| Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; | 1.3.pr.1 |
| quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitati- | |
| bus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et | |
| relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt. | |
| Lacedaemonium Chilonem, uirum ex illo incluto numero | 1.1 |
| sapientium, scriptum est in libris eorum, qui uitas resque | |
| gestas clarorum hominum memoriae mandauerunt, eum | |
| Chilonem in uitae suae postremo, cum iam inibi mors oc- | |
| cuparet, ad cirumstantis amicos sic locutum: | 5 |
| 'Dicta' inquit 'mea factaque in aetate longa pleraque | 2.1 |
| omnia fuisse non paenitenda, fors sit ut uos etiam sciatis. | |
| Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me nihil esse | 3.1 |
| quicquam commissum a me, cuius memoria <mihi> aegritu- | |
| dini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an per- | |
| peram fecerim, nondum mihi plane liquet. | |
| Super amici capite iudex cum duobus aliis fui. Ita lex | 4.1 |
| fuit, uti eum hominem condemnari necessum esset. Aut | |
| amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda fraus legi | |
| fuit. Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem meden- | 5.1 |
| dum consultaui. Visum est esse id, quod feci, praequam | |
| erant alia, toleratu facilius: ipse tacitus ad condemnandum | 6.1 |
| sententiam tuli, is qui simul iudicabant, ut absoluerent, | |
| persuasi. Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta | 7.1 |
| saluum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo, | |
| ne a perfidia et culpa non abhorreat in eadem re eodemque | |
| tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu | |
| duxerim, diuersum eius aliis suasisse.' | 5 |
| Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam | 8.1 |
| usque debuerit contra legem contraque ius pro amico pro- | |
| gredi, dubitauit, eaque res in fine quoque uitae ipso animum | |
| eius anxit, et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut | 9.1 |
| in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite | |
| quaesiuerunt, ut uerbis, quae scripta sunt, ipsis utar, εἰ δεῖ | |
| βοηθεῖν τῷ φίλῳ παρὰ τὸ δίκαιον καὶ μέχρι πόσου καὶ ποῖα. Ea | |
| uerba significant quaesisse eos, an nonnumquam contra ius | 5 |
| contraue morem faciendum pro amico sit et in qualibus | |
| causis et quemnam usque ad modum. | |
| Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, | 10.1 |
| tum uel diligentissime a Theophrasto disputatur, uiro in | |
| philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque | |
| disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius de | |
| amicitia primo. Eum librum M. Cicero uidetur legisse, cum | 11.1 |
| ipse quoque librum de amicitia componeret. Et cetera | |
| quidem, quae sumenda a Theophrasto existimauit, ut in- | |
| genium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit com- | |
| modissime aptissimeque; hunc autem locum, de quo satis | 12.1 |
| quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum | |
| strictim atque cursim transgressus est, neque ea, quae a | |
| Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt, ex- | |
| secutus est, sed anxietate illa et quasi morositate disputa- | 5 |
| tionis praetermissa genus ipsum rei tantum paucis uerbis | |
| notauit. Ea uerba Ciceronis, si recensere quis uellet, apposui: | 13.1 |
| 'His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati | |
| mores amicorum sunt, tum sit inter eos omnium rerum, | |
| consiliorum, uoluntatum sine ulla exceptione communitas, | |
| ut etiam, si qua fortuna acciderit, ut minus iustae uolun- | 5 |
| tates amicorum adiuuandae sint, in quibus eorum aut caput | |
| agatur aut fama, declinandum de uia sit, modo ne summa | |
| turpitudo sequatur; est enim, quatenus amicitiae uenia | |
| dari possit.' | |
| 'Cum agetur' inquit 'aut caput amici aut fama, declinandum | 10 |
| est de uia, ut etiam iniquam uoluntatem illius adiutemus.' | |
| Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad ad- | 14.1 |
| iuuandum digressio et in quanta uoluntatis amici iniquitate, | |
| non dicit. Quid autem refert scire me in eiusmodi peri- | 15.1 |
| culis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, | |
| de uia esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, | |
| quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de uia, | |
| quousque degredi debeam? 'Est enim' inquit 'quatenus dari | 5 |
| amicitiae uenia possit.' Hoc immo ipsum est, quod maxime | 16.1 |
| discendum est quodque ab his, qui docent, minime dicitur, | |
| quatenus quaque fini dari amicitiae uenia debeat. Chilo ille | 17.1 |
| sapiens, de quo paulo ante dixi, conseruandi amici causa de | |
| uia declinauit. Sed uideo, quousque progressus sit; falsum | |
| enim pro amici salute consilium dedit. Id ipsum tamen in | 18.1 |
| fine quoque uitae, an iure posset reprehendi culparique, | |
| dubitauit. | |
| 'Contra patriam' inquit Cicero 'arma pro amico sumenda | |
| non sunt.' Hoc profecto nemo ignorauit, et 'priusquam | 19.1 |
| Theognis', quod Lucilius ait, 'nasceretur'. Set id quaero, id | |
| desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salua | |
| tamen libertate atque pace faciendum est et cum de uia, | |
| sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali | 5 |
| causa et quonam usque id fieri debeat. Pericles ille Athenien- | 20.1 |
| sis, uir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, | |
| in una quidem specie, set planius tamen, quid existimaret, | |
| professus est. Nam cum amicus eum rogaret, ut pro re | |
| causaque eius falsum deiuraret, his ad eum uerbis usus est: | 5 |
| Δεῖ μὲν συμπράττειν τοῖς φίλοις, ἀλλὰ μέχρι τῶν θεῶν. | |
| Theophrastus autem in eo, quo dixi, libro inquisitius | 21.1 |
| quidem super hac ipsa re et exactius pressiusque quam | |
| Cicero disserit. Set is quoque in docendo non de unoquoque | 22.1 |
| facto singillatim existimat neque certis exemplorum docu- | |
| mentis, set generibus rerum summatim uniuersimque utitur | |
| ad hunc ferme modum: | |
| 'Parua' inquit 'et tenuis uel turpitudo uel infamia sub- | 23.1 |
| eunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest. Repen- | |
| ditur quippe et compensatur leue damnum delibatae honesta- | |
| tis maiore alia grauioreque in adiuuando amico honestate, | |
| minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis | 5 |
| partarum amico utilitatium solidatur. Neque nominibus' | 24.1 |
| inquit 'moueri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt | |
| honestas meae famae et rei amici utilitas. Ponderibus haec | |
| enim potestatibusque praesentibus, non uocabulorum ap- | |
| pellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt. | 5 |
| Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas | 25.1 |
| amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio | |
| praeponderat; cum uero amici utilitas nimio est amplior, | |
| honestatis autem nostrae in re non graui leuis iactura est, | |
| tunc, quod utile amico est, id prae illo, quod honestum | 5 |
| nobis est, fit plenius, sicuti est magnum pondus aeris parua | |
| lamna auri pretiosius.' | |
| Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscribsi: Οὐκ, | 26.1 |
| εἰ δή που τοῦτο τῷ γένει τιμιώτερον, ἤδη καί, ὁτιοῦν ἂν ᾖ μέρος | |
| τούτου, πρὸς τὸ τηλίκον θατέρου συγκρινόμενον αἱρετὸν ἔσται. | |
| Λέγω δὲ οἷον, οὐκ, εἰ χρυσίον τιμιώτερον χαλκοῦ, καὶ τηλίκον | |
| τοῦ χρυσίου πρὸς τὸ τηλίκον χαλκοῦ μέγεθος ἀντιπαραβαλλόμενον | 5 |
| πλέον δόξει· ἀλλὰ ποιήσει τινὰ ῥοπὴν καὶ τὸ πλῆθος καὶ τὸ | |
| μέγεθος. | |
| Fauorinus quoque philosophus huiuscemodi indulgentiam | 27.1 |
| gratiae tempestiue laxato paulum remissoque subtili iusti- | |
| tiae examine his uerbis definiuit: Ἡ καλουμένη χάρις παρὰ | |
| τοῖς ἀνθρώποις, τοῦτό ἐστιν ὕφεσις ἀκριβείας ἐν δέοντι. | |
| Post deinde idem Theophrastus ad hanc ferme sententiam | 28.1 |
| disseruit: 'Has tamen' inquit 'paruitates rerum et magnitu- | |
| dines atque has omnes officiorum aestimationes alia non- | |
| numquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices | |
| personarum et causarum et temporum et circumstantiae | 5 |
| ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficilest, | |
| moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas | |
| efficiunt, nunc inritas.' | |
| Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et | 29.1 |
| religiose cum discernendi magis disceptandique diligentia | |
| quam cum decernendi sententia atque fiducia scribsit, | |
| quoniam profecto causarum ac temporum uarietates dis- | |
| criminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque | 5 |
| perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, | |
| quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare | |
| dixeram, non capiunt. | |
| Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium | 30.1 |
| fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque pru- | |
| dentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas | |
| ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum | |
| cautum coercuit. 'Hac' inquit 'fini ames, tamquam forte | 5 |
| fortuna et osurus, hac itidem tenus oderis, tamquam for- | |
| tasse post amaturus.' | |
| Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus in libro | 31.1 |
| περὶ ψυχῆς primo uerbis his ita scribsit: Χείλων ὁ παλαιὸς | |
| ἀκούσας τινὸς λέγοντος μηδένα ἔχειν ἐχθρὸν ἠρώτησεν, εἰ μηδένα | |
| φίλον ἔχει, νομίζων ἐξ ἀνάγκης ἐπακολουθεῖν καὶ συνεμπλέκεσθαι | |
| φιλίαις ἀπεχθείας. | 5 |