| Ab Herode Attico C. V. tempestiue deprompta in quendam iactan- | 1.2.pr.1 |
| tem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae secta- | |
| torem, uerba Epicteti Stoici, quibus festiuiter a uero Stoico | |
| seiunxit uolgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent. | |
| Herodes Atticus, uir et Graeca facundia et consulari | 1.1 |
| honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros | |
| Athenis essemus, in uillas ei urbi proximas me et clarissi- | |
| mum uirum Seruilianum compluresque alios nostrates, qui | |
| Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum conces- | 5 |
| serant. Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in uilla, cui | 2.1 |
| nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagran- | |
| tissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra | |
| ingentium, longis ambulacris et mollibus, aedium positu | |
| refrigeranti, lauacris nitidis et abundis et collucentibus | 5 |
| totiusque uillae uenustate aquis undique canoris atque aui- | |
| bus personante. | |
| Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae sec- | 3.1 |
| tator, disciplinae, ut ipse dicebat, stoicae, sed loquacior | |
| inpendio et promptior. Is plerumque in conuiuio sermonibus, | 4.1 |
| qui post epulas haberi solent, multa atque inmodica <de> | |
| philosophiae doctrinis intempestiue atque insubide dissere- | |
| bat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes | |
| gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum | 5 |
| rudes esse et agrestes praedicabat atque interea uocabulis | |
| haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecti- | |
| carum laqueis strepebat κυριεύοντας et ἡσυχάζοντας et σωρεί- | |
| τας aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se | |
| dissoluere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii | 10 |
| uirtutumque origines officiaque earum et confinia aut | |
| contra morborum uitiorumque fraudes animorumque labes, | |
| pestilentias asseuerabat nulli esse ulli magis ea omnia ex- | |
| plorata, comperta meditataque. Cruciatibus autem dolori- | 5.1 |
| busque corporis et periculis mortem minitantibus habitum | |
| statumque uitae beatae, quem se esse adeptum putabat, | |
| neque laedi neque inminui existimabat ac ne oris quoque | |
| et uultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse | 5 |
| aegritudine obnubilari. | |
| Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem | 6.1 |
| cuperent uerbisque eius defetigati pertaeduissent, tum | |
| Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuit, oratione utens | |
| 'permitte,' inquit 'philosophorum amplissime, quoniam re- | |
| spondere nos tibi, quos uocas idiotas, non quimus, recitari | 5 |
| ex libro, quid de huiuscemodi magniloquentia uestra sen- | |
| serit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus', iussitque | |
| proferri dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano pri- | |
| mum librum, in quo ille uenerandus senex iuuenes, qui se | |
| Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed | 10 |
| theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum | |
| commentationibus deblaterantes obiurgatione iusta inces- | |
| suit. | |
| Lecta igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea, quae | 7.1 |
| addidi; quibus uerbis Epictetus seuere simul et festiuiter | |
| seiunxit atque diuisit a uero atque sincero Stoico, qui esset | |
| procul dubio ἀκώλυτος, ἀνανάγκαστος, ἀπαραπόδιστος, ἐλεύ- | |
| θερος, εὐπορῶν, εὐδαιμονῶν, uolgus aliud nebulonum homi- | 5 |
| num, qui se Stoicos nuncuparent atraque uerborum et | |
| argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimae | |
| disciplinae nomen ementirentur: | |
| Εἰπέ μοι περὶ ἀγαθῶν καὶ κακῶν. Ἄκουε. | 8.1 |
| Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν. | |
| Τῶν ὄντων τὰ μέν ἐστιν ἀγαθά, τὰ δὲ κακά, τὰ δὲ ἀδιάφορα. | 9.1 |
| Ἀγαθὰ μὲν οὖν ἀρεταὶ καὶ τὰ μετέχοντα αὐτῶν, κακὰ δὲ κακία | |
| καὶ τὰ μετέχοντα κακίας, ἀδιάφορα δὲ τὰ μεταξὺ τούτων, | |
| πλοῦτος, ὑγεία, ζωή, θάνατος, ἡδονή, πόνος. Πόθεν οἶδας; Ἑλλά- | 10.1 |
| νικος λέγει ἐν τοῖς Αἰγυπτιακοῖς. Τί γὰρ διαφέρει τοῦτο εἰπεῖν, | |
| ἢ ὅτι Διογένης ἐν τῇ ἠθικῇ ἢ Χρύσιππος ἢ Κλεάνθης; Βεβασάνι- | |
| κας οὖν <τι> αὐτῶν καὶ δόγμα σαυτοῦ πεποίησαι; Δείκνυε, πῶς | 11.1 |
| εἴωθας ἐν πλοίῳ χειμάζεσθαι· μέμνησαι ταύτης τῆς διαιρέσεως, | |
| ὅταν ψοφήσῃ τὸ ἱστίον καὶ ἀνακραυγάσῃς; Ἄν σοί τις κακόσχολός | |
| πως παραστὰς εἴπῃ· "λέγε μοι, τοὺς θεούς σοι, ἃ πρῴην ἔλεγες, | |
| μή τι κακία ἐστὶν τὸ ναυαγῆσαι, μή τι κακίας μετέχον;" οὐκ ἄρα | 5 |
| ξύλον ἐνσείσεις αὐτῷ; "τί ἡμῖν καὶ σοί, ἄνθρωπε; ἀπολλύμεθα, | |
| καὶ σὺ ἐλθὼν παίζεις." Ἐὰν δέ σε ὁ Καῖσαρ μεταπέμψηται | 12.1 |
| κατηγορούμενον * * * | |
| His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tam- | 13.1 |
| quam si ea omnia non ab Epicteto in quosdam alios, sed ab | |
| Herode in eum ipsum dicta essent. |