- | |
| pore excelsiorem quam alios, quanto Olympicum stadium | 5 |
| ceteris pari numero factis anteiret. |