| Quam tenuiter curioseque explorauerit Antonius Iulianus in oratione | 1.4.pr.1 |
| M. Tullii uerbi ab eo mutati argutiam. | |
| Antonius Iulianus rhetor perquam fuit honesti atque | 1.1 |
| amoeni ingeni. Doctrina quoque ista utiliore ac delectabili | |
| ueterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit; ad | |
| hoc scripta omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut | |
| uirtutes pensitabat aut uitia rimabatur, ut iudicium esse | 5 |
| factum ad amussim diceres. | |
| Is Iulianus super eo ἐνθυμήματι, quod est in oratione | 2.1 |
| M. Tullii, quam pro Cn. Plancio dixit, ita existimauit—sed | 3.1 |
| uerba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa po- | |
| nam: 'Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. | |
| Nam qui pecuniam dissoluit, statim non habet id, quod | |
| reddidit, qui autem debet, is retinet alienum: gratiam autem | 5 |
| et qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod habet, | |
| refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc sol- | |
| uero, nec minus ei redderem uoluntate ipsa, si hoc molestiae | 4.1 |
| non accidisset'—'crispum sane' inquit 'agmen orationis | |
| rotundumque ac modulo ipso numerorum uenustum, sed | |
| quod cum uenia legendum sit uerbi paulum ideo inmutati, | |
| ut sententiae fides salua esset. Namque debitio gratiae et | 5.1 |
| pecuniae conlata uerbum hoc utrubique seruari postulat. | |
| Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debi- | 6.1 |
| tio uidebitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, | |
| sed quid eueniat in pecunia debita solutaue, quid contra in | |
| gratia debita redditaue, debitionis uerbo utrimque seruato | |
| disseratur. Cicero autem,' inquit 'cum gratiae pecuniaeque | 5 |
| debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiae rati- | |
| onem redderet, uerbum "debet" in pecunia ponit, in gratia | |
| "habet" subicit pro "debet"; ita enim dicit: "gratiam | |
| autem et qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod | |
| habet, refert." Sed id uerbum "habet" cum proposita com- | 7.1 |
| paratione non satis conuenit. Debitio enim gratiae, non | |
| habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens | |
| quidem fuerat sic dicere: "et qui debet, in eo ipso, quod | |
| debet, refert"; sed absurdum et nimis coactum foret, si non- | 5 |
| dum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur. | |
| Inmutauit ergo,' inquit 'subdidit uerbum ei uerbo, quod | 8.1 |
| omiserat, finitimum, ut uideretur et sensum debitionis con- | |
| latae non reliquisse et concinnitatem sententiae retinuisse.' | |
| Ad hunc modum Iulianus enodabat diiudicabatque ueterum | |
| scriptorum sententias, quas aput eum adulescentes lectita- | 5 |
| bant. |