| Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque uestitu probris | 1.5.pr.1 |
| obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator | |
| ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum Diony- | |
| siae saltatriculae cognomento compellatus est. | |
| Demosthenen traditum est uestitu ceteroque cultu cor- | 1.1 |
| poris nitido uenustoque nimisque accurato fuisse. Et hinc ei | |
| τὰ κομψὰ illa χλανίσκια et μαλακοὶ χιτωνίσκοι ab aemulis | |
| aduersariisque probro data, hinc etiam turpibus indignisque | |
| in eum uerbis non temperatum, quin parum uir et ore quo- | 5 |
| que polluto diceretur. | |
| Ad eundem modum Q. Hortensius omnibus ferme oratori- | 2.1 |
| bus aetatis suae, nisi M. Tullio, clarior, quod multa munditia | |
| et circumspecte compositeque indutus et amictus esset | |
| manusque eius inter agendum forent argutae admodum et | |
| gestuosae, maledictis compellationibusque probris iactatus | 5 |
| est, multaque in eum, quasi in histrionem, in ipsis causis | |
| atque iudiciis dicta sunt. Sed cum L. Torquatus, subagresti | 3.1 |
| homo ingenio et infestiuo, grauius acerbiusque apud con- | |
| silium iudicum, cum de causa Sullae quaereretur, non iam | |
| histrionem eum esse diceret, sed gesticulariam Dionysiam- | |
| que eum notissimae saltatriculae nomine appellaret, tum | 5 |
| uoce molli atque demissa Hortensius 'Dionysia,' inquit | |
| 'Dionysia malo equidem esse quam quod tu, Torquate, | |
| ἄμουσος, ἀναφρόδιτος, ἀπροσδιόνυσος'. |